Skip to the text

Capitulum 71

Quam humiliter pro se orari poposcerit Apostolus, suisque discipulis; et de aliis quibusdam actibus ejus.

(a) OBSECRO vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus Sancti, ut sollicitudinem mihi impertiamini in orationibus pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis :1 ut veniam ad vos cum gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.2 (b) Orantes pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena : ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.3 (c) Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ad loquendum mysterium

Christi (propter quod etiam vinctus sum), ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. (d) De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos;4 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus.5 (e) Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum, cum quo, si celerius venerit, videbo vos.

(f) Veniam autem ad vos quum Macedoniam pertransiero :6 nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan permanebo, aut etiam hiemabo, ut vos me ducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre : spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. De Apollo autem fratre, notum vobis facio quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos7

Footnotes

  1. (a) Rom. XV, 30-33. ↩

  2. (b) Ephes. VI, 18-20. ↩

  3. (c) Coloss. IV, 3, 4. ↩

  4. (d) II Thess. III, 1, 2. ↩

  5. (e) Hebr. XIII, 19, 23. ↩

  6. (f) I Cor. XVI, 5-9. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

Chapter 72 of 74