Skip to the text

Capitulum 63

De adventu impiissimi et falsissimi Antichristi, ac die judicii.

(a) NON terreamini, quasi instet dies Domini.1 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod quum adhuc essem vobiscum, hæc dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet, nunc teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio: ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.2 (b) De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Quum enim dixerint, Pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat.

Footnotes

  1. (a) II Thess. II, 2-11. ↩

  2. (b) I Thess. V, 1-4. ↩

Chapter 64 of 74