Skip to the text

Articulus 20

QUOMODO PASSIO CHRISTI AD COMPATIENDUM SIT MEDITANDA.

AD hoc quod Domini nostri passionem cum interna ac perceptibili compassione consideremus, primo requiritur, ut absque cordis distractione passionem ipsius cum diligentia et animo recollecto consideremus. Ideo, dum ipsam Filii Dei passionem attendere volumus, vanas cogitationes et omnes cordis distractiones abjiciamus, mentemque nostram recolligamus ac figere studeamus in Christo. Secundo exigitur, ut ipsam Christi passionem intueamur, ac si præsentialiter, corporalibus oculis, videremus eum pati omnia quæ eum credimus pertulisse. Tertio requiritur, ut innocentiam, caritatem, pietatem et mansuetudinem Domini Jesu vigilanter pensemus: sic enim magis excitabimur ad compatiendum eidem. Quarto exigitur, ut consideremus eum pro nostris diluendis peccatis et pro nostra beatificatione æterna esse perpessum: quia ex hoc potissime mens provocatur ad compassionem sensibilem et internam. Si quis, quamvis durus ac impius, cernat alium pro se pati, condolet ei valde: quanto magis in meditatione dominicæ passionis condolere debemus, quum sciamus Dei Filium ideo universa sustinuisse opprobria et tormenta, ut nos evadamus æterna supplicia, et gaudia obtineamus cœlestia sine fine mansura? Quinto exigitur, ut uniamus nos Christo per ardentem amorem, sicque tam cordialiter condolebimus ei sicut compatitur homo suo familiari dilectissimoque amico, et sicut uxor prædilecto marito, atque ut mater vidua unico filio suo quem coram oculis suis conspicit injuriose tractari, turpiterque ac crudeliter trucidari. Amor quoque facit aliena tormenta tanquam propria reputari, percipi ac sentiri.

Sexto requiritur, ut homo recogitet et bene perpendat quam grave et intolerabile esset sibi, quamvis grosso ac vili peccatori, talia pati qualia Dei Filius toleravit; taliter flagellari, coronari et manibus ac pedibus perforari, tamque violentissime distendi in cruce, qualiter flagellatus, coronatus, perforatus extentusque exstitit Unigenitus Patris innocentissimus, qui tenerrimæ et æqualissimæ fuit complexionis. Septimo exigitur, ut homo per sensibilia quædam signa seu instrumenta sibi repræsentet et ad memoriam revocet dominicam passionem; ita ut interdum in suo secreto ponat super manus suas aut pedem clavum grossum et ferreum, et aliqualiter imprimat eum, spineam quoque coronam imponat capiti suo cum aliquantula impressione, et corpus suum vile ac fœdum competenter flagellet. Quumque hujuscemodi parvulas pœnas vix perpeti quiverit, attendat cum gemitu quales dolores pertulerit Christus in sua tam immanissima ac crudelissima flagellatione, coronatione et perforatione. Octavo requiritur, ut homo faciat sibi consuetudinem bonam ac optimam cogitandi de Christi passione ac morte modis prætactis: sicque miro et inæstimabili modo crescet quotidie in omni gratia et virtute, in omni profectu et perfectione ex hujuscemodi dominicæ passionis consideratione.

Itaque, juxta modos præfatos attendamus quotidie, imo omni die frequenter, passionem Filii Dei, cum ingenti, præcordiali atque sensibili compassione, fletu ac gemitu, ex vera caritate ac pietate.

Chapter 20 of 34