Capitulum 66
De fervida caritate B. Pauli apostoli.
(a) OPTABAM ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui1 sunt cognati mei secundum carnem.2 (b) Voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.3 (c) Nam quum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judæis tanquam Judæus, ut Judæos lucrarer; his qui sub lege erant, tanquam sub lege essem, ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem; his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem (quum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut ejus particeps efficiar.4 (d) Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis; et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.5 (e) Quum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum, fratrem meum; sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.6 Ex multa vero tribulatione et angustia cordis scripsi vobis, per multas lacrimas: ut sciatis quam caritatem habeam abundantius in vobis.
(f) Epistola enim nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus:7 manifestati quoniam epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. (g) Caritas enim Christi urget nos, etc., ut supra.8 (h) Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis.9 Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Ego autem libentissime impendam et superimpendar pro animabus vestris; licet plus vos diligens, minus diligar.
(i) Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Jesu Christi:10 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (j) Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.11 Neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. (k) Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.12
(l) Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam, ut consolentur.13
(m) Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est;14 sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus coram Deo. (n) Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras :1516 quoniam carissimi nobis facti estis.
(o) Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die :17 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear; recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.18 (p) Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
(q) Propter caritatem obsecro, quum sis talis ut Paulus, senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi.19 Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo : qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii; sine tuo autem consilio nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi, et in carne, et in Domino ! Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu. Ego reddam : ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes. Ita, frater, ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo. Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
B
Footnotes
-
(a) Rom. IX, 3. ↩
-
(b) Ibid. x, 1. ↩
-
(c) 1 Cor. IX, 19-23. ↩
-
(d) 1 Cor. 1, 15, 16. ↩
-
(e) Ibid. u, 12, 13. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
(f) Ibid. u, 2, 3. ↩
-
(g) Ibid. v, 14. ↩
-
(h) Ibid. xu, 14, 15. ↩
-
(i) Philipp. 1, 6-8. ↩
-
(j) *Philipp.* ii, 19-24. ↩
-
(k) *Ibid.* iii, 1. ↩
-
(l) *Coloss.* ii, 1, 2. ↩
-
(m) *II Cor.* vii, 12, 13. ↩
-
(a) *I Cor.* xv, 8-11. ↩
-
(n) *I Thess.* ii, 7, 8. ↩
-
(o) *II Tim.* 1, 3-5. ↩
-
(p) *Tit.* iii, 13. ↩
-
(q) *Philem.* 9-22. ↩
Chapter 67 of 74