Skip to the text

Capitulum 64

De generali resurrectione futura.12

(a) SI quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.3 Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.4 (b) Deus est qui Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.5 (c) Scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. (d) Christus enim in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis.6 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo; sed vivimus ex virtute Dei in vobis. (e) Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.7 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Footnotes

  1. (d) Coloss. II, 11, 12. ↩

  2. (c) Galat. III, 27. ↩

  3. (a) Rom. VIII, 9, 11. ↩

  4. (b) I Cor. vi, 14. ↩

  5. (c) II Cor. iv, 14. ↩

  6. (d) Ibid. XIII, 3, 4. ↩

  7. (e) I Thess. iv, 14-17. ↩

Chapter 65 of 74