Capitulum 67
De humilitate, patientia, ac persecutionibus B. Pauli apostoli.
(a) NOVISSIME, tanquam abortivo, visus est Christus et mihi. Ego enim sum minimus Apostolorum : qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed abundantius illis omnibus laboravi : non autem ego, sed gratia Dei mecum. Sive enim ego, sive illi, sic prædicavimus, et sic credidistis.
(b) Ipse autem ego Paulus, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi :1 qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vobis.
Rogo autem vos ne præsens audeam, per eam confidentiam qua existimor audere, in quosdam qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus.2 Non audemus inserere aut comparare nos quibusdam qui semetipsos commendant ; sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.3 (c) An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
(d) Neque fuimus aliquando ab hominibus4
(e) I Tim. 1, 15. quærentes gloriam, etc., ut supra. (e) Fidelis sermo, quia Christus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum,
(f) II Cor. xii, 10. etc., ut supra. (f) Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Quum enim infirmor, tunc potens sum.
(g) Ibid. xi, 23-29. (g) Ministri Christi sunt, et ego : ut minus sapiens dico, plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judæis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundo maris fui, in itineribus sæpe : periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet ; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
(h) Coloss. 1, 24. (h) Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo quæ desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia.5 (i) Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu, cum gloria cœlesti.6 (j) Ideo nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod
(j) I Thess. iii, 3. (j) In hoc positi sumus. (k) Scis hoc, quod
(k) II Tim. 1, 15. (k) Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt :7 ex quibus est Philetus, et Hermogenes.
(l) Ibid. iv, 14-18. (l) Alexander ærarius multa mala mihi ostendit. Reddet illi Deus secundum opera ejus. Quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris. In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. Dominus autem mihi adstitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : quia liberatus sum de ore leonis. Liberavit autem me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum cœleste : cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Footnotes
Chapter 68 of 74