Articulus 26
QUOMODO DOMINUS JESUS DICATUR PASSUS PRÆCIPUE PROPTER AUFERENDUM ORIGINALIS PECCATI REATUM.
PRIMUS homo non in puris naturalibus, sed in originali fuit creatus justitia, per quam caro fuit in eo subdita animæ, sensitiva pars rationi ac voluntati, ratio quoque et voluntas Deo ac legi divinæ ; et quamdiu ratio et voluntas manserunt in primo illo parente Deo obedientes atque subjectæ, tamdiu corpus ejus fuit sine rebellione obediens animæ, et sensitiva pars rationi.1 Quumque per transgressionem divini præcepti, ratio et voluntas fuerunt Deo inobedientes, mox fuit privatus originali justitia: sicque caro cœpit esse rebellis animæ, et sensualitas rationi. Porro originalis justitia fuit donum supernaturale, gratiose collatum primo parenti tanquam principio totius suæ posteritatis, ita quod si ipse permansisset in illa justitia, transfusa fuisset in posteros ejus; et quia perdidit eam peccando, ideo justo Dei judicio tam ipse quam posteri ejus fuerunt ea privati. Et hujus exemplum ponunt S. Thomas et Ægidius de Roma: ut si terrenus rex conferret alicui militi ex gratia bonum feudale aut castrum sub ista conditione, quod si miles maneret regi suo obediens ac fidelis, bonum illud feudale seu castrum maneret tam militi quam posteritati ipsius; si vero miles esset regi rebellis, amitteret illud tam sibi quam posteris suis. Si itaque miles ille fieret suo regi rebellis, non dubium quin justo judicio tam ipse quam sua posteritas privarentur illo feudo seu castro; nec in hoc fieret præjudicium aut injuria posteris illis, quia hujusmodi bonum non debebatur eis aut patri eorum ex proprio jure, sed ex gratia regis et sub conditione.
Præterea, quoniam primus homo perdendo originalem justitiam, incurrit originale peccatum (quod tamen in ipso fuit etiam personale et actuale, quia a sua persona commissum); idcirco posteritas ejus originale peccatum ab ipso contraxit, et universi ac singuli (secundum communem legem loquendo) nascuntur infecti illo peccato, et concipiuntur in eo. Nam ut ait Anselmus, originale peccatum est defectus seu privatio vel carentia originalis justitiæ debitæ inesse, id est, quæ posteris inesse deberet: ita quod carentia illius justitiæ imputatur posteris Adæ aliquo modo in culpam, in quantum fuerunt in primo parente tanquam in prima radice, et quantum ad massam corpulentam seminalemque rationem, et velut in generativo principio ac speciei humanæ exordio. Verumtamen, quoniam originale peccatum non est in posteris personale aut actuale, id est propria eorum voluntate commissum vel admissum, idcirco pro illo peccato non infligitur eis pœna sensus, sed damni.
Quoniam ergo tota humana natura fuit ita infecta originali peccato, et propter illud privata felicitate æterna, indiguit universali redemptore qui ipsam repararet naturam, eamque a reatu seu obligatione ad pœnam damni redimeret, impedimentum salutis æternæ tollendo, et gloriam æternalem promereretur eidem; hinc Christus Dei Filius dicitur specialiter passus ad auferendum originale peccatum, a quo tempore evangelicæ legis purgamur in sacramento Baptismatis virtute et merito dominicæ passionis, et in eodem Baptismo gratia et virtutes infunduntur, per quas ad originalis justitiæ conformitatem reducimur. Verumtamen, etiam propter alia totius mundi peccata tollenda passus est Christus, qui contra peccata illa instituit alia sacramenta, quorum virtus et efficacia a Christi passione procedunt et communicantur. Sacramenta namque sunt quasi quædam medicinalia vasa spiritualium medicaminum contentiva, ut ait Hugo. Unde et in sacramento Confessionis, virtute ac merito passionis totiusque conversationis Christi in sæculo isto, fit peccatorum remissio.
Footnotes
-
Philipp. ii, 8. ↩
Chapter 26 of 34