Skip to the text

Capitulum 68

De excellentia rectitudinis et sinceritate Pauli apostoli.

(a) QUID vultis ?1 In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu mansuetudinis ?2 (b) Ex sinceritate, coram Deo, in Christo loquimur.3 (c) Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? Aut numquid indigemus, sicut quidam, commendaticiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?4 (d) Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc iterum cogitet apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam, et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra (quam dedit Dominus nobis in ædificationem, et non in destructionem), non erubescam. Ut autem non existimer tanquam terrere vos per epistolas, quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt, præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis : hoc cogitet, qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales præsentes in facto. (e) Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians ut vos exaltarem ?5 Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi in vobis. Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et quum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia ; et in omnibus me vobis sine onere servavi, et servabo. Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achaiæ. Quare? Quia non diligo abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat.

Footnotes

  1. (a) I Cor. iv, 21. ↩

  2. (b) II Cor. ii, 17. ↩

  3. (c) Ibid. iii, 1. ↩

  4. (d) Ibid. x, 7-11. ↩

  5. (e) Ibid. xi, 7-12. ↩

Chapter 69 of 74