Capitulum 65
De fideli probatione ac diversitate resurrectionis futuræ, ac dotibus corporum glorificandorum.
(a) SI autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?1 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum: quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque autem in suo ordine: primitiæ Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, quum tradiderit regnum Deo Patri, quum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.2 Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Quum autem dicat, Omnia subjecta sunt ei: sine dubio, præter eum qui subjecit ei omnia. Quum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Alioqui, quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid baptizantur pro eis? Ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie enim morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Si secundum hominem, ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Evigilate, justi, et nolite peccare. Ad reverentiam vobis loquor.
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore venient? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur.3 Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, utputa tritici aut alicujus ceterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora cœlestia, et corpora terrestria; sed alia quidem cœlestium gloria, alia terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Si est corpus animale, est et spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est; sed quod animale, deinde quod spirituale.
Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est:4 Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est; virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
Footnotes
Chapter 66 of 74