Skip to the text

Articulus 23

DE HIS QUÆ DOMINICAM PASSIONEM MEDITANTI SINT CONSIDERANDA.

UT ex meditatione passionis nostri Salvatoris amplius proficiamus, et inflammemur ad præfatas instructiones ex ea, et ad imitandum eamdem, atque ad admirandum et regratiandum ac gloriandum de ea, et ad contemplandum in ea quæ præcedenti tanguntur articulo, itemque ad crescendum in divino amore, et ad quiescendum ac repausandum in Salvatore, debemus passionem Christi non solum secundum se ipsam et in se ipsa considerare;1 sed debemus cum diligentia grandi attendere, quis, qualis, et quantus sit ipse qui tot et tanta sustinuit pro nobis; itemque a quibus, qualibus et quantis sit passus; et rursus, qualiter, et pro qua causa, et propter quid: quæ omnia, si diligenter pensentur, magnam pariunt compunctionem et devotionis profectum, compassionis quoque augmentum et copiam lacrimarum.

In primis ergo pensemus, quis pro nobis sit passus. Et protinus constat quia non angelus, non homo purus aut pura aliqua creatura, sed is qui in unitate personæ est verus Deus et verus homo. Si aliquis civis de regno se ipsum exponeret morti pro reo redimendo a mortis supplicio, magnum ac mirum reputaretur. Porro si ipsemet rex pro paupere subdito suo reo ac redimendo daret se ipsum, multo majus ac mirabilius esset. Incomparabiliter igitur majus est, quod ipsemet universorum Deus ac Dominus, pro paupere ac fragili sua creatura liberanda ac felicitanda, sic tradidit se ad tam ignominiosissimam ac acerbissimam mortem. Idcirco ex hujus rei consideratione inflammari summe debemus ad imitandum, ad admirandum, ad regratiandum, ad gloriandum in Domino, atque ad redamandum, ad contemplandum, ad repausandum, ad quiescendum in eo, qui ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.2 Secundo in meditatione dominicæ passionis debemus vigilanter attendere, qualis sit qui pro nobis crucifigi dignatus est. Et constat quod jugiter fuerit et sit totus innocentissimus mitissimusque in anima, tenerrimus quoque in corpore: ideo tanto plus condolendum est suæ dignissimæ passioni et amarissimæ morti; quemadmodum si videamus aliquem qui totus mansuetus, pius et innocens est, ab aliquo injuste crudeliterque affligi, multo plus condolemus quam si aliquem rigorosum et durum pati videremus. Tertio attendamus, quantus sit qui pro nobis occisus est. Et constat quod ipse sit magnus Dominus et laudabilis nimis, cujus magnitudinis non est finis, Rex regum et Dominus universorum, pontifex summus, judex ac legifer noster:345 ideo incomparabiliter reputare et magnificare debemus, quod tantus pro tantillis tam multa et magna sustinere voluerit, et super hoc maxime admirari, regratiari ac sancta caritate accendi nos convenit, atque pro posse ipsius vestigia libenter nos sequi oportet.6

Quarto pensemus, a quibus passus sit Filius Dei. Et certum est quod a populo olim peculiari, de cujus semine incarnari elegit, pro cujus redemptione specialiter venit, et ad quem præcipue fuit missus;7 cui etiam populo tot et tanta beneficia contulit, pro quibus omnibus tam acerbissimam mortem recepit ab illis: et ex hoc passio Christi gravior exstitit ei. Quinto consideremus, a qualibus passus sit, quia a crudelissimis, vilissimis, sceleratissimis invidiosissimisque Judæis atque gentilibus est perpessus: ideo amplius compatiendum est ei, ut considerato in hujusmodi passione. Sexto intueamur, a quantis passionem sustinuit. Et palam est quod a multis millibus hominum gentilium ac Judæorum. Perpendendum est quoque, ubi et quando, quia in regia civitate et in solennitate præcipua, ubi et quando gravius et ignominiosius erat pati et crucifigi.

Septimo attendamus, qualiter passus sit, quia valde diu et crudelissime, ac generalissime, hoc est in toto corpore totaque anima, utpote: in singulis corporis membris et in universis animæ viribus, etiam in intellectu et voluntate per comparationem ad objecta eorum creata, quamvis intellectus et voluntas animæ Christi fuerint etiam tunc in gaudio beatificæ visionis ac fruitionis quoad increatum objectum. Octavo pensemus, cur seu pro qua causa sit passus. Et constat quod utique non pro propria culpa, sed pro originali primorum parentum ac posterorum peccato, atque pro ceteris posteritatis eorum peccatis : ideo ei summe condolere debemus, quoniam non pro se, sed pro nobis universa illa voluit tolerare. Nono intueamur, propter quid passus sit. Et scimus quod ideo, ut tam ab æterna damnatione nos liberet, quam ad sempiternam beatitudinem nos reducat, et in vita præsenti eripiat nos a servitute peccati, a jugo et dominatione diaboli, a vilitate et turpitudine omnium vitiorum, et insuper efficiat nos servos, amicos ac filios Dei, ditetque nos et perornet omni gratia Spiritus Sancti, cunctis virtutibus ac donis cœlestibus et meritis copiosis.

Si itaque pro omnibus his non regratiamur ei ex totis præcordiis, et si non conamur ejus passioni intime condolere et opere conformari, ejusque vestigia imitari, et si ex omnibus his non accendimur ejus amore, et si non studuerimus ei in omnibus complacere ac obedire, nonne duriores sumus ferro et saxis, et brutis ingratiores, et cunctis deteriores hominibus? Sed absit a nobis tanta perversitas, et omnia nunc prætacta jugiter intueamur ac implere conemur.

Footnotes

  1. Ephes. II, 8, 9. ↩

  2. Matth. xi, 28. ↩

  3. Apoc. xix, 16. ↩

  4. Ps. XLVII, 2; CXLIV, 3. ↩

  5. Is. xxxiii, 22. ↩

  6. Hebr. iv, 14. ↩

  7. Matth. xv, 24. ↩

Chapter 23 of 34