Skip to the text

Articulus 10

QUOMODO CHRISTUS AD CRUCEM POSTULATUS, QUOMODO FLAGELLATUS, CORONATUS POPULOQUE MONSTRATUS, ATQUE AD TRIBUNAL FUERIT ADDUCTUS.

PILATUS autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad illos :1 Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum Judæorum a recta doctrina; et ecce ego coram vobis interrogans, hoc est, causas mortis examinans et inquirens tam a vobis quam a Jesu, nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis2, id est, non invenio vera esse quæ ei imponitis, et si aliquid tale est verum, non tamen est morte dignum. Sed neque Herodes reperit in eo excessum hujusmodi. Nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei (videlicet Jesu), id est, Herodes3 non intulit huic homini aliquid ex quo possit probari quod Herodes senserit eum mortem promeruisse. Emendatum ergo illum dimittam4, id est, faciam Jesum castigari seu flagellari, ut sic satisfiat vobis, si forte vobis in aliquo forefecit, et sic eum absolvam et libere permittam abire.

Et quum accusaretur Jesus a principibus sacerdotum, nihil respondit, quia jam tempus fuit tacendi ac patiendi, et adimplendi quod Isaias de ipso prædixit :56 Tanquam agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.7 Pilatus ergo rursus interrogavit eum, dicens ex compassione et admiratione : Non respondes quidquam? quasi dicat : Mirum quod ita stas et siles, nec te expurgas, qui hucusque reputatus fuisti tam sapiens et facundus. Vide in quantis excessibus te accusant. Plura quippe objecerant Christo quam Evangelistæ scripserunt. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei pro tunc ad ullum verbum, ita ut miraretur præses, puta Pilatus judex, vehementer.8 Scivit namque Pilatus quod Jesus potuisset se facillime excusare, et unico verbo flatum et ventum verborum accusantium Judæorum dejicere, cassare et exsufflare, præsertim quum haberet judicem pro se.

Præterea omnia nunc prætacta, sunt nobis distincte ac diligentissime consideranda, utpote : omnis illa ineffabilis patientia Filii Dei, et quod tot et tantas illusiones, confusiones, injurias atque blasphemias propter nos tolerare dignatus est ; quod toties de judice ad judicem missus est, et in alba veste tam ignominiose confusibiliterque irrisus est, et per plateas Jerusalem ductus est coram tot millibus hominum. In omnibus quoque his intueamur, non absque præcordiali compassione, qualem et quantum dolorem, compassionem, pudorem sustinuit affectuosissima atque piissima Mater Jesu in omnibus istis, videns unicum et dilectissimum Filium suum, cujus dignitatem, teneritudinem ac innocentiam certissime noverat, ita tractari, irrideri, et tanquam stolidum atque vilissimum ab omnibus subsannari. Et ecce hæc omnia propter nos pertulit Dominus noster, ut eum sequamur. Sed væ nobis, qui non solum dedignamur injustas et falsas accusationes æquanimiter ferre, imo et caritativas et veras ac justas correptiones indignanter suscipimus, et correctiones debitas dura cervice repellimus, despici abhorremus, proprias laudes amplectimur, non pensantes vitia et peccata quibus sordemus, neque rigorem divini judicii ac tormenta quæ patiemur. Ubi jam amatores et filii sæculi hujus, qui in vestimentorum et ornamentorum suorum pretiositate, pompa, curiositate ac multitudine gloriantur, et vestibus, non virtutibus, complacere quærunt hominibus? Quid responsuri sunt Christo, qui pro eis alba veste illusus est, et vestitu simplici atque humillimo semper incessit? Nequaquam christiani vocari merentur, qui sic Christo in omnibus contrariantur.

Porro unusquisque vestire se debet juxta exigentiam suæ vocationis aut professionis seu legis. Quum ergo lex Christi sit lex totius humilitatis, simplicitatis ac maturitatis, hoc ad omnem pertinet Christianum, ut vestimentis humilitatem, simplicitatem ac maturitatem monstrantibus induatur, omnemque superfluitatem, vanitatem et pompam devitet: præsertim quia (ut sancti patres Hieronymus atque Chrysostomus contestantur) vir aut mulier se ornans, et suo ornatu aut vestitu, aliorum oculos in se provocans, etiam quamvis nullum malum seu scandalum inde sequatur, æternum tamen supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Attendant hæc qui in novitatum et vanitatum, imo et fatuitatum suarum adinventionibus jucundantur, vestibusque utuntur nunc nimis longis, nunc nimis brevibus, nunc nimis arctis, nunc nimis amplis, nunc fractillatis et scissis, raro aut nunquam medium observantes, ita ut in omnibus magis irrisi quam vestiti appareant. Propter quæ etiam Sarraceni et

A Judæi Christianos juste derident. Abjiciamus ergo hæc omnia, nec aliquis animam proximi sui venetur ad mortem, sed Christi humilitatem sectemur in conversatione, vestitu ac moribus.9

Insuper attendamus quoties Filius Dei propter nos ductus est de judice ad judicem. Ductus est enim primo ad Annam pontificem; secundo, ab Anna ad Caipham; tertio, a Caipha ad Pilatum; quarto, a Pilato ad Herodem; quinto, ab Herode ductus est denuo ad Pilatum; sexto, Pilatus Jesum flagellavit, spinisque coronatum atque purpurea veste indutum, eduxit ad principes sacerdotum; septimo, ductus est ad tribunal Pilati, ubi accepit mortis sententiam.

Per diem autem solennem, id est in solennitate paschali, consueverat præses dimittere populo Judæorum unum ex vinctis quem voluissent, id est quem populus elegit sibi dimitti.1011 Istud obtinuerunt Judæi a Romanis, ut in honorem et memoriam liberationis patrum suorum ex Ægypto, dimitteretur eis unus ex reis.12 Habebat autem Pilatus tunc vinctum insignem, id est in pravitate et facinorositate famosum et eminentem, qui dicebatur Barabbas.13 Erat autem Barabbas latro, qui erat seditiosus. Et propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuit in carcerem.14 Unde patet excessus malitiarum ipsius.

Et quum ascendisset turba, id est, quum Judæi ascendissent ad Pilatum, cœpit rogare sicut semper faciebat illis, id est, petierunt sibi unum reum dimitti, sicut omni anno tempore Paschæ, quamdiu præfuit, facere consuevit.15 Pilatus autem respondit: Quem vultis dimittam vobis?16 Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus?17

Pilatus tunc multos tenebat in carcere, sed coarctavit Judæos ut eligerent sibi dimitti unum horum duorum, putans quod nequaquam peterent Barabbam sibi dimitti magis quam Jesum: unde si habuisset pejorem quam Barabbam, arctasset Judæos ad eligendum illum aut Jesum.

Sciebat enim quod per invidiam, hoc est ex invidia, tradidissent eum summi sacerdotes.18 Sed unde hoc scivit? Dicendum est, quod Pilatus frequenter audivit loqui de Jesu et de ejus miraculis atque discipulis, de sapientia et eloquentia ejus, et quam acriter et constanter corripuit superiores Judæorum, et qualiter propter hoc eum oderant et persequebantur. Unde in chronicis legitur, quod Pilatus aliquando scripsit epistolam Tiberio imperatori de mirabilibus Jesu Christi.

Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populo Judæorum adstanti, ut peterent Barabbam sibi dimitti, Jesum vero perderent, id est, peterent crucifigi.1920 Mirum quod populus, qui paulo ante ita afficiebatur ad Jesum et currebat post eum, potuit subito ita averti ab eo; sed pontifices et seniores, Scribæ ac Pharisæi populo nunc concorditer ac ferventer persuaserunt, quod Jesus populum decepisset, et legem Moysis violaret, atque blasphemus esset in Deum : propter quod expediret pro conservatione reipublicæ, quod peterent Jesum occidi, ne omnes periclitarentur per unum, secundum quod Caiphas antea dixerat : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Exclamavit autem simul universa turba Judæorum, dicens : Tolle hunc, hoc est, Jesum aufer de medio et occide; et dimitte nobis Barabbam. Præterea, ex aspernatione dixerunt, « hunc », tanquam Jesus indignus esset nominari ab eis, sicut et supra dixerunt : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Hic Augustinus exclamat : O cæcitas Judæorum, o furia phreneticorum, dicentium : Noli dimittere hunc, sed Barabbam. Quid enim fuit hoc petere, nisi, occidatur qui mortuos suscitavit, et dimittatur qui vivos trucidavit, ut iterum occidat vivos?

Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum, et ait : Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Quid vultis ut faciam regi Judœorum, id est ei cui vos imponitis quod appellavit se regem Judæorum ac Christum? de quo tamen mihi satisfecit, quod imperatori in hoc non derogavit, dicendo : Regnum meum non est de hoc mundo.21 At illi clamaverunt :22 Crucifige, crucifige eum. Repetitio verbi istius, « crucifige », magni desiderii et confirmati in malo propositi fuit indicium, quia ut Psalmista prædixit :2324 Firmaverunt sibi sermonem malignum. Pilatus autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? Nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, id est, faciam flagellari, et dimittam, sicut jam antea dixit :2526 Emendatum igitur illum dimittam. At illi instabant vocibus magnis, et magis clamabant, postulantes ut crucifigeretur27, quatenus suo tumultu et furioso clamore extorquerent a judice quod per viam justitiæ non poterant obtinere;28 ac si dicerent ipso facto : Nequaquam potest esse pax in communitate, nisi facias istum occidi.

Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit, id est, fecit Jesum a suis militibus apprehendi, nudari et alligari columnæ, ac cædi flagellis.29 Quod tamen Pilatus non fecit Jesum persequendo, sed ut satisfaceret animo Judæorum, et eos placaret, quum Jesum cernerent flagellatum. De hac Christi immanissima et crudelissima flagellatione Sancti multa scripserunt, et specialiter S. Brigitta vidua in Revelationibus suis, quæ infra tangentur. Pensemus ergo ex corde, quanta pro nostra salvatione sustinuit Rex cœlorum. O quam erubescibilis fuit illa ejus nudatio coram tot millibus hominum; quam confusibile fuit sic ad columnam ligari eum, qui antea fuit in tanta reverentia a populo habitus; quam pœnosum fuit tenerrimo ac nobilissimo corpori Christi flagellis taliter dilaniari! Nam milites illi feroces, imo ribaldi crudeles, vilesque garciones, ad complacendum Judæis, vel forte ab eis inducti muneribus vel promissis, multo crudelius flagellaverunt Jesum quam eis fuit commissum aut fieri consuetum. Studeamus igitur Domino Salvatori esse grati, et omnium horum jugiter recordemur, ac ejus amore etiam pro omni nostra transgressione ac culpa flagellemus quotidie corpora nostra abstinentiis, jejuniis et sacris vigiliis, disciplinis seu virgarum et flagellorum verberibus, asperitateque vestis, lectisternii quoque duritia. Vere enim nil condignum rependere possumus huic flagellationi Salvatoris ac Regis nostri, etiam si quotidie centies flagellaremur usque ad sanguinis effusionem, omniumque silvarum virgæ consumerentur ictibus super fœda et vitiosa corpora nostra.

Hic describitur spinea coronatio Christi. Quam Chrysostomus dicit factam post dijudicationem Christi ad mortem, seu post judicialem Pilati sententiam de Christi crucifixione. Nam et ex descriptione Matthæi evangelistæ ita videtur : Tunc dimisit illis Barabbam; Jesum vero flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Tunc milites præsidis, suscipientes Jesum in prætorio, etc.3031 Sed in hoc Matthæus evangelista non servat ordinem rei gestæ, in historica narratione; nisi quod ait, « Tunc », exponatur, In tempore illo, et non, Post præfatam sententiam. Joannes namque evangelista evidenter testatur, quod coronatio spinea Christi sententiam illam præcessit. Itaque, « milites præsidis, suscipientes Jesum », id est, disligantes eum a columna. Quam utique columnam Dominus et Salvator, ardentissimus omnium hominum, maxime electorum, amator, pro nostra redemptione tam affectuose amplectebatur dum ligabatur ad eam, quod nunquam sponsus sponsam suam tam amorose est amplexatus. Nempe si aliqui homines virtuosi tam ardenter diligunt proximos suos, et quidam prælati tam fervide amant subditos suos, quod pro eis, imo pro unoquoque eorum, mallent centies mori quam permitterent illos (quantum in se est) æternaliter condemnari : quanto magis de Unigenito Dei incarnato credendum est, quod unicam illam mortem et passionem ardentissimo atque incomparabiliter promptissimo corde sustinuit, pro generali omnium electorum suorum liberatione a perpetua damnatione privationeve gloriæ, et pro beatificatione eorum æterna? Duxerunt eum intro in atrium prætorii :32 qui locus apertus et omnibus patulus fuit; et congregaverunt ad eum universam cohortem, ut in omnium præsentia Christum ignominiosissime crudelissimeque tractarent : quatenus publice illuderetur et inhonoraretur, qui (ut sibi imponebatur) voluit pro rege haberi ac publice honorari ; et sic ejus illusio ei pœnalior esset.

Et exuentes eum proprias vestes (quas eum jam semel exuerunt prope columnam, sed eo flagellato, fuit eis rursus indutus), chlamydem coccineam circumdederunt ei, id est, purpuream vestem eum induerunt, ut irrisorie vestiretur ut rex :33 nam reges purpura uti solent.34 Et plectentes coronam de spinis35, id est de juncis marinis in littore maris nascentibus, ut communiter dicunt expositores : qui junci sunt acuti instar spinarum. Unde Nicolaus de Lyra refert se audisse a quodam qui cum S. Ludovico rege Francorum fuit in partibus transmarinis, quod junci illi sunt ita acuti, quod sensit punctiones eorum per calceos suos. Posuerunt super caput ejus angelicis potestatibus honorandum, pro diademate regio, et arundinem in dextera ejus pro sceptro regali. Et veniebant ad eum cum ficta et derisoria reverentia quasi ad regem, et genu flexo ante eum, illudebant ei, ut sic eorum illusio corresponderet Judæorum accusationi.3637 Et cœperunt salutare eum, dicentes : Ave, rex

Judæorum. Quod ironice dixerunt ad sensum contrarium, tanquam dicerent : Væ tibi, miser, qui te jactasti esse regem Judæorum. Et dabant ei alapas tanquam vanissimo homini;3839 et acceperunt arundinem quam posuerunt in dextera ejus, et percutiebant caput ejus dignissimum, quod sacratissimus Joannes Baptista tangere vix audebat, arundine, ut sic spinea illa corona capiti ejus profundius atque pœnosius imprimeretur.4041 Tuncque ex divinissimo capite sanguis sacer copiosissime fluxit : in tantum quod sancti oculi ejus ac aures sanguine implebantur, ita quod cum digitis suis sacris sanguinem tersit ex oculis suis. Et conspuebant eum tanquam vilissimum ac stolidissimum præsumptorem, qui non obstante sua paupertate, jactasset se regem, ideoque dignus esset tanta confusione et omni ludibrio honori regio contrario.42 Et ponentes genua super terram postquam stando conspuerunt faciem ejus, adorabant eum adoratione duliæ, qua reges et sublimes personæ adorari consueverunt. Soli autem Deo debetur adoratio latriæ. Illam tamen adorationem exhibuerunt Christo cum maximo ejus despectu.

Dicit autem Chrysostomus, quod Christum sic coronaverunt et irriserunt ac percusserunt, non ex mandato Pilati, sed pecunia a Judæis inducti. Augustinus vero sentit, quod mandato aut saltem permissione Pilati hæc egerint, quatenus Judæi visa tanta Christi correptione, perfectius placarentur : quod verius reputatur, quia nec verisimile æstimatur quod plura supplicia ausi fuerint Christo infligere nondum dijudicato, quam præses præcepit aut saltem permisit.

Exivit iterum Pilatus foras extra prætorium, et dixit Judæis :43 Ecce adduco vobis eum foras sic emendatum, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam mortis ; quam si invenissem in eo, dedissem contra eum mortis sententiam.44 Exivit ergo Jesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non jam speciosus forma præ filiis hominum, sed tanquam leprosus et a Deo percussus, et quasi contemptibilissimus omnium.4546 Et dixit Pilatus eis :47 Ecce homo. Ac si diceret : Videte hunc miserum, et condolete, atque contenti estote : quia si in aliquo vos offendit aut forefecit, jam satis et plus quam satis punitus est, et pro verbis acerrima verbera recepit ac vulnera. Dixit itaque præses Judæis, «Ecce homo», ac si diceret, secundum Augustinum : Egreditur iste ad vos, non clarus imperio, sed plenus opprobrio ; si ei, quia se regem dixit, invidetis, jam parcite, quia summe dejectum conspicitis : flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus, convitiis duris illusus, et alapis cæsus ; fervet ignominia, frigescat invidia. Attendamus qualiter gladius doloris penetravit mentem affectuosissimæ benignissimæque Virginis Matris, quando dilectissimum Filium suum vidit ita dispositum egredi ac populo præsentari ; quantus etiam dolor tunc implevit sanctas matronas quæ Christum secutæ fuerunt, et ceteros Christi discipulos ac amicos ibi præsentes, videlicet Joannem apostolum, Nicodemum, Joseph ab Arimathea, et alios quosdam.

Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri eorum, qui præ ceteris contra Christum furebant, clamabant, dicentes : Crucifige48, crucifige eum, id est, jube eum affigi patibulo, ut diuturniori, acerbiori, ignominiosiori ac manifestiori morte intereat, et impleatur in eo quod in lege conscriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno.49 His enim ex causis petierunt Jesum affigi patibulo, sicut in eorum persona dicit Sapiens : Morte turpissima condemnemus eum.50 Tunc implebatur quod Christus per Jeremiam prædixit :51 Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva ; dedit contra me vocem suam : ideo odivi eam.52 Et item quod per Osee ait : Recesserunt a me, et ego erudivi eos, et roboravi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam ;53 reversi sunt ut essent absque jugo. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite vestra auctoritate. Non dixit hoc Pilatus eos licentiando ad crucifigendum Christum, sed exsecrando durissimum cor eorum ; et aspernanter atque ironice dixit hoc contra nefarios illos, de quibus et Jacob prædixit : In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu eorum non sit gloria mea :54 maledictus furor eorum, quia pertinax ; et indignatio, quia dura. Sacerdotes namque et Pharisæi sic contra Jesum implacabiliter clamantes, erant de tribu Levi et Simeonis, de quibus

Jacob patriarcha locutus est hæc verba prætacta. Responderunt ei Judæi, præsertim superiores eorum: Nos legem habemus datam nobis a Deo per Moysen, et secundum legem debet mori55, id est occidi, quia Filium Dei se fecit, id est, esse asseruit. Et verissime dixit hoc; si autem mendaciter hoc dixisset, occidi promeruisset.

Quum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit quam ante.56 Timuit, non quia de lege Judæorum curavit, sed quia novit Jesum mortuos suscitasse et multa fecisse miracula, quod et Romani jam perceperant: ideo formidavit ne forte sic esset, et per consequens peccasset gravissime, ita tractando Filium Dei, quem jam fecerat flagellari; et amplius eum timuit morti adjudicare. Quamvis enim Pilatus esset idololatra, tamen de uno summo Deo poterat aliquid scire ex naturali ratione aut philosophorum traditione, vel ex habitatione inter Judæos summi Dei cultores. Et ingressus est in prætorium iterum, vocans Jesum57 ad se, ut eum de isto puncto secrete ac diligenter examinaret, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jam Pilatus audivit quod Jesus esset a Galilæa: nam et in Nazareth oppido fuit conceptus ac commoratus. Idcirco per verba hæc videtur Pilatus quæsisse de Christi propagine, utpote a quo patre et a qua matre prodisset, an scilicet natus esset ex homine patre, an ex Deo. Jesus autem responsum non dedit ei: primo, quia non voluit per responsa passionem propriam impedire, quoniam tempus moriendi in eo jam fuit impletum; secundo, ut suæ patientiæ atque silentii nobis præberet exempla; tertio, quia Pilatus non erat dispositus ad intelligendum aliqua de generatione Christi divina. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? quasi dicat: Insipienter te habes in hoc, quum deberes studere ad complacendum mihi, et benevolentiam meam captare, quum sim judex tuus, qui te possum damnare ac liberare. Ideo subdit: Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?58 tanquam dicat: Hoc utique nosti. Et secundum humanam apparentiam fuit sic;59 et tamen contra id quod Deus decreverat, Pilatus nil poterat, quia ut Salomon est locutus: Non est sapientia, non est consilium contra Dominum. Et quia jam fuit in procinctu et puncto ut sententia proferretur de Jesu, valde mirabatur Pilatus quod Jesus in tantæ necessitatis articulo sibi protinus non respondit.

Respondit Jesus, non ad interrogationem Pilati, sed ad reprimendum præsumptionem jactantiamque ipsius, quæ erant contra Dei honorem, cujus inhonorationem Filius Dei abhorruit. Nam (ut ait Chrysostomus) quamvis pium sit propriam injuriam æquanimiter sustinere, impium tamen est Dei injuriam dissimulare. Sed, heu! nunc plurimi sunt, qui nec modicum quid contra proprium honorem perpeti volunt, sed de Dei inhonoratione, quamvis magna, nil curant, unde nec peccantes corripiunt: idcirco in talibus regnat improbus amor sui, non caritas Dei. Non haberes potestatem adversum me ullam, id est nec magnam nec parvam, hoc est, non haberes potestatem crucifigendi me, nisi tibi datum esset desuper60, id est, nisi potestas hæc tibi esset donata a superiore, præsertim a Deo, a quo est omnis potestas, vel ab imperatore. Melius tamen intelligitur, quod ait, « desuper », a Deo. Unde et beatissimus Joannes Baptista ait: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo.61 Et Apostolus ad Romanos: Non est (inquit) potestas nisi a Deo. Itaque omnis potestas est a Deo, mediate aut immediate. Quod quum ita sit, noli, o Pilate, de tua potestate extolli aut gloriari, quasi non acceperis eam, aut quasi non sis judicandus ab eo a quo potestatem sortitus es, aut quasi pro libitu tuo liceat tibi uti tua potestate.62 Nam potestas a Deo est; sed potestatis abusio non est a Deo, sed a propriæ voluntatis arbitrio. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet, videlicet populus Judæorum : imo et unusquisque eorum qui te incitat ad crucifigendum me, magis reus est in mea persecutione et morte, quam tu, quoniam provocat te ad tuæ potestatis abusum.

Denique Christus, dicendo, « majus peccatum habet », insinuavit et ipsum Pilatum peccare in sua passione et morte : quia quum sciret Christum innocentem et ex invidia traditum, debuit eum absolute eripere, et pro ipso sententiam ferre. Magis ergo et quasi incomparabiliter gravius peccaverunt Judæi, præsertim pontifices, sacerdotes, Scribæ et Pharisæi ac seniores, Christum tradendo Pilato, et eum sic persequendo, quam ipse Pilatus. Primo, quoniam ex invidia et rancore, ex ira et impatientia moti fuerunt adversus Christum; Pilatus autem ex humano timore contra Christum dedit sententiam. Secundo, quia Judæi erant Christo magis ingrati quam Pilatus. Missus etenim fuit Christus ad oves domus Israel, non ad gentiles, et Judæis prædicavit atque miracula fecit.63

Tertio, quia pontifices et superiores Judæorum etiam ex superbia et ambitione contra Christum fuerunt accensi : quia (ut asserit Augustinus) delectabat eos principatus quidam, videruntque sibi a Christo principatum auferri. Doluerunt quoque de hoc, quod populus magis cucurrit post Christum quam post eos, et quod Christus vicit eos fama, sapientia, eloquentia atque miraculis : sicque accensi contra eum fuerunt. Et hæ causæ tanguntur in libro Sapientiæ, quo legitur : Dixerunt impii, Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris ; tanquam nugaces æstimati sumus ab eo ; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita ipsius.64 Quarto, quia noverunt Scripturas, ex quibus debebant advertere Jesum esse Messiam : imo, ad tempus, hoc aliqualiter cognoverunt, sed postea excæcavit eos eorum malitia.

Circa hæc quæritur, an Pilatus peccavit in Christum, eum flagellando et condemnando. Videtur quod non, quoniam judex tenetur procedere atque sententiare juxta allegata et sufficienter probata, non secundum conscientiam propriam : alioqui posset reum absolvere quando vellet.

Quum ergo secundum legem divinam et humanam, in ore duorum aut trium testium65 stet omne verbum66, et contra Christum erant tot millia testium, videtur quod Pilatus tenebatur secundum eorum testimonium ferre judicium, et per consequens Christum flagellare secundum leges Romanorum, qui crucifigendos jusserunt primo flagellari, ut sic extorqueretur ab eis an habuissent aliquos in crimine socios. Oppositum hujus probatur ex verbis Christi jam introductis. Secundo, quoniam ipsemet Pilatus dixit se posse Christum dimittere : ergo peccavit, contra hoc faciendo. Tertio, quia Chrysostomus ait : Pilatus dicendo, Potestatem habeo crucifigere te et dimittere te, damnavit se ipsum. Si enim totum in sua potestate dicit positum, excusationem non habet. Quarto, quoniam innocentem et justum occidere, est contra legem divinam ac naturalem, contra quas nil potest lex humana ac positiva. — De hac quæstione possent multa hic dici. Aliqui enim opinantur, quod judex tenetur simpliciter judicare secundum probata et allegata, quamvis ut particularis persona sciat oppositum. Est enim minister legis, personaque publica : ideo secundum leges humanas tenetur procedere. Alii addunt, quod debet pro innocentis liberatione totis viribus laborare, testes examinando seorsum vel accusatores, et causam ad superiorem remittendo, si potest, ipsumque superiorem diligenter informando de veritate. Si autem superior injungat judici inferiori ut causam expediat, tenetur judex inferior secundum probata et allegata ferre sententiam, quamvis sibi de judicandi innocentia constet. Alii addunt, quod judex potius debeat officium resignare, quam innocentem morti adjudicare aut pœnæ. Sed quidquid de ista teneatur materia, certum est quod Pilatus peccavit Christum sic puniendo et dijudicando : nam poterat ad superiorem recurrere, atque (ut ipse fatebatur) potuit modum liberandi Christum invenire. Sed comparatione Judæorum quasi innocens fuit. Multum namque laboravit pro Christi ereptione, ut patet ex dictis atque dicendis. Nam subditur : Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Jam ante quæsivit dimittere Jesum, sed prætacta Christi responsione audita, proposuit absolute fortiusque quam antea Jesum dimittere. Nam et ex Christi responsione advertit se esse culpabilem, eo quod ita tractavit innocentem, et adhuc suspicabatur an forsan Jesus esset Filius Dei, quia de hoc Christus responsionem Pilato non dederat. Præfata quoque Christi responsio videbatur Pilato sapientia plena : idcirco decrevit eum tanquam innocentem, justum ac sapientem, dimittere, si aliquo modo posset.

Judæi autem scientes Pilatum magis timere imperatorem quam Deum verum, clamabant : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris, id est, ostendis te adversarium imperatoris, cujus honorem non tueris ;67 ideo perdes ejus amicitiam ac favorem, dimittendo hunc impunitum seu vivum, qui reus est criminis læsæ majestatis in Cæsarem. Erat autem tunc Cæsar, Tiberius. Omnis enim qui se regem facit, id est, sine consensu imperatoris sibi assumit nomen auctoritatemque regis, contradicit Cæsari, id est, rebellis est imperatori, qui hoc ipsum prohibuit tanquam monarcha, id est unicus princeps orbis.

Pilatus ergo quum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, volens expedire negotium.68 Erat quippe territus ex verbis auditis, et apud Cæsarem timuit accusari, et suo privari officio, si invitis Judæis dimitteret Jesum. Et sedit pro tribunali, id est in solio judicii, disponens se ad dandum sententiam, in loco qui dicitur Lithostrotos, a lithos (quod est lapis), et strotos (compositio), quasi congeries seu collocatio lapidum diversorum, quoniam pavimentum loci illius diverso lapide stratum fuit ; Hebraice autem Gabbatha, quod interpretatur collis vel sublimitas, quia elevatus erat locus ille.

Erat autem parasceve Paschæ, hoc est dies in quo præparabatur cibus comedendus in sabbato, quod erat dies præcipuus festi paschalis :69 in quo sabbato prohibita fuit ciborum decoctio, ut patet in Exodo. Itaque parasceve Græce, interpretatur præparatio.70 Et erat feria sexta, hora quasi sexta, hoc est inter tertiam et sextam :71 nam circa sextam horam crucifixus est Dominus. Porro apud Marcum legitur :72 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Quod secundum Augustinum exponitur, quia illa hora crucifixus est Jesus linguis Judæorum clamantium : Tolle, tolle, crucifige eum.

Et dicit Pilatus Judæis :73 Ecce rex vester. Ironice et aspernatorie dixit hoc præses, tanquam dicat : Turpe est vobis, quod non potestis huic pauperi et abjecto objicere aliud, nisi quod regem se dixerit. Vel, « Ecce rex vester », quasi dicat : Ecce quem timetis velle usurpare super vos regnum, quum tamen nullam apparentiam habeat iste quod velit aut possit regnum terrenum assumere ac Cæsari repugnare.

Illi autem clamabant :74 Tolle, tolle, crucifige eum. Ac si dicant, Eum diutius videre non possumus : juxta illud Sapientiæ, Gravis est nobis etiam ad videndum.75 Vere sicut Psalmista prædixit :76 Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum ; et rursus, Dentes eorum, arma et sagittæ, et lingua eorum, gladius acutus.77 Dicit eis Pilatus interrogative : Regem vestrum crucifigam ? id est, non erubescitis de hoc quod eum affigam patibulo, qui a multis vestrum reputatus est rex Israel, id est Christus? Unde superius dixit :78 Quid faciam de Jesu qui dicitur Christus? Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem, id est, alium pro rege accipere abnegamus.7980 Ecce ad quantam excæcationem et obstinationem impiissimi isti sunt devoluti, ex sua invidia contra Christum et desiderio mortis ejus dicentes, Non habemus regem nisi Cæsarem: quum tamen tot sancti Prophetæ prædixerint atque promiserint eis adventum veri regis Israel, puta Messiæ, quem sacrilegi isti negando, subjecerunt et adstrinxerunt se et subjici meruerunt dominio Romanorum usque in sæculi finem. Ideo ait Chrysostomus: Quia Judæi negaverunt voluntarie Christum et regnum cœleste, justo Dei judicio facti sunt servi potestatis terrenæ. Hinc per Jeremiam prædictum est: Prævaricatione prævaricata est in me domus Israel et domus Juda, ait Dominus; negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse.81 Unde et a Daniele prædictum fuit:82 Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est.83 Sedente autem illo, puta Pilato, pro tribunali, id est in sede judiciaria, ad judicandum de Christo, misit ad eum uxor ejus, dicens:84 Nihil tibi et justo illi, id est, non intromittas te ad sententiandum adversus eum, quia non habet culpam per quam efficiatur de foro tuo; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Circa hoc expositores communiter dicunt, quod diabolus, qui instigavit Judam ad Christi traditionem, et Judæos ad ejus occisionem, videns summam et admirabilem Christi patientiam, sanctorum quoque patrum in limbo insolitam quamdam consolationem, conjecit Jesum esse veraciter Christum: ideo timens vinci ac spoliari per ipsum, nitebatur impedire ipsius passionem. Propterea in visu suggessit uxori Pilati ut marito suo suggereret nequaquam ferre sententiam contra Jesum. Et apparet quod postquam Pilatus surrexit de lecto, uxor ejus adhuc in lecto permansit, et ibi tunc hanc habuit visionem in vigilia vel in somno. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, laborando pro Christi dimissione, sed magis tumultus fieret, quia secundum Glossam, furens Judæorum turba imposuit præsidi crimen rebellionis contra imperatorem, et magis ac magis inquietudinem ac murmurationem exercuit, accepta aqua, lavit manus coram omni populo, dicens:85 Innocens ego sum a sanguine justi hujus, id est, condemnatio ejus ad mortem et sanguinis sui effusio mihi non poterunt imputari. Ego enim innocentem studui liberare; sed quum oriatur seditio, et crimen rebellionis contra Cæsarem mihi imputetur, ecce accipio aquam, et sicut aqua lavo manus, sic lotione ista protestor conscientiam meam esse immunem a morte istius. Vos videritis, id est, vos ipsi pensate quid egeritis, et qualem obtuleritis mihi, quantumque crimen incurratis, sic laborando pro interfectione justi istius. Ac si dicat, secundum Hieronymum: Ego minister sum legis, vox vestra sanguinem istum fundit. Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros, hoc est, si aliqua culpa est crucifigere istum, illam optamus nobis ac posteris nostris imputari a Deo. Vere sicut ait Apostolus, merito venit ira Dei super Judæos usque in finem;86 atque ut a Daniele prædictum est, juste durat eorum vastitas ac desolatio in sempiternum:87 quia tam sceleratissime imprecati sunt sibi ac soboli suæ crimen occisionis Christi et debitam tanti criminis pœnam.

Footnotes

  1. Luc. xxiii, 13, 14. ↩

  2. Ibid. 14. ↩

  3. Ibid. 15. ↩

  4. Ibid. 16. ↩

  5. Is. liii, 7. ↩

  6. Matth. xxvii, 12. ↩

  7. Marc. xv, 4. ↩

  8. Matth. xxvii, 13. ↩

  9. Mich. vii, 2. ↩

  10. Marc. xv, 6. ↩

  11. Matth. xxvii, 15; ↩

  12. Matth. xxvii, 16. ↩

  13. Joann. xviii, 40. ↩

  14. Luc. xxiii, 19. ↩

  15. Marc. xv, 8. ↩

  16. Ibid. 9. ↩

  17. Matth. xxvii, 17. ↩

  18. Marc. xv, 10. ↩

  19. Matth. xxvii, 20. ↩

  20. Ibid. 20. ↩

  21. Joann. xviii, 36. ↩

  22. Marc. xv, 13; ↩

  23. Ps. lxiii, 6. ↩

  24. Luc. xxiii, 21. ↩

  25. Luc. xxiii, 22. ↩

  26. Ibid. 16. ↩

  27. Ibid. 23; ↩

  28. Marc. xv, 14. ↩

  29. Joann. xix, 1. ↩

  30. Matth. xxvii, 26, 27. ↩

  31. Matth. xxvii, 27. ↩

  32. Marc. xv, 16. ↩

  33. Matth. xxvii, 28. ↩

  34. Ibid. 29. ↩

  35. Joann. xix, 2 et seq. ↩

  36. Marc. xv, 18. ↩

  37. Matth. xxvii, 29. ↩

  38. Joann. xix, 3. ↩

  39. Joann. xix, 3. ↩

  40. Marc. xv, 19. ↩

  41. Matth. xxvii, 30. ↩

  42. Marc. xv, 19. ↩

  43. Joann. xix, 4. ↩

  44. Ibid. 5. ↩

  45. Is. LIII, 4. ↩

  46. Ps. XLIV, 3. ↩

  47. Joann. xix, 5. ↩

  48. Joann. xix, 6. ↩

  49. Galat. III, 13. ↩

  50. Sap. II, 20. ↩

  51. Deut. xxi, 23 ; ↩

  52. Jer. xii, 8. ↩

  53. Osee VII, 14-16. ↩

  54. Gen. XLIX, 6, 7. ↩

  55. Joann. xix, 7. ↩

  56. Ibid. 8. ↩

  57. Ibid. 9. ↩

  58. Ibid. 10. ↩

  59. Prov. xxi, 30. ↩

  60. Joann. xix, 11. ↩

  61. Joann. iii, 27. ↩

  62. Rom. xiii, 1. ↩

  63. Matth. xv, 24. ↩

  64. Sap. II, 12, 16, 15. ↩

  65. Deut. xvii, 6 ; ↩

  66. Matth. xviii, 16. ↩

  67. Joann. xix, 12. ↩

  68. Ibid. 13. ↩

  69. Joann. xix, 14. ↩

  70. Exod. xvi, 23. ↩

  71. Joann. xix, 14. ↩

  72. Marc. xv, 25. ↩

  73. Joann. xix, 14. ↩

  74. Ibid. 15. ↩

  75. Sap. II, 15. ↩

  76. Ps. cxxxix, 4. ↩

  77. Ps. LVI, 5. ↩

  78. Matth. xxvii, 22. ↩

  79. Joann. xix, 15. ↩

  80. Joann. xix, 15. ↩

  81. Jer. v, 11, 12. ↩

  82. Dan. ix, 26. ↩

  83. Ibid. 25. ↩

  84. Matth. xxvii, 19. ↩

  85. Matth. xxvii, 24. ↩

  86. I Thess. II, 16. ↩

  87. Dan. IX, 27. ↩

Chapter 10 of 34