Articulus 18
QUOD PASSIO DOMINI MULTIS SIT MODIS CONSIDERANDA AC MEDITANDA.
TOTA conversatio Domini nostri Jesu Christi in sæculo isto, est vivens efficaxque doctrina virtutum, institutio morum, et totius perfectionis exemplar; et quidquid docuit verbis, aut jussit sive consuluit, primum opere adimplevit aut animi præparatione. Sed pretiosissima passio ejus est præclarissimum documentum universarum virtutum.
Primo igitur considerare debemus Christi passionem, ad instruendum nos ipsos ac proximos. Christus namque in sua dignissima passione excellentissimam caritatem monstravit, quia ex caritate dedit se ipsum pro nobis in tam acerbissimam et ignominiosissimam passionem et mortem. Propter quod passione instante locutus est :
Majorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Imo unigenitus Filius Dei habuit caritatem hanc quodammodo majorem ac ferventiorem, quia non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis tradidit se in mortem. Inimicis etiam suis ante passionem asseruit: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Unde ad Romanos Apostolus loquitur: Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Itaque ex consideratione dominicæ passionis primo docemur quam ardentissime et perfecte Filius Dei dilexit nos. Quid enim est diligere, nisi alicui bonum
Joann. xv, 13.
Ibid. viii, 28.
Rom. v, 8, 10. velle? Quum itaque Filius Dei in tantum voluerit ac desideraverit nostram redemptionem a suppliciis æternæ damnationis, beatitudinemque nostram æternalem cum angelis sanctis, quod se ipsum exposuit tam durissimæ passioni ac ignominiosissimæ morti: patet quod perfecte ac ardentissime nos dilexit; imo in tantum quod maluisset pro unoquoque sigillatim occidi, quam aliquem, quantum in se est, permisisset perire. Ex his ultra docemur Christum saltem redamare, et suæ caritati nos prævenienti grati consistere, proximos quoque, imo et inimicos, propter ipsum diligere.
Secundo, diligens consideratio dominicæ passionis instruit nos ad fidem. Quomodo enim unquam potuisset pene totus mundus induci ad credendum quod is qui tam acerbissimo atque turpissimo genere mortis in patibulo exspiravit, sit Unigenitus Dei et verus Deus, utpote Deus et homo in unitate personæ, nisi per solam omnipotentiam Dei, in cujus manu sunt omnium hominum corda, qui vertit atque inclinat ea ad omne quod sibi placuerit, per miracula quoque soli Omnipotenti possibilia? Hæc etenim mundi conversio ad tam admirabilem fidem, ita miranda ac supernaturalis consistit, ut Isaias de Christo dicat: Generationem ejus quis enarrabit?1 Quod quamvis quidam exponant de generatione Christi æterna ex Deo Patre, alii vero de generatione ejus humana ex Virgine Matre; quidam tamen non inconvenienter exponunt auctoritatem illam ad litteram de generatione Christi spirituali, qua incipit esse in cordibus hominum per fidem et gratiam. Nempe, quum Propheta dixisset, Generationem ejus quis enarrabit? quasi dicat, Perfecte enarrari non valet nec comprehendi; protinus causam hujus inenarrabilitatis exprimens, subdit: Quia præcisus est de terra viventium, id est, per passionem occubuit, et de medio hominum sublatus est morte violenta.2 Unde Septuaginta interpretes evidentius transtulerunt: Quia tolletur de terra vita ejus.
Tertio, consideratio passionis Filii Dei instruit nos in spe. Quomodo enim desperare quis poterit, si perpendat Unigenitum Patris pro peccatorum salute tot et tanta sustinuisse, hominumque salutem tam ardentissime concupisse?
Quarto, consideratio passionis Domini nostri instruit nos ad plenam et summam humilitatem. Qualiter etenim poterit superbire Christianus, si sapienter pensaverit quam humillime Dominus universorum in sua se habuerit passione, qualiter fixo in terram vultu steterit coram Pilato atque Herode, imo et inter duos latrones educi, crucifigi ac reputari dignatus sit; et quod fieri non despexit opprobrium hominum atque abjectio plebis, et derideri, subsannari ac blasphemari ab omnibus?3
Quinto, consideratio passionis dominicæ instruit nos plenissime ad omnem patientiam et mansuetudinem, quoniam ipse Rex regum in tot et tantis contumeliis et tormentis, in tot injuriis et afflictionibus, nusquam vel ad minimum iræ aut impatientiæ motum est provocatus: imo ut mansuetissimus agnus ad mortem processit, et pro crucifixoribus exoravit.45
Sexto, consideratio hæc docet nos fortitudinem et constantiam cordis, quoniam ad tam acerbissima mortis supplicia securo ac prompto accessit corde, nec a mentis suæ constantia usquam in ipsa dejectus est passione.6
Postremo, ut multa paucis verbis comprehendam, intenta dominicæ passionis consideratio instruit nos ad castigandum vitiosa et vilia corpora nostra, tot vitiis et tantis peccatis fœdata, tantis immunditiis fœtoribusque repleta, et indesinenti alterationi subjecta: ad castigandum (inquam) ea per abstinentias, jejunia et flagella, per sacras vigilias asperumque vestitum et lectisternia dura. Instruit etiam nos ad aggrediendum viriliter pœnitentiæ opera, ad vitandum et aspernandum universa gulæ atque luxuriæ fœda oblectamenta, ad contemnendum transitorios ac mundanos honores, ad detestandum omnem avaritiæ labem, eo quod Dominus et Salvator tam horribiles pro nobis sustinuerit pœnas et aspernationes, tamque pauperrime in sua se habuerit passione (quia non habuit ubi caput proprium reclinaret, et nudus patibulo est affixus) : sicque cuncta terrena docuit esse spernenda, et bona cœlestia, spiritualia, divina, æterna, totis esse præcordiis appetenda ac requirenda.7
In aliis quoque multis ex consideratione passionis Christi instruimur, utpote : quanta sit enormitas vitiorum, quantus rigor divinæ justitiæ, quanta pietas Christi, qui ex compassione nostræ miseriæ ita pro nobis tradidit semetipsum ; et in aliis multis, prout infra dicetur.
Footnotes
Chapter 18 of 34