Skip to the text

Capitulum 72

De personis salutantibus et salutatis in Epistolis ejus.

(a) SALUTATE Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu (qui pro anima mea cervices suas supposuerunt, quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctæ Ecclesiæ gentium), et domesticam eorum ecclesiam.1 Salutate Ephænetum, dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo Jesu. Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. Salutate Andronicum et Juliam, cognatos et captivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo, etc.2 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater, cognati mei. Salutat vos Caius hospes meus, et universæ Ecclesiæ gentium*.3 Salutat vos Erastus, etc. (b) Salutant vos omnes Ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum Priscilla et Aquila, cum domestica sua ecclesia, apud quos et hospitor.4 Salutant vos fra-* tres omnes. Salutatio mea manu Pauli, etc.5 velationem mysterii temporibus æternis taciti, quod nunc patefactum est per scripturas Prophetarum, secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei in cunctis gentibus :6 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, honor et gloria in sæcula sæculorum.7 Amen. (b) Fidelis Deus, per quem vocati estis. (c) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis.8910

(c) Salutant vos omnes sancti. (d) Salutat vos Epaphras. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. Salutat vos Lucas medicus carissimus, et Demas. Salutate fratres qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est ecclesiam. (e) Saluta eos qui nos amant in fide. (f) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei.11 (g) Salutat vos Aristarchus concaptivus meus ; et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata (si venerit ad vos, suscipite illum) ; et Jesus, qui dicitur justus : qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei : qui mihi fuerunt solatio.1213 (h) Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos.14 Salutant vos fratres de Italia. (i) Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.1516 (j) Salutatio mea manu Pauli :17 quod signum in omnibus epistolis ita scribo :18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis.

(d) Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (e) Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quæ operatur in nobis :19 ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (f) Deo et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. (g) Regi autem sæculorum, immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (h) Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire in Christo.20 (i) Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor et imperium sempiternum. Amen. (j) Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

Footnotes

  1. (a) Rom. XVI, 3-7. ↩

  2. Ibid. 21, 23. ↩

  3. * alias et universa Ecclesia ↩

  4. (b) I Cor. XVI, 19-21. ↩

  5. (c) II Cor. xiii, 12. ↩

  6. (d) Coloss. iv, 12-15. ↩

  7. (b) I Cor. i, 9. ↩

  8. (c) II Cor. i, 3. ↩

  9. (f) Philem. 23, 24. ↩

  10. (e) Tit. iii, 15. ↩

  11. (g) Coloss. iv, 10, 11. ↩

  12. (f) Philipp. iv, 20. ↩

  13. (h) Hebr. xiii, 24. ↩

  14. (g) I Tim. i, 17. ↩

  15. (h) Ibid. ii, 4. ↩

  16. (i) Philipp. iv, 21. ↩

  17. (j) II Thess. iii, 17, 18. ↩

  18. (i) Ibid. vi, 15, 16. ↩

  19. (d) Ibid. iii, 17. ↩

  20. (e) Ephes. iii, 20, 21. ↩

Chapter 73 of 74