Articulus 9
QUOMODO CHRISTUS PILATO FUERIT ADDUCTUS, QUOMODO ACCUSATUS TACUERIT, QUOMODO DENIQUE AD HERODEM MISSUS, QUOMODO IBI SPRETUS ET ILLUSUS, AD PILATUM REDIERIT.
ET surgens omnis multitudo eorum cum universo concilio, vinctum adduxerunt Jesum et tradiderunt Pontio Pilato præsidi, ut dijudicaretur ab eo.1 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, id est, quod Jesus mortem evasurus non esset; vel, ut quidam exponunt, « videns Judas quod damnatus esset », id est, ipse Judas considerans et advertens se esse damnandum propter scelera sua, et jam esse damnatum judiciali sententia Christi, a quo audivit in Cœna, Væ homini illi per quem Filius hominis tradetur:2 quod nunc advertit esse dictum a Christo vero propheta de se; pœnitentia ductus, id est, de suo crimine dolens, et3456
12 Ibid. xxvii, 3. enormitate sui facinoris motus, retulit, id est, reportavit ac resignavit, triginta argenteos, pro quibus tradidit ac vendidit suum magistrum, principibus sacerdotum et senioribus populi, a quibus eos accepit, dicens :7 Peccavi, tradens sanguinem justum, videlicet Jesum, cujus innocentiam longo tempore sum expertus conversando cum eo, nec unquam aliquid reprehensibile reperiendo in ipso, qui etiam tot et tanta bona mihi impendit. At illi dixerunt : Quid ad nos? id est, quid spectat ad nos an peccasti? et quid curamus de hoc? Per quam responsionem ostenderunt se esse alienos a caritate, per quam tenebantur diligere proximos suos tanquam se ipsos : ideoque de proximi culpa debuissent dolere et curare sicut de propria. Falsa quoque fuit eorum responsio. Si enim Judas peccavit sanguinem justum tradendo, ergo et ipsi gravissime peccaverunt sanguinem illum emendo ad occidendum, et pro ejus occisione sic laborando. Itaque suis sceleribus excæcati, non adverterunt quam vitiose ac irrationabiliter responderunt. Tu videris, id est, tu propria facta attende, et si peccasti, propriam curam gere.
Et projectis argenteis in templo, ut ministri templi, a quibus pecuniam illam accepit, facerent de ea quod vellent, recessit de templo cum grandi tristitia;8 et abiens, laqueo se suspendit ex desperatione. Sicque peccavit gravissime, non solum desperando, sed etiam se ipsum interficiendo. Atque ut ait Hieronymus, gravius Deum offendit desperando, quam Christum tradendo : quoniam traditio illa directe fuit contra Christi humanitatem, desperatio autem contra divinæ pietatis immensitatem, et contra summæ Veritatis promissionem. Deus namque universis vere pœnitentibus veniam gratiamque promisit. Itaque infelicissimus Judas considerando suorum scelerum enormitatem, doluit vehementer; sed non attendendo divinæ misericordiæ infinitatem, desperavit insipienter : et sicut in Actibus Apostolorum ait apostolus Petrus, suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus;9 et notum factum est hoc omnibus habitantibus Jerusalem. Sicque Judas iste cum Cain intra se dixit : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Et cum Achitophel consiliario David, ex tristitia vehementi suspendit se ipsum.10 Nam ut ait Apostolus, Tristitia sæculi mortem operatur.1112
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam13, id est gazophylacium, seu arcam aut repositorium in quo colligebantur pecuniæ quæ offerebantur in templo pro sustentatione sacerdotum ac Levitarum, vel ad necessarios templi usus; quia pretium sanguinis est. Hypocritæ isti, qui juxta Christi verba colabant culicem et glutiebant camelum, non fecerunt sibi conscientiam de hoc, quod pro illis argenteis Christum emerunt, et emptum occidere laborabant, imo hoc totum sibi licitum reputabant;14 sed conscientiam sibi fecerunt de hoc, quod pretium illud in arca reponerent pro usibus templi. Ideo loquitur Augustinus : Qualis simulatio fuit illa, pecuniam sanguinis non audere mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in conscientiam? Horum hypocritarum impiissimam simulationem nunc quoque multi sequuntur, qui festucam vident in oculis proximorum, trabem vero in oculis suis non vident, et qui de aliquibus parvis culpis magnam vim faciunt, sed vitia graviora dissimulant.15 Quorum unicuique loquitur Christus : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.1617
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli :18 qui scilicet ager, pertinebat ad figulum, lutea seu fictilia vasa formantem, vel ex agro illo accipiebantur glebæ aptæ ad formationem vasorum quæ fiebant a figulis; in sepulturam peregrinorum, ut scilicet peregrini in Jerusalem morientes, sepelirentur in agro illo. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ager sanguinis, utpote ager emptus pretio sanguinis Jesu, usque in hodiernum diem.1920 Quod utique factum est Deo ordinante, quatenus scilicet ager ille et sepulcra quæ fiebant in eo, essent memoriale assiduum atque perpetuum sceleris Judæ et traditionis passionisque Christi: sicque principes sacerdotum, qui memoriam Jesu Christi cupiebant auferre de terra, nomen et memoriam ejus celebriora fecerunt in terra. Nempe ut Salomon scripsit: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.21
Tunc impletum est quod dictum est, id est, prophetatum est, per Jeremiam prophetam, dicentem:22 Et acceperunt ipsi principes sacerdotum, triginta argenteos, pretium appretiati, id est, qui argentei fuerunt pretium Christi empti pro illis argenteis, quem appretiaverunt a filiis Israel, id est, quem Jesum Christum ipsi principes sacerdotum emerunt a Juda, qui fuit de tribu et numero filiorum Israel; et dederunt eos in agrum, id est pro emendo agro, figuli, sicut constituit mihi, id est, revelavit seu oculis cordis mei proposuit, Dominus.23 Verumtamen advertendum, quod verba ista non habentur in libro Jeremiæ qui apud nos est. Sed S. Hieronymus refert se ea vidisse in libro quodam Hebræo a Jeremia composito. Quidam enim Prophetæ ediderunt quædam volumina quæ non habentur: sicut ex libris Regum probatur de libris Nathan et Gad et Addo prophetarum. Aliqui quoque dicunt, quod iste sit verus textus: Tunc impletum est quod dictum est per Prophetam, dicentem. Et ita dicunt habere libros antiquos, ita quod « Jeremiam » non est de textu. Sicque per Prophetam intelligunt Zachariam, in cujus libri capitulo undecimo auctoritas ista sententialiter continetur, quo legitur: Dixi, Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam; et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice eos ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domum Domini ad statuarium.24 Quorum verborum iste est sensus: Dixi ego Christus Dei Filius incarnatus: Si bonum est in oculis vestris, id est, si bonum vobis apparet, o Judæi, afferte mercedem meam, id est, pro multis et magnis beneficiis quæ vobis exhibui, vicem mihi rependite, me debite honorando; et si non videtur vobis hoc bonum, quiescite, id est, omittite, et a cultu meo cessate. Quod Dominus ait, non licentiando, sed illos suo libero arbitrio relinquendo, quoniam neminem cogit ad bonum. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos, id est, beneficiis quæ contuli eis, rependerunt hanc vicem, et tam vilem me habuerunt, quod pro triginta argenteis me emerunt. Ista ac cetera hujus auctoritatis verba, super Zachariam diffusius explanavi.
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium.25 Aliqui textus habent, « ad Caipham in prætorium »; sed, ut creditur, verior ac planior littera est, « a Caipha ». Nam in Græco habetur, a Caipha. Joannes autem, cujus ista sunt verba, evangelium suum scripsit in Græco. Jamque præhabitum est, quod mane facto exierunt pariter principes sacerdotum, seniores ac Scribæ, de domo Caiphæ ad Pilatum, præsentaveruntque ei Jesum. Porro si legatur, « ad Caipham », dici potest quod Caiphas forsan præcessit ad persuadendum Pilato.26
Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in prætorium. Prætorium, secundum Bedam, dicitur quasi domus prætorum, per syncopam, id est præceptorum, in qua erat tribunal et sessio præsidis. Hanc domum non audebant intrare Judæi, ut non contaminarentur, id est, ne contra legem agendo peccarent, intrando domum viri gentilis, sed ut manducarent pascha, id est azymos panes, quibus vescebantur septem diebus solennitatis paschalis: et illis panibus vesci non licuit nisi mundis secundum legem. Sicque impiissimi isti Judæi non fecerunt sibi conscientiam de sua contra Christum invidia, et quod eum ex invidia conabantur occidere, sed de inlientes, dicant an Christus sit malefactor. gressu in domum gentilis : quo ipsi pejores fuerunt. Ideo Augustinus exclamat : O stulta et impia cæcitas Judæorum! Intrare domum gentilis judicis formidatis, et innocentem sanguinem fundere non horretis, quasi inquinaremini sub habitaculo alieno, et non potius scelere proprio.
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, deferens legi et observationi eorum, et dixit :27 Quam accusationem affertis, id est, apportatis et allegatis, adversus hominem hunc? quasi dicat : Præsentatis eum mihi vinctum quasi latronem et homicidam morteque dignum, quid igitur imponitis ei? Responderunt : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.28 Hoc dixerunt29, ut viderentur legem servare, quæ in Exodo et Deuteronomio jussit, Innocentem et justum non interficies ;3031 et item ac si dicerent : Tales ac tanti sumus, quod de nobis præsumi non debet quod aliquem sine justa causa velimus occidi.
Luc. xxiii, 2. Cœperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cœsari, et dicentem se Christum regem esse. Itaque, dum Pilatus de communi illa accusatione non esset contentus, quia erat a Romanorum imperatore constitutus, nec erat consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, nisi præsentes haberet accusatores, et locum acciperet excusandi se, ut in Actibus Apostolorum narratur;32 ideo cœperunt Jesum accusare in speciali, et præsertim de tribus. Primo, quod populum Judæorum mendaciter docuisset. Secundo, quod prohibuisset tributa solvi imperatori. Tertio, quod dixisset se esse regem præcipuum Judæorum, videlicet Christum. Sed sicut generalis illa accusatio fuit falsa, ita et istæ speciales, saltem duæ primæ. Nam super verba illa, « Si non esset hic malefactor », loquitur Augustinus : A dæmonibus liberati, infirmi curati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, cæci videntes, mortui resurgentes, claudi ambulantes, paralytici de suis lectis exsi-
Dixit ergo eis Pilatus :33 Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Ac si dicat : Si peccavit in legem vestram, judicate eum secundum vestram legem. Nam vir iste videtur mihi religiosus et spiritualis, de cujus judicio invite me intromitto, nec tales consueverunt ad judicium meum venire, nec aliqua sæcularia crimina videntur ab isto commissa : ergo si forefecit forefactione digna puniri citra mortem, castigate eum secundum legis vestræ tenorem. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam, etiam quamvis promeruit mortem. Hoc (secundum Augustinum) dixerunt, quia durante solennitate paschali non licuit eis occidere hominem, propter reverentiam festi in quo patres eorum fuerunt de Ægypto educti ac liberati. Sed secundum Chrysostomum, ideo hoc dixerunt, quia subjecti erant Romanis, qui eis abstulerunt judicium sanguinis, et minora judicia concesserant eis. Sed objici contra hoc potest, quod cito post Christi passionem lapidaverunt Stephanum sine recursu ad Pilati judicium, ut legitur in Actibus.34 Paulus quoque refert se ante suam conversionem viros ac mulieres conclusisse in carceribus, et super eos detulisse sententiam mortis.35 Sic itaque responderunt, « Nobis non licet interficere quemquam », quasi dicerent : Non contentamur de isto, nisi interficiatur. Porro quod scribitur, ut sermo Jesu impleretur, non sunt verba Pilati, nec Judæorum, sed Joannis evangelistæ, intercomponentis hæc verba ad insinuandum quid secutum sit ex præfata Judæorum responsione, ex qua secuta est verificatio verborum Christi, quibus prædixit se a gentilibus occidendum : Ecce (inquiens) ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ dicta sunt per Prophetas de Filio hominis; tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et occident eum.36 Sicque quod ait, « ut », tenetur concomitanter, non causaliter. Sic igitur responderunt, ut impleretur sermo
Jesu quem dixit, significans qua morte esset moriturus.37 Prædixit enim se a gentibus crucifigendum.
Introivit ergo iterum Pilatus, ut seorsum examinaret diligentius Jesum. Jesus autem stetit ante præsidem voce silenti, humili gestu, mente tranquilla, et vultu inclinato ad terram.3839 Et interrogavit eum præses: Tu es rex Judæorum? Quare non interrogavit, Dixisti te esse regem Judæorum, sicut objecerunt Judæi? Respondetur, quod Pilatus magis credidit Jesu quam Judæis: ideo credidit eum non dixisse se esse regem Judæorum, nisi et esset. Porro de aliis duobus criminibus Jesu objectis, non examinavit Jesum. Nam primum, videlicet quod subvertisset Judæos docendo, non curavit, quoniam erat gentilis atque idololatra, et Judæos reputavit superstitiosos. Secundum vero, quod scilicet Jesus prohibuisset Cæsari solvi tributa, noverat falsum, quia percepit Jesum dixisse ac respondisse Scribis ac Pharisæis atque Herodianis: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari;40 et quæ sunt Dei, Deo. Tertium vero, videlicet quod dixisset se regem, videbatur imperatorem tangere, qui jussit ut sine suo consensu et scitu nemo appellaret se regem. Erat namque imperator Romanus monarcha mundi, et Romani præcipue absulerunt Judæis regiam potestatem, ita quod nullus de eorum stirpe regnaret, ad humiliandum eorum rebellionem contra Romanum imperium: propter quod regnum Judæorum diviserunt in plures partes, quibus et plures præfecerunt tetrarchas.
Respondit Jesus, movendo aliam quæstionem, non solvendo Pilati interrogationem:41 A temetipso hoc dicis, id est, an ex proprio corde excogitasti ac proposuisti quæstionem prædictam, videlicet an sim rex Judæorum, an alii tibi dixerunt de me quod Judæorum rex sim? Non ex ignorantia hoc quærit Salvator, præsertim quia jam in præsentia sua ac præsidis dixerunt Judæi, Hunc invenimus dicentem se Christum regem esse; sed quærit, ut ex responsione Pilati convenientius ei declaret qualiter sit rex, et ad detegendam malevolentiam Judæorum. Respondit Pilatus:42 Numquid ego Judæus sum? id est, quum constet me non esse Judæum, patet quod a me ipso non quæro an sis rex Judæorum et Christus eis promissus, præsertim quum videam te non esse regem de facto, nec rebellare Romano imperio. Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? ac si dicat: Quum a proprio populo et supremis ejus prælatis traditus sis mihi viro gentili ac alieno, apparet quod multum offenderis eos, et grave aliquid egeris.
Respondit Jesus ad quæstionem an esset rex, non ad ultimum istud, Quid fecisti? Regnum meum non est de hoc mundo, id est, temporale et terrenum dominium non assumo, nec mihi adscribo, nec veni ad regnandum cum potestate et eminentia sæculari. Si ex hoc mundo esset regnum meum, id est, si temporalem jurisdictionem et principatum mundanum exercerem, ministri mei utique decertarent43, id est, pro me pugnarent, ut non traderer Judæis, quia de eorum manu eruerent me, secundum quod servi sæcularium regum solent pro regibus suis pugnare, ne hostibus suis tradantur. Nunc autem regnum meum non est hinc, id est de sæculo isto, nec mundiale, sed cœleste ac spirituale, quia in mente fidelium regno per fidem et gratiam. Unde angelus Gabriel dixit Virgini gloriosæ de Christo: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.44
Præterea advertendum, quod aliquis dicitur rex dupliciter, puta de facto, et de jure. Christus autem quando hæc dixit, non fuit rex Judæorum de facto, sed de jure: quoniam erat Messias rex in lege et Prophetis promissus. De quo Jeremias prædixit: Regnabit rex, et sapiens erit.45 Et Psalmista: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis.46 Daniel quoque: Antiquus dierum (videlicet Pater æternus) dedit ei potestatem et honorem et regnum.47 Iterum aliquis dicitur rex dupliciter. Primo, ratione temporalis et exterioris dominii: et ita Christus non fuit rex; imo in paupertate et humilitate venit, ut judicaretur, non ut sæculariter judicaret. Ideo, quum Judæi quidam voluissent eum facere regem, recusavit et fugit.48 Similiter, quum quidam ei dixisset, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem;49 respondit: O homo, quis me constituit principem aut judicem super vos? Secundo, aliquis dicitur rex ratione spiritualis ac interioris dominii: sicque Christus in primo suo adventu, dum prædicavit et evangelicam legem proposuit, cœpit in suorum cordibus discipulorum atque credentium per fidem et caritatem regnare; et post suam resurrectionem ac missionem Spiritus Sancti latissime cœpit regnare, primo in multis millibus Judæorum in Jerusalem, et in omni Judæa et Galilæa atque Samaria, et deinde per totum orbem terrarum, juxta illud Zachariæ, Ecce rex tuus veniet tibi, potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ;50 juxtaque illud Danielis, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Unde per Isaiam prædictum fuit: Super solium David et super regnum ejus sedebit.51 Sicque regnum Christi incipit in hac via in militanti Ecclesia, et completur ac perpetuatur in patria et in Ecclesia triumphanti. Ideo Daniel ait: Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.5253 Hi quoque, puta fideles electi, in quibus regnat Christus per fidem et gratiam, non sunt de hoc mundo, id est de sorte et numero Babylonicæ civitatis et ecclesiæ malignorum seu hominum mundanorum. De quibus Christus dixit in sermone post Cœnam: De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.54
Insuper Christus secundum naturam divinam fuit semper et est rex Judæorum, cœli, terræ, creaturarumque omnium, jure creationis et gubernationis, juxta illud: Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?55 Secundum assumptam quoque humanitatem fuit Dominus et rex universæ creaturæ, quantum ad potestatem creatam, delegatam et ministerialem, nondum tamen quantum ad usum et manifestationem. Nam eo ipso quo Christi humanitas fuit immediate unita Verbo æterno hypostatica seu personali unione, fuit cunctis creaturis prælata. Unde et Christus diu ante passionem suam locutus est apud Joannem: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.56 Passione quoque instante, post Cœnam de se ipso dixit ad Patrem:57 Dedisti ei potestatem omnis carnis.
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego (sicut modo expositum est). Ego in hoc natus sum ex Virgine Matre, et ad hoc veni in mundum per Incarnationis mysterium, ut testimonium perhibeam veritati:58 hoc est, ideo factus sum homo et inter homines conversatus sum, ut omnem veritatem necessariam ad salutem hominibus pandam ac doceam, et veritati tempore opportuno attester. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, id est, quicumque est verus et obediens discipulus veritatis supernaturalis et evangelicæ legis, acquiescit meæ doctrinæ; omnis quoque qui ex summa veritate (quæ Deus est) natus est et processit, non solum per creationem, sed item per prædestinationem et gratiam, credit atque obedit mihi. Unde et antea dixit Salvator:59 Qui ex Deo est, verba Dei audit.
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Hoc opportune quæsivit Pilatus tanquam judex, quia ad judicem maxime pertinet veritatem cognoscere. Quæsivit autem veritatis definitionem, vel quæ sit veritas illa de qua dixerat Christus: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Multa hic dici possent de veritate, quid sit, et de multiplici veritatis distinctione. Est enim veritas creata et increata; item est veritas rei et veritas propositionis; rursus est veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ, veritas quoque moralis. Sed de his pertranseundum est hic. De quibus Richardus de Mediavilla pulchre tractat super primum Sententiarum, Anselmus quoque in libro de Veritate, et Thomas præcipue in Summa, de veritate.60 Et quum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos. Ex hoc videtur quod Pilatus non exspectavit responsionem ad hanc quæstionem.61 Et forsan Christus non disposuit se ad respondendum, et Pilatus multipliciter occupatus, festinavit se expedire de Christo, eumque liberare, quia advertit innocentiam ejus; atque ut ait Augustinus, Pilato repente occurrit modus quo possit Christum eruere, quia recordabatur consuetudinis Judæorum qua eis unus reus dimittebatur in Pascha. Dicitur etiam, quod si Christus exposuisset Pilato quid sit veritas, Pilatus ita affectus fuisset ad Christum, quod eum nequaquam damnasset ad mortem. Ideo Christus non respondit ad hoc Pilato, qua ratione nec paulo post respondit Herodi, nec coram eo aliquod signum facere voluit.
At illi, puta Judæi, invalescebant, non ratione, sed inquietudine et tumultu, id est, fortius quam ante contra Jesum clamabant, ut sua importunitate ac strepitu prævalerent. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis, dicentes:62 Commovit, id est, inquietavit et seduxit, populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa et perveniens usque huc, id est usque Jerusalem.6364 Pilatus autem audiens Galilæam nominari, interrogavit si homo Galilæus esset, id est nutritus et commoratus in Galilæa:65 siquidem natus fuit in Bethlehem Judæ, id est urbe Judææ, non Galilææ.
Et ut cognovit ab his quos interrogavit, quod de Herodis potestate esset, id est de Galilæa, in qua præsidebat Herodes iste qui cognominabatur Antipas, filius Herodis Ascalonitæ qui trucidavit infantulos, sicut iste beatissimum Joannem Baptistam, remisit eum ad Herodem, confidens quod adjutorio Herodis liberaretur, ut se exoneraret de judicio Jesu. Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde.666768 Cui tamen potius debuit condolere: attamen gavisus fuit non de Jesu tribulatione, sed de rei desideratæ adeptione. Nam subditur: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audierat multa de illo, videlicet de miraculis, sapientia, eloquentia et virtutibus Christi, et sperabat signum, id est miraculum, aliquod videre ab eo fieri; sicque gaudebat de Jesu præsentia ex curiositate magis quam ex devotione: et quoniam Jesus videbatur tunc indigere Herodis auxilio, præsumpsit Herodes quod ad nutum impetraret a Jesu omne quod vellet et Jesu possibile esset. Fuit autem Herodes iste Jerosolymis his diebus6970 festi paschalis, propter reverentiam tantæ celebritatis, et quia circumcisus fuit, sicut et pater ejus. Fuit quoque ex parte matris suæ Judæus et Jerosolymitanus, ut recitat Josephus.71 Interrogabat autem eum multis sermonibus, id est, Herodes multa quæsivit a Jesu. Et creditur, quod interrogavit an ipse Jesus esset ille propter quem pater suus Herodes occidit infantes, et an veraciter esset Christus in lege promissus, an etiam esset de quo tanta fama fuit diffusa, et qui tot et tanta dicebatur fecisse miracula, atque de cujus adventu et excellentia prædicaverat multa Joannes Baptista. At ipse nihil illi respondebat, sciens quod ex curiositate quæsivit, et quoniam Dominus Jesus noluit per sua responsa liberari Herodis auxilio, qui non permisisset Jesum occidi, si vidisset eum aliquod facere signum, aut convenientia dare responsa. Stabant autem principes sacerdotum et Scribæ constanter (hoc est pertinaci et irrefrenata audacia) accusantes eum, sicut fecerunt coram Pilato.72
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, id est, Herodes ac sui ministri spreverunt Jesum tanquam ignarum et fatuum, eo quod regi non exhiberet honorem, nec responderet ei a quo tam faciliter poterat auxilium obtinere. Et illusit indutum veste alba73 quasi simplicia- num et stultum, et remisit eum ad Pilatum, deferens in hoc Pilato honorem, quemadmodum Pilatus detulit ei. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus, ex mutua illa reverentiæ exhibitione. Nam antea inimici erant ad invicem.74 Pilatus namque occiderat quosdam Galilæos ad Herodis dominium pertinentes, sicque Pilatus falcem suam misit in messem alienam, id est, potestatem et jurisdictionem exercuit in subjectos Herodi : quod ipse ægre accepit.
Footnotes
-
8 *Luc.* xiii, 1; 9 *Marc.* xv, 1; 10 *Matth.* xxvii, 2, 3. ↩
-
11 *Matth.* xxvi, 24. ↩
-
Luc. xxii, 69. ↩
-
Luc. xxii, 67, 68. ↩
-
Luc. xxii, 66. ↩
-
1 Petr. ii, 21. ↩
-
Matth. xxvii, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Act. I, 18, 19. ↩
-
Gen. IV, 13. ↩
-
II Reg. xvii, 23. ↩
-
II Cor. VII, 10. ↩
-
Matth. xxvii, 6. ↩
-
II Cor. xxiii, 24. ↩
-
II Cor. VII, 3. ↩
-
Luc. VI, 42. ↩
-
Ibid. 5; ↩
-
Matth. xxvii, 7. ↩
-
*Hacelda-ma* ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Matth. xxvii, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Zach. xi, 12, 13. ↩
-
Joann. xviii, 28. ↩
-
Cf. p. 475 A, D. ↩
-
Joann. xviii, 29. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Joann. xviii, 30. ↩
-
Deut. v, 17. ↩
-
Exod. xxiii, 7 ; ↩
-
Act. xxv, 16. ↩
-
Joann. xviii, 31. ↩
-
Act. vii, 58, 59. ↩
-
Act. xxvi, 10. ↩
-
Luc. xviii, 31-33. ↩
-
Joann. xviii, 32. ↩
-
Matth. xxvii, 11. ↩
-
Joann. xviii, 33. ↩
-
Joann. xxii, 21. ↩
-
Joann. xviii, 34. ↩
-
Joann. xviii, 35. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Luc. 1, 32, 33. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Ps. lxxi, 2. ↩
-
Dan. vii, 13, 14. ↩
-
Joann. vi, 15. ↩
-
Luc. xii, 13, 14. ↩
-
Zach. ix, 9, 10. ↩
-
Is. ix, 7. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Joann. xvii, 16. ↩
-
Job xxxiv, 13. ↩
-
Joann. iii, 35. ↩
-
Joann. xvii, 2. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Joann. viii, 47. ↩
-
Joann. xviii, 38. ↩
-
Ibid. xviii, 38. ↩
-
Marc. xv, 3. ↩
-
Luc. xxiii, 5. ↩
-
Luc. xxiii, 5. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Luc. xxiii, 8. ↩
-
Marc. vi, 17 et seq. ↩
-
Matth. 11, 16. ↩
-
Luc. xxiii, 7. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Matth. xxiii, 9. ↩
-
Luc. xxiii, 10. ↩
-
Ibid. 11, 4 et seq. ↩
-
Luc. xxiii, 12. ↩
Chapter 9 of 34