Articulus 12
QUOMODO DERELICTUM SE DOMINUS CLAMAVERIT, QUOMODO SITIENS ACETO POTATUS FUERIT, SPIRITUMQUE PATRI TRADIDERIT.
SEXTA autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.1 Eclipsis illa fuit penitus supernaturalis et miraculosa. De qua Thomas in tertia parte Summæ suæ, quæstione quadragesima quarta, scribit:2 Eclipsim quæ in Christi passione contigit, dicit Hieronymus accidisse per retractionem radiorum solis. (Per quem etiam modum fuit caligo triduo in Ægypto, ut habetur in Exodo, et Damascenus testatur).3 Origenes vero dicit eclipsim illam factam per interpositionem densissimarum nubium inter solem et terram; et hoc minus miraculosum fuisset. Verumtamen Hieronymus et Origenes istud dixerunt, non asserendo quod fuit sic facta, sed quod poterat fieri ita. Unde in his S. Dionysio magis credendum est, qui in epistola ad Polycarpum scribit se eam vidisse, et tunc ad vacandum astronomiæ in Ægypto fuisse, quia ibi est magna puritas aeris.4 Dicit ergo eclipsim illam fuisse factam per interpositionem lunæ inter solem et terram. Et addit, quod quatuor mirabilia contigerunt in ea. Primum est, quod naturalis eclipsis non fit nisi tempore conjunctionis incensionisque lunæ; tunc autem oppositio et plenilunium fuit, utpote luna quintadecima, id est quintadecima die ab incensione, quia in illa die Pascha exstitit Judæorum. Secundum miraculum fuit, quia luna, quum fuisset soli supposita circa horam sextam in medio cœli, tamen in vesperis restituta fuit in suo loco in oriente, et fuit soli opposita: propter quod ordo temporis non est turbatus. Tertium est, quia eclipsis naturaliter inchoatur ab occidente, et pervenit ad orientem: quoniam motus lunæ in proprio orbe seu circulo velocior est motu solis in propria sphæra, et ita pertransit solem ab occidente accedens. Sed tunc luna jam pertransierat solem, distans a sole per medietatem circuli, utpote in oppositione exsistens: idcirco oportuit ut ab oriente reverteretur ad solem, et ab orientali parte primo solem attingeret, et eamdem primitus eclipsaret. Quartum fuit, quod in naturali eclipsi, illa pars solis primo incipit reapparere, quæ primo exstitit obscurata. Luna namque directe pertransit solem, veniendo proprio motu ab occidente. Sed tunc luna miraculose ab oriente in occidentem revertens, non pertransivit solem ut esset orientalior eo, sed quum pervenisset ad terminum solis, rediit ad orientem, sicque partem ultimo occupatam, primo reliquit: propter quod pars solis ultimo obscurata, primo apparuit. Quintum miraculum addit Chrysostomus super Matthæum: quia eclipsis naturalis cito pertransit, eo quod motus lunæ in propria sphæra, sit motu proprio solis multum velocior, quum in mense circulum suum pertranseat, sol autem in anno; illa autem eclipsis duravit per horas tres. Hæc Thomas. Hinc quoque Hieronymus ait: Ne forte videretur umbra terræ vel cyclus lunæ fuisse oppositus soli, dicuntur tenebræ fuisse spatio trium horarum, ut omnis calumniandi occasio tolleretur. Verumtamen circa hoc advertendum, quod juxta astrologos, quandoque contingit eclipsis, sole habente motum in epicyclo aut eccentrico, et talis eclipsis potest diu durare, seu etiam per tres circiter horas, quemadmodum vidisse me recolo. Sed eclipsis illa quam vidi, non erat plena, sed semieclipsis; nec luna abscondit visui nostro totum solem, sed partem ejus majorem, prout diligenter notavi. Motus enim solis in epicyclo aut eccentrico non est progressivus, ut motus in propria sphæra. Verumtamen tempore passionis Christi nequaquam fuit naturalis eclipsis, præsertim quum tunc luna fuerit plena. Idcirco mentiti sunt adversarii fidei christianæ, dicentes solem tunc naturale aliquid passum: quod ignorantes discipuli Jesu Nazareni, putaverunt eclipsim illam propter Jesum factam.
Porro, quod tenebræ dicuntur factæ super universam terram, exponit Origenes de sola terra Judææ, secundum quod Josue dixit filiis Israel:5 Dominus dedit vobis requiem et omnem terram. Idem dicit Lyra super Matthæum. Sed nullatenus est tenendum, quod eclipsis illa fuit in sola Judæa, quum divinus Dionysius in epistola ad Polycarpum apertissime protestetur eam in Ægypto fuisse. Idcirco credendum est, quod fuit etiam in regnis aut provinciis Judææ propinquioribus: et utique fuit in Græcia et in Athenis. Unde philosophi Athenienses videntes tot mirabilia et prorsus supernaturalia in illa eclipsi contingere, dixisse leguntur: Aut elementa mentiuntur et astra, aut Deus naturæ patitur, aut machina mundi peribit. Hinc quoque Deo auctori tantorum mirabilium aram constituerunt, cui inscripserunt hunc titulum: Ignoto Deo. Cui genuflexiones et laudes pro hostiis obtulerunt. Et totum istud ex canonica Scriptura satis probatur, quoniam in Actibus legitur quemadmodum Paulus apostolus Atheniensibus prædicans, inter cetera dixit: Præteriens et videns simulacra vestra, inveni aram in qua scriptum erat, Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.6 Quibus auditis, Areopagita Dionysius fuit cito conversus.7
Verumtamen Magister in historiis dicit: Non fuit eclipsis solis, ut quidam mentiti sunt, quia luna erat opposita soli. Sed in hoc Magister iste excessit et deviavit, ut patet ex dictis. Nam beatus et divinus Dionysius manifeste dicit, quod fuit vera et supernaturalis eclipsis: quem in hoc doctores concorditer assequuntur.
Præterea quæri potest, cur factæ sunt tenebræ Christo pendente in cruce. Ad hoc Glossa respondet, et sunt verba Hieronymi: Sol retraxit radios suos, ne aut pendentem Dominum videret, vel ne impii Dominum blasphemantes, ejus luce perfruerentur. Omnis etenim creatura patitur, Christo patiente: quia sol obscuratur, terra tremit, petræ scinduntur, velum templi dividitur, sepulcra aperiuntur. Solus miser et ingratus homo non compatitur, pro quo solo patitur Christus. Itaque obscuratus est sol, ad significandum mundi cæcitatem, atque ob sceleris enormitatem, et propter Christi minorationem. Spiritualiter autem, in nobis sol est intellectus seu ratio, quæ totum illuminat hominem. Fiant ergo in nobis tenebræ bonæ, id est compassio dominicæ passionis, pœnitentiæ mœror, afflictio pro peccatis.
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, quia ex ingenti caritate vehementissimoque dolore:8 Eli, Eli, lamma sabacthani?9 quod est interpretatum, id est expositum, quia in Latino significat Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc Christus dixit ex parte assumptæ naturæ et in quantum homo: quia sic Deus omnium, fuit specialissime Deus ejus, quia eum summe elegit atque dilexit, et perfectissime colebatur ac diligebatur a Christo ex caritate infusa. Conqueritur autem Christus se derelictum a Deo, non ex tædio aut impatientia, sed ex caritatis fiducia. Et secundum inferiorem assumptæ naturæ partem, videlicet quoad corpus et partem animæ sensitivam, fuit relictus a Deo. Primo, quantum ad hoc quia privatus fuit omni redundantia consolationis superioris partis animæ in partem ejus inferiorem: ex qua redundantia solet pœna corporalis remitti faciliusque portari. Unde plures martyres utriusque sexus immanissima tormenta cum jucunditate sustinuerunt. Secundo, Christus fuit relictus a Deo, id est impiorum manibus traditus, et sine ereptione voluntati eorum ad patiendum expositus, sicut prædixit: Ecce appropinquabit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum;10 et rursus, Hæc est (inquit) hora vestra, et potestas tenebrarum.11 Tertio, quia tam ignominiosissime et acerbissime patiebatur, quod (quantum ad exteriorem apparentiam) videbatur omnino quasi alienus, spretus et derelictus a Deo. Unde per Isaiam dicitur: Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum.12 Itaque Christus protulit verba hæc, ut universi fideles clarius sciant et condolentius cogitent quanta pro eis passus sit Filius Dei. Ideo quoque Deus Pater Christum taliter dereliquit, ut passio ejus nobis ex hoc magis meritoria esset. Ex his docemur habere patientiam, et humiliter ac confidenter clamare ad Deum, quando magnis et gravibus tentationibus ac tribulationibus exponimur et vexamur absque admixtione consolationis divinæ, et quando interna consolatio spiritualeque gaudium ac sensibilis quædam devotio nobis subtrahuntur. Nam et ista interdum subtrahuntur electis ac virtuosis dispensative a Domino, ad magnum eorum profectum ac meritum: ut scilicet se ipsos magis humilient, nec de viribus suis præsumant, et assuescant clamare ad Dominum, ac interim patientiam servando, et sine spirituali consolatione Deo fideliter adhærendo, præcipuæ gratiæ ac gloriæ incrementum promereantur.
Et quidam de circumstantibus audientes Jesum clamare, Eli, Eli, dicebant:1314 Ecce Eliam vocat iste. Ex aspernatione Christi dixerunt, « iste », et irridendo locuti sunt verba hæc: qui tam duri et obstinati fuerunt, quod ex præfata et supernaturali et pavenda eclipsi non fuerunt conversi, neque ad pœnitentiam moti. Atque ut aliqui dicunt, isti fuerunt gentiles inter Hebræos morantes, qui verba ista Hebraica non intelligentes, putabant quod Jesus dixisset, Elia, Elia, cujus nomen a Judæis audierunt. Alii opinantur, quod isti fuerunt Judæi, qui quamvis verba illa, Eli, Eli, bene intellexissent, tamen ad diffamandum Christum, mendose dixerunt adstantibus quod invocasset Eliam; tanquam dicerent : Ecce iste qui jactavit se esse Christum Filium Dei, nunc humiliatus per pœnas, implorat Eliæ auxilium. Quidam dicunt, quod Judæi aliqui non potentes prætacta Christi verba perfecte audire propter tumultum adstantium, putabant quod invocasset Eliam.
Postea, sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, id est pene impleta quæ de ejus passione fuerunt prænuntiata.15 Aliqua nempe adhuc restabant. Unde subjungitur : ut consummaretur Scriptura, quæ in persona Christi dicit in Psalmo, In siti mea potaverunt me aceto, dixit :16 Sitio. Ad litteram enim Christus vehementissime ac plenissime sitiebat, quia sanguis ejus erat exhaustus, et ex suppliciis fuit totaliter fatigatus ac desiccatus in ore, in tantum ut dicat in Psalmo : Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis.17 Unde constat quod sitis illa Jesu Christi pœnosissima fuit : quam propter nos sponte toleravit Salvator, quatenus ab infernali eripiamur amarissima siti. Spiritualiter quoque, sitiebat nostram salutem, cujus desiderio omnia illa sustinuit ; et hæc sitis major erat quam prima. Gravior etiam dolor fuit Christo suspenso, de hoc quod scivit tam multos fructu suæ salutiferæ passionis privandos et futuros ingratos, quam de corporea siti.
Vas ergo positum erat aceto plenum.18 Juxta proprietatem Hebræi sermonis, vas appellatur omne quod receptivum et contentivum est alicujus : sicque hic per vas designatur amphora seu lagena, aut aliquid tale. Et per acetum intelligi potest vinum myrrhatum felle mixtum, aut vinum acetosum, vel acetum valde acerbum ; et de potu isto jam dictum est. Et continuo currens unus ex eis, puta militibus seu ministris, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, id est, ligno tali adjunxit seu affixit spongiam illam.19 Et potum dabat ei, dicens :20 Sinite, id est, ab aliis occupationibus quiescentes, attendite. Vel, « Sinite », id est, permittite me potum ei porrigere. Videamus si veniat Elias liberans eum, id est ad deponendum eum de cruce. Istud dixit malignus et impius iste deridendo. Alius tamen Evangelista refert, quod adstantes dixerunt ad impium istum :21 Sine, id est, quiesce et cessa ab ista potus porrectione, et Jesum permitte in sua siti ac habitudine, ut videamus an Elias subveniet ei. Quasi dicant : Non subveniet, ex quo patebit quod nec dignus sit Eliæ auxilio, et multo minus sit Christus aut Filius Dei.
Quum ergo accepisset Jesus acetum.2223 Modicum enim accepit de eo, quasi gustando, ut impleretur Scriptura, sicut prædictum est. Alius tamen Evangelista dicit quod non accepit, quoniam modicum inde potavit :24 et quod modicum est, pro nihilo reputatur. Unde de eo qui parum comedit aut bibit, communiter dicimus quod nihil comedit aut bibit. Ad quod insinuandum, unus Evangelistarum : Quum (inquit) gustasset, noluit bibere.25 Dixit : Consummatum est, id est, quidquid de mea passione est prophetatum, jam exstat impletum, ita quod sola exspiratio restat. Sicque per verbum hoc, « Consummatum est », Christus ostendit se improvise nil passum, et cuncta præscisse ; et quasi de triumpho jam proximo glorians, aut patientem naturam quasi confortans, dixit : « Consummatum est ».
Jesus autem iterum clamans voce magna, id est alta et amorosa, ait :26 Pater, in manus tuas commendo2728 spiritum meum, id est, animam meam tuæ omnipotenti pietati atque piissimæ potestati et æquitati commendo, non tanquam periculum metuens, aut incursum dæmonum timens, sed tanquam securus de obtenta victoria, Deo Patri gratias agens : quemadmodum fortissimus miles, prostratis in campo hostibus, regi suo se recommendat. Ideo ait Glossa : Spiritum Patri commendans, non defectum virtutis insinuat, sed confidentiam suam de Patris potestate demonstrat. Hoc etiam dixit Salvator ad nostram instructionem, ut scilicet in extremis ad
Deum præcipue recurramus et confugiamus, ejusque potestati et pietati nos confidenter atque humiliter commendemus ingruentibus nobis tot ac tantis periculis.
Porro aliqui dicunt Christum in cruce psalmum illum, Deus, Deus meus, respice in me, alta voce incepisse, dicendo, Eli, Eli, etc.;29 et deinde verba psalmi illius ac psalmos sequentes, silenter protulisse, usque ad versum istum:30 In manus tuas, etc. Unde et rationabiliter observatur, ut coram agonizantibus psalmi legantur. Et hæc dicens, inclinato capite tradidit spiritum, id est, animam exhalavit, non solum ex corporalium virium defectione complexionisque corruptione, ut contingit in ceteris, sed etiam ex libera voluntate ac potestate:31 quia quamdiu voluit, anima sua permansit in corpore; et sua potestate divina ac animæ suæ virtute conservavit, quamdiu voluit, corpus suum in esse. Quumque vidisset cuncta completa in se, quæ de sua passione erant prædicta, tradidit spiritum ex virtute, sicut prædixit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam; itemque, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Unde et per Isaiam est prædictum: Tradidit in mortem animam suam. Itaque tradidit spiritum suum, quia animam suam voluit ac fecit a corpore suo recedere.32 Tamen corpus suum et anima manserunt Verbo æterno unita. Moxque anima Christi a corpore separata, ingressa est limbum sanctorum patrum, illuminans et exhilarans animas ibi detentas.
Joann. x, 18. Ibidem.
Footnotes
-
Matth. XXVII, 45. ↩
-
art. 2. ↩
-
Exod. x, 22, 23. ↩
-
Cf. t. XVI, p. 524. ↩
-
Josue 1, 13. ↩
-
Act. xvii, 23. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Matth. xxvii, 46; ↩
-
Marc. xv, 34. ↩
-
Matth. xxvi, 45. ↩
-
Luc. xxii, 53. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Matth. xxvii, 47. ↩
-
Marc. xv, 35; ↩
-
Joann. xix, 28. ↩
-
Ps. lxviii, 22. ↩
-
Ps. xxi, 16. ↩
-
Joann. xix, 29. ↩
-
Matth. xxvii, 48. ↩
-
Marc. xv, 36. ↩
-
Matth. xxvii, 49. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Marc. xv, 23. ↩
-
Matth. xxvii, 34. ↩
-
Matth. xxvii, 50. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Luc. xxiii, 46; ↩
-
Ps. xxi, 2. ↩
-
Ps. xxx, 6. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
Chapter 12 of 34