Skip to the text

Capitulum 69

De raptu et visionibus B. Pauli apostoli, et perfectione ejus in omni virtute.

(a) VENIAM autem ad visiones et revelationes Domini.1 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit), raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum. Et scio hujusmodi hominem (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit), quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui. Pro hujusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis. Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet super id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari.2 (b) Scio humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum), et satiari, et esurire, et rum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. cum fratribus : et utique non fuit voluntas ejus ut nunc veniret. Veniet autem quum vacuum ei fuerit. (g) Ego autem testem invoco Deum in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum :3 non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri.

(h) Festina ad me venire cito.4 Demas enim me dereliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam; Crescens in Galatiam; Titus in Dalmatiam. Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. Tychicum autem misi Ephesum. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.5 Festina ante hiemem venire. (i) Quum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim :6 ibi enim statui hiemare.

Footnotes

  1. (a) II Cor. xii, 1-6. ↩

  2. (b) Philipp. iv, 12, 13. ↩

  3. (g) II Cor. 1, 23. ↩

  4. (h) II Tim. IV, 8-13. ↩

  5. Ibid. 20, 21. ↩

  6. (i) Tit. III, 12. ↩

Chapter 71 of 74