Capitulum 70
De multitudine misericordiarum Dei super Apostolum, et actibus exordii suæ conversionis.
(a) GRATIAS Deo Patri, qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :1 qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus ; sed ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primum ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam.2 (b) Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo super multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator exsistens paternarum mearum traditionum. Quum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos ; sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres, veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. Deinde veni in partes Syriæ et Ciliciæ. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo. Tantum auditum habebant : Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat. Et in me clarificabant Deum.
(c) Deinde post annos quatuordecim, itevos?3 Deus scit. Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
(f) Quid est enim quod minus habuistis præ ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos?4 Donate mihi hanc injuriam. Sed esto, ego vos non gravavi; sed quum essem astutus, dolo vos cepi. Numquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos? Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus circumvenit vos? Nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne eisdem vestigiis? Olim putatis quod excusemus nos apud vos. Coram Deo in Christo loquimur. (g) Ecce tertio hoc venio ad vos.5 In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.6 (h) Exhortatio enim nostra, non de errore, neque in dolo; neque aliquando fuimus in sermone adulationum, etc., ut supra.
Footnotes
Chapter 70 of 74