Articulus 32
QUOMODO PIUM FUERIT CONDOLERE CHRISTO, LICET DEUS PATER VOLUERIT EUM PATI.
CIRCA finem primi Sententiarum introducit Magister, qualiter teneamur voluntatem nostram conformari voluntati divinæ. Et circa hoc movent doctores: quomodo licuit Virgini gloriosæ aliisque Sanctis tempore passionis de Christi passione dolere, tristari, flere, turbari, præsertim quum Pater voluerit eum pati, et pro omnibus nobis tradidit eum, imo et Filius semetipsum? Sicque voluntas illorum videtur fuisse contraria voluntati Patris ac Filii ejus. Denique Petro peroptanti Christum non pati, a Christo responsum est: Vade retro me, satana, quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed quæ hominum.1 Itaque ad istud super primum Sententiarum Bonaventura respondet, quod dupliciter contingit dolere de aliquo.2 Primo sic, quod dolens velit contrarium absoluta voluntate et ex ratione deliberata: sicque non licuit de Christi passione dolere, et ita S. Petrus exstitit reprehensus. Secundo sic, quod dolens, ad contrarium ejus de quo dolet, moveatur voluntate pietatis, quamvis absolute velit id de quo dolet: et sic pium est de passione Christi dolere, eique condolere, et pie affici circa passionem ipsius; sicque afficiuntur devoti, qui magnas agunt gratias de Christi passione, et tamen pia compassione moventur in consideratione sui doloris;3 sicque dulcissima Virgo suo Filio patienti, quantum sustinere potuit, compatiebatur: quamvis nequaquam sit dubitandum, quin virilis animus ejus voluit etiam Filium suum pati pro mundi salute, ut ipsa Mater conformis esset per omnia Deo Patri.
Denique, secundum Richardum de Mediavilla circa finem primi Sententiarum, de Christi passione doluit sacratissima Virgo in appetitu sensitivo, habendo respectum ad ipsam afflictionem absolute secundum se; verumtamen habendo respectum ad generis humani redemptionem procurandam per Christi passionem, et ad divinæ voluntatis ordinationem, et ad gloriam Christi patientis accidentalem quam meruit patiendo, voluit illam passionem voluntate deliberativa. Omnibus quoque bonis et sanctis hominibus placere debuit, et nunc debet, quod Christus patiebatur, puta intuitu nostræ redemptionis, non suæ afflictionis: quia sic ei ut patienti, pie est compatiendum, quum dicat Apostolus, Si compatimur, et conregnabimus. De hac materia multa conscribit Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio:45 de quibus prolixitatem devitans pertranseo.
Breviter autem faciliterque loquendo, possumus respondere quod Christo ut patienti et ejus passioni condolendum fuit et est, etiam secundum rationem deliberativam et appetitum intellectivum ac sensitivum, considerando passionem ipsius secundum quod fuit afflictio innocens, non autem secundum quod fuit humani generis salvativa ex præordinatione divina.
Footnotes
Chapter 32 of 34