Skip to the text

Capitulum 62

De spirituali regeneratione Baptismi; et cur debeamus de cetero recedere a peccatis.

(a) UBI abundavit delictum, superabundavit et gratia, etc., ut supra.1

(b) Quid ergo dicemus?2 Permanebimus in peccato ut gratia abundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo: scientes quia Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. (c) Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (d) In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Jesu Christi: consepulti ei in Baptismo, in quo et resurrexistis, per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

Footnotes

  1. (a) Rom. v, 20. ↩

  2. (b) Ibid. vi, 1-11. ↩

Chapter 63 of 74