Skip to the text

Articulus 8

DE ADDUCTIONE DOMINI JESU AD ANNAM ET CAIPHAM, DE TRINA NEGATIONE PETRI, ATQUE RURSUS DE CHRISTI DAMNATIONE ET ILLUSIONE.

SEQUEBATUR autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus, qui communiter dicitur fuisse Joannes evangelista, qui de se tanquam de alio loquitur, ut moris est auctoribus sacræ Scripturæ.1 Sed quare more solito non adjungit, Quem diligebat Jesus? An forte reputavit se indignum hoc titulo in hoc loco, quia jam fugerat a suo magistro?2 Itaque hi duo Apostoli, tanquam in Christi amore ferventiores et invicem familiares, post suam fugam aliqualiter animati pariter redierunt, et secuti sunt suum magistrum cum verecundia grandi de sua fuga, et ingenti dolore de captione Domini sui.34 Discipulus autem ille erat notus pontifici. Erat enim juvenis gratiosus, pulcher, amabilis, et de nobili stirpe Judæ patriarchæ natus; atque interdum (ut æstimatur) portaverat pisces ad domum Annæ tanquam piscator et filius piscatoris, vel ex alia causa aliquando domum illam intrare solebat, sicque cum Anna pontifice et ejus familia adeptus fuit quamdam notitiam. Et intravit cum Jesu in atrium pontificis. Atrium dicitur spatium quod est inter primam portam seu januam et inter domum seu ostium quo immediate introitur in domum; et usque ad spatium illud discipulus ille secutus est Jesum. Jesum vero duxerunt ministri in domum, ad Annæ præsentiam.

Petrus autem stabat ad ostium foris, id est extra, ante primam portam, qua intrabatur ad atrium, non audens aut non permissus intrare. Exivit ergo discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ5, hoc est ancillæ quæ erat custos illius portæ, rogando eam ut permitteret Petrum intrare; et introduxit Petrum, ut simul viderent quid fieret Jesu. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?6 Vidit enim Petrum formidolose intrantem, facie desolatum, et habitu præ ceteris religiosum, et ibi venire insolitum : ex quibus suspicabatur quod alienus esset, seu Galilæus ac Jesu discipulus. Dicit ille : Non sum. In qua negatione patet Petri fragilitas, qui ad interrogationem tam infimæ ancillæ Dominum suum negavit, quum tamen ancilla illa videatur quasi ex quadam compassione potius quam ex malitia interrogasse, dicendo, Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? quasi diceret : Apparet quod sis discipulus istius miseri ac pauperis hominis ; propter quod consultius tibi esset quod extra maneres. Petrus vero metuens publicari aliis per ancillam, statim veritatem ac Filium Dei negavit, sicut Filius Dei ei prædixit. Accenso autem igne in medio atrii, stabant ministri ad prunas et calefaciebant se.7 Nam in noctibus Martii principioque Aprilis, solet adhuc frigus esse, præsertim post mediam noctem. Erat autem cum eis Petrus stans, et calefaciens se in medio eorum.8 Etenim verus sanctæ caritatis ignis in corde Petri modo refriguit. Et quia jam semel fuit interrogatus an esset Christi discipulus, quia introiit timidus, voluit se quasi audacter habere, inter ministros publice stando, ne quis suspicaretur eum esse Jesu capti discipulum.

Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.9 De discipulis interrogavit forsitan ubinam essent, vel cur collegisset eos, et quare eum jam reliquissent; vel ut ex responsione Christi posset aliquid reprehensibile captiose accipere, et probare quod seditiosus superstitiosusque esset, faciendo conventicula separata, docendoque nova, et recedendo a communi doctrina legis ac Prophetarum, Scribarum quoque et Pharisæorum: quod etiam Scribæ ac Pharisæi ipsi jam ante imposuerunt, dicendo, Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum?10 et rursus, Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.11 Hinc de doctrina sua Jesum interrogavit hic Annas.

Respondit ei Jesus. Ad quæstionem de discipulis suis factam non respondit, quia pro tunc principaliores ejus discipuli, puta Apostoli, fugerunt ab eo, imo et illorum præcipuus, scilicet Petrus, jam semel negavit eum. Sed ad quæstionem factam de sua doctrina, respondit: Ego palam locutus sum mundo, id est, publice prædicavi hominibus; qui autem quærunt seminare errores, solent occulte hoc facere. Ego semper, hoc est omni tempore opportuno, docui in synagoga12, id est in congregationibus Judæorum, et in eorum materialibus synagogis, quas in singulis urbibus habuerunt, ad quas convenerunt assidue causa orationis et lectionis, et in templo, quod in Jerusalem erat, quia non nisi in una civitate potuerunt templum habere, quo omnes Judæi conveniunt, præsertim certis temporibus anni.13 In tribus etenim festis, videlicet Paschæ et Pentecostes ac Scenopegiæ (id est Tabernaculorum), obligati erant venire ad templum, ut in Exodo et Deuteronomio legitur.14 Dispensabatur tamen cum habitantibus multum remote a templo, quoad festa Scenopegiæ et Pentecostes. Unde quod ait, « quo omnes Judæi conveniunt », intelligendum est per modum distributionis accommodæ: ut sit sensus, Quo quidam de omni genere Judæorum conveniunt, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Et in occulto locutus sum nihil, id est, nihil docui animo occultandi.

Tamen, ut in Evangelio legitur, aliqua prædicavit discipulis suis seorsum, exponendo eis quædam mysteria atque parabolas: quibus et dixit, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Sed hoc fecit, ut talis sua doctrina postmodum cunctis publicaretur.15 Propter quod ait:16 Quod in aure auditis, prædicate super tecta.

Verumtamen his objici potest, quod quandoque prædicavit in monte, quandoque in loco campestri, interdum in navicula, nonnunquam in littore maris, aliquando in locis deserti, ut ex Evangelio facile est probare. Præterea, prætactis verbis Christi contrariari videtur quod per Isaiam de Christo prædictum est: Non clamabit, nec audietur foris vox ejus.17 — Ad primum dicendum, quod per synagogam potest intelligi quæcumque congregatio Judæorum, et quod dictum est, « semper », exponendum est de omni tempore opportuno. Ad aliud respondetur, quod Isaias loquitur de inordinato et contentioso clamore, qui longe fuit a Christo. De quo etiam clamore ait Apostolus ad Ephesios: Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor tollatur a vobis.18

Quid me interrogas cui credere non vis?19 Quasi dicat Salvator, qui corda inspexit: Non quæris sincera intentione, sed captiose et corde malevolo. Interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis. Ac si dicat: Tam securus sum de veritate meæ doctrinæ, quod communitatis testimonio stare paratus sum. Ecce hi sciunt quæ dixerim ego. Tam constanter Christus respondit, non ex elatione aut impatientia, sed zelo justitiæ; et ne mortis timore videretur dejectus, qui ante suam captionem consuevit tam majores quam inferiores tam magnanimiter increpare absque personarum acceptione, sicut et observatores ejus testati sunt, dicendo ad eum: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo;20 non enim respicis personam hominum.

Hæc autem quum dixisset, unus ad-21 sistens ministrorum dedit alapam Jesu, A dicens : Sic respondes pontifici? tanquam dicat, Tanto prælato et tantæ auctoritatis viro non deberes taliter respondere, videlicet tam præsumptuose et irreverenter : prout huic servo apparuit. Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo22, id est, si reprehensibiliter respondi, proba hoc ratione, auctoritate vel testimonio aliorum. Si autem bene locutus sum, id est, juste et constanti corde respondi, quid me cœdis? id est, cur impie meam faciem percussisti? Quæritur, cur magister virtutum, qui ea quæ verbo docuit, opere adimplevit, satellitem istum a quo cæsus fuit, ita redarguit, quum ante jam dixisset apud Matthæum : Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe ei et alteram.23 Et respondendum, quod consilium illud de altera maxilla percutienti præbenda, intelligendum est secundum animi præparationem, ita ut homo corde dispositus sit hoc implere, dum rationabilis causa occurrit. Interdum enim est tempus exercendi actum justitiæ, interdum actum patientiæ, et uniuscujusque virtutis exercitationi seu actui insistendum est congruo tempore; et hoc Christus in sua passione servavit. Sic vilissimus ille ribaldus percussit Filium Dei manu sceleratissima, ad complacendum domino suo, videlicet Annæ. Ideo servum istum sequuntur omnes qui superioribus suis etiam in peccatis applaudunt, et ad obtinendum eorum favorem aut proprium commodum, statim parati sunt vindicare quidquid vel ipsi vel eorum superiores reputant factum in derogationem superioritatis aut prælationis eorum, sicque justos ac innocentes tribulare et cædere non verentur.

Et misit eum (scilicet Jesum) Annas ligatum ad Caipham pontificem.24 Quemadmodum enim Jesus fuit ligatus ad Annam perductus, sic Annas misit eum ligatum ad Caipham. Vel si (ut aliqui opinantur) fuit ad horam disligatus in domo Annæ, fecit eum Annas rursus ignominiose ligari : ad declarandum quod reputavit eum mortis reum, et ut ob hoc Caiphas et qui erant cum eo, audentius eum morti adjudicarent. Ubi omnes sacerdotes et Scribæ convenerant, quoniam Caiphas præfuit omnibus eis illo anno.2526 Princeps autem sacerdotum, videlicet Caiphas, et omne concilium, id est sacerdotes, Scribæ, Pharisæi ac seniores congregati cum eo, quærebant falsum testimonium contra Jesum, cui nullam culpam vere objicere poterant, quoniam Isaias de Christo vere prædixit :27 Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.28 Unde et Christus jam antea dixerat eis :29 Quis ex vobis arguet me de peccato?30 Ut eum morti traderent, id est, a judice facerent condemnari ad mortem. Hinc Psalmista prædixit :31 Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinia*. Et non invenerunt justam accusationem, veramve criminationem, quum multi falsi testes accessissent, et convenientia testimonia non erant quæ testes illi mendosi Christo opposuerunt.32 Quæ autem fuerint testimonia illa, nullus Evangelistarum descripsit, quia nec digna erant descriptione.*

Novissime autem, id est ultimo post testes prædictos, duo falsi testes testimonium ferebant, id est, apportabant seu exprimebant, adversus eum, dicentes :33 Nos audivimus eum dicentem : Possum destruere templum Dei, et post triduum reœdificare illud.34 Ego dissolvam templum hoc manufactum, et per triduum, aliud non manufactum œdificabo.35 Et non erat conveniens testimonium illorum:36 quia nec Christus dixit hæc verba. Caiphas quoque et consiliarii sui bene consideraverunt, quod propter hujuscemodi verba Pilatus non proferret contra Jesum sententiam mortis. Porro mendosi isti testes occasionem hujus accusationis acceperunt ex eo quod Christus jam antea dixerat :37 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod dixit quando petierunt signum ab eo, deditque eis signum suæ resurrectionis, id est, quod tertia die a morte re surgeret. Legitur quippe apud Joannem, quod quum Jesus primo ejecisset de templo ementes et vendentes in templo, dixerunt ad eum Judæi:3839 Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? id est, quo miraculo probas te habere auctoritatem hæc faciendi? Quibus respondit:40 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod (sicut Evangelista ibidem exponit) Christus dixit de templo corporis sui, id est de proprio corpore, quod erat templum deitatis habitantis in eo, quia in ipso habitat omnis plenitudo deitatis corporaliter, ut ait apostolus Paulus.4142 Sicque sensus verborum illorum fuit: Solvite templum hoc, id est, corpus meum occidetis; et in tribus diebus excitabo illud, id est, tertia die resuscitabo illud a morte, deitatis meæ virtute. Itaque Christus non dixerat, Possum destruere templum Dei, vel, Ego dissolvam templum hoc; sed, Solvite templum hoc. Nec loquebatur de templo illo materiali, lapideo, inanimato, sed de animato proprii corporis templo.

Unde horum testium falsorum perversitatem ac mendositatem et fraudem sequuntur, qui verba veritatis prolata ab aliis, interpretantur in pejus et false exponunt, nec bene et pie intelligere volunt, et proni ad accusandum, et tardi ad excusandum; et item qui alio sermone resumunt quæ audierunt, verba mutando, aliquid de suo addendo, aut verba aliorum vera truncate narrando: per quod alios gravant injuste, atque discordiam seminant, quia ut in Proverbiis legitur, Qui alio sermone repetit, separat fœderatos.43 Vitemus ergo omnem hujuscemodi impietatem, quia ut Salomon loquitur, Testis mendax non erit impunitus.44 Imo, ut scribit Isidorus, Falsus testis est tribus obnoxius: primum Deo, quem perjurando aut falsitati testimonium perhibendo contemnit; secundo judici, quem mentiendo fallit; tertio innocenti, quem falso testimonio lædit, diffamat, confundit: et qui talis est, Christum in suis membris persequitur et occidit.

Petrus vero sedebat foris, id est extra domum pontificis, in qua Christus tunc fuit;45 tamen intra primam portam exstitit, quia subjungitur: in atrio. Accenso autem igne in medio atrii, stabant servi et ministri ad prunas, et calefaciebant se. Erat autem Petrus stans et calefaciens se in medio eorum.46 Quem quum vidisset ancilla quædam ostiaria, accessit ad eum, et dixit:47 Et tu cum Jesu Nazareno eras.48 Numquid ex discipulis es hominis istius? At ille negavit coram omnibus, dicens:49 Mulier, non sum, neque scio neque novi quid dicas, hoc est, tam alienus sum ab homine isto de quo me interrogas, quod non scio qualiter nuncupetur, vel quem designes per Jesum.505152

Præterea advertendum, quod de triplici negatione Petri videntur sancti Evangelistæ diversimode loqui; sed in hoc omnes concordant, quod ter Christum negavit. Attamen, circa descriptionem loci in quo, et circa recitationem personarum interrogantium Petrum, discrepare videntur. Nam juxta S. Joannis narrationem apparet, quod Petrus ter negavit Christum in domo Annæ;53 et manifeste habetur ex evangelio S. Joannis, quod prima negatio Petri contigit in Annæ domo seu atrio: unde et Augustinus sentire videtur, quod trina Petri negatio fuit in Annæ domo. Porro alii tres Evangelistæ nihil scribunt de introductione Christi ad Annam: ideo juxta eorum descriptionem apparet, quod trina illa negatio fuit in Caiphæ atrio;54 et ita tenet Chrysostomus. Beda vero aliique communiter dicunt, quod prima negatio fuit in habitaculo Annæ, secunda vero et tertia in domicilio Caiphæ.5556 Evangelistæ autem concordantur per hoc, quod vel anticipando vel recapitulando loquuntur; et de isto plenius scripsi super Matthæum, Joannem et Lucam. Nec opus est coram populo istam difficultatem sermocinari, sed sufficit dicere, quod Evangelistæ principaliter intendebant ostendere quod Petrus ter Dominum Jesum Christum negavit. Qualiter vero et ubi, et ad quorum interrogationem id accidit, non tam evidenter aut uniformiter expresserunt; estque probabile, quod ancilla Petrum interrogante, alii accesserunt adjuvantes ancillam, et idem a Petro quærentes quod illa quæsivit: sicque quod unus Evangelista perhibet dictum ab ancilla, alius perhibet dictum a viro; similiter, quod unus Evangelista narrat dictum ab uno adstantium, alius recitat dictum a multis. Nec de ista varietate historiæ est vis magna.

Et exiit foras ante atrium, id est, dum Petrus Christum semel negavit, cœpit exire de atrio;57 et gallus cantavit:58 quem galli cantum Petrus præ turbatione atque mœstitia non audivit.59 Exeunte autem illo januam, rursus vidit eum alia ancilla, et ait circumstantibus:60 Hic homo cum illo erat, id est, cum Jesu esse consuevit.61 Et alius videns Petrum, dixit:62 Tu de illis es, id est de societate ac numero discipulorum Jesu Nazareni.63 Et iterum negavit cum juramento, et ait: O homo, non sum. Et intervallo facto quasi horœ unius, accesserunt qui foris adstabant, et dixerunt Petro: Vere tu ex illis es;6465 nam et loquela tua manifestum te facit, nam et Galilœus66 es, id est, ex loquela tua perpendimus quod ex Galilæa sis oriundus, sicut et Jesus, et inde secutus sis eum, quemadmodum alii ejus discipuli pro parte majori. Verumtamen Galilæi sicut et Jerosolymitani utebantur lingua Hebræa; sed ex locorum distantia, aliqualiter differebant in modo loquendi, quemadmodum Gallici atque Teutonici diversarum provinciarum diversimode exprimunt suas loquelas: Gallici Gallicum, Teutonici quoque Teutonicum.

Et unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam, dixit:6768 Nonne te vidi in horto cum illo? quasi dicat, Utique. Cur igitur negas cujus oppositum per tuam loquelam et nostrum intuitum comprobatur, et multorum testimonio contradicere audes? Cur servus ille non dixit ad Petrum: Nonne tu es qui aurem nepotis mei amputasti? Sed (ut puto) Christo sic moderante, iste non consideravit quod Petrus hoc fecit.69 Tunc Petrus cœpit anathematizare, id est sibi ipsi maledicere si mentiretur, et detestari suum magistrum, et jurare:70 quia nescio hominem istum quem dicitis, id est, nec facie tenus eum cognosco, nec approbo eum, nec ei adhæreo. Ecce ad quantam ruinam permissus est Petrus corruere, quia incaute præsumpsit de viribus suis. Nemo ergo præsumat, nec quisquam securus sit quasi casurus non sit: præsertim quum Petrus, qui tot et tanta Christi conspexit miracula, imo et jam ante tot fecit prodigia, ac alios baptizavit, et valde fervens fuit ad tempus, ad tantam lapsus sit culpam ex carnali timore, et contra tantam rerum evidentiam sic juraverit. Hoc quoque pensandum, quod Petrus audacter ensem extraxit et pro Christi defensione pugnare cœpit, quum vidisset Christum tantam turbam solo verbo prostrasse; sed videns Christum sic hostibus subditum, formidavit, et eum negavit. In quo multi adhuc Petrum sequuntur, qui in prosperis Deo regratiantur, et pro ejus honore zelantur, ac suis proximis in prosperis successibus adstant, sed in adversis per pusillanimitatem impatientiamque franguntur, et egena Christi membra, pauperes et afflictos adversitatibusque oppressos, vix volunt inspicere et affari. Sed qui alium vere diligit ac sincere, tunc ei præcipue adstet et signa ostendat dilectionis, dum ille plus indiget. Ideo scriptum est in Ecclesiastico: Si possides amicum, in tentatione (id est adversitate) posside eum, et non facile credas ei te ipsum;71 est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die necessitatis.

Præterea quæri potest, an Petrus peccaverit mortaliter Christum negando. Et respondendum quod imo, et etiam multipliciter, videlicet: Christum negando tam sæpe ac false, quod fuit contra caritatem et æquitatem, et perniciosum, non jocosum aut officiosum, mendacium; passioni quoque timoris succumbendo tam vehementer, et perjurando, et sibi ipsi mala taliter imprecando. Verumtamen (ut recitat Thomas) Leo Papa et S. Bernardus videntur sensisse, quod non peccavit in his mortaliter, et quod Christus vidit in Petro tunc caritatem non exstinctam aut ejectam, sed læsam et obrutam.

Et continuo adhuc illo loquente, id est, Petro cum ministris adhuc occupato verbis negationis, statim gallus iterum cantavit, puta secundo.72 Sicque impletum fuit quod Christus prædixerat Petro, Quia in hac nocte antequam gallus bis vocem derit, ter me negabis.7374

Ex prædictis colligitur, quod sicut diabolus dejecit hominem protoplastum per mulierem, ita et primum Ecclesiæ præsulem vicit per feminam: sicque et sexus femineus in Christi passione fuit particeps criminis. Hoc etiam intuendum, quod nullus Evangelistarum omisit hanc trinam Petri negationem, sed eam diligenter descripserunt, non ut diffamarent tantum Apostolum, sed propter mysterium, et ob nostram instructionem: quia ex ista descriptione docemur, quam certitudinaliter Christus præscivit omnia sibi futura, qui illam Petri negationem in se pure contingentem, tam circumstantionaliter prænuntiavit. Rursus ex hac descriptione instruimur, quam infinita sit misericordia Dei, qui illum constituit principem Apostolorum et totius Ecclesiæ prælatum, a quo toties et tam dire fuit negatus. Iterum docemur ex isto nullatenus desperare, et quanta sit humana fragilitas; quam item periculosum sit de se ipso præsumere, et se aliis constantiorem existimare.

Et conversus Dominus, respexit Petrum: id est, Dominus Jesus a rigore justitiæ quo Petrum juste permisit cadere, ad dulcedinem et effectum suæ misericordiæ flexus ac versus, tetigit gratiose mentem Petri, eam illuminando ad considerationem sui excessus, atque ad recordationem verborum quæ Petro de sua negatione prædixit.75 Unde subjungitur: Et recordatus est Petrus verbi Domini Jesu quod dixerat, Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis.7677 Respexit itaque Dominus Jesus Petrum oculo suæ pietatis divinæ et increatæ:7879 ideo recte Evangelista vocat hoc loco Jesum Dominum, tanquam omnium creatorem, Deum ac dominatorem; et sic fuit spiritualis respectus, pro quo orat Propheta: Adspice in me, et miserere mei. Aliqui tamen imaginantur, quod Christus vultum suum humanum celeriter convertit ad januam atrii, et Petrum ibi observantem corporaliter ac compassionate adspexit, ex quo intuitu compunctus Petrus, ad memoriam verborum Christi mox motus est.

Et egressus Petrus de atrio, flevit amare80, id est, acerbissimo luctu culpas suas ex vera contritione deflevit, juxta illud Michææ: Faciam planctum quasi draconum, et luctum quasi struthionum.81 Itaque Petrus in atrio pontificis Christum negavit: sic et quotidie in domibus principum et magnatum ac prælatorum veritas denegatur, injustitia regnat, et innocentes ad vitia pertrahuntur. Denique Petrus ad deflendum suos excessus, egressus est pontificis atrium.82 In palatiis namque magnorum non est pœnitentiæ locus, sed ibi vacatur deliciis, vanitatibus et commodis propriis, quemadmodum ait Salvator: Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.83 In publico quoque et inter alios non est facile peccata deflere, et quandoque non convenit, sed in locis secretis. Hinc (ut fertur) Petrus intravit foveam quamdam juxta templum, et ibi in luctu permansit usque ad Christi exspirationem: imo (ut in Itinerario suo recitat S. Clemens) Petrus ex hoc tempore duxit in consuetudinem, quod omni nocte a primo gallorum cantu usque ad lucem matutinam aut circiter, orationi lacrimisque vacavit, et lapsum suum calidissimis lacrimis copiose deplanxit, ita quod facies ejus videbatur quasi adusta. Sic et nos vitia nostra deplorare debemus ex interna contritione, et tanto dolore qui mereatur dici contritio: quia contritio est summus dolor qui est in natura; nec est vera contritio, nisi plus doleamus de malo culpæ quam de quocumque malo pœnæ. Ideo Jeremias hortatur: Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Debet etiam contritio esse adæquata peccatis, ut quanto quis frequentius graviusque peccavit, tanto vehementius cordialiusque pœniteat. Insuper caveamus ne et nos Christum negemus operibus. Qui enim verbis Dominum laudat, sed conversatione rebellis est, factis denegat eum, sicut de talibus scribit

Tit. 1, 16. Apostolus:84 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Qui vero se renuunt emendare, et perseverant in vitiis, hi quasi cum juramento et anathemate negant Christum.

Marc. xiv, 60; Matth. xxvi, 62. Et exsurgens princeps sacerdotum, videlicet Caiphas, in medium (ira enim excussit pontificem illum de throno), interrogavit Jesum: Nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur? Optavit Caiphas audire responsum a Domino Jesu, quatenus eum ex sua responsione posset illaqueare et capere. Jesus autem tacebat et nihil respondit, docens nos patientiam silentiumque servare dum ab importunis hominibus increpamur aut mendaciter accusamur, quando respondendo nihil proficere possumus, juxta illud in Psalmo: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Verumtamen ad vitandum scandalum pusillorum, excusare et expurgare se debet homo tempore opportuno, præsertim si de aliquo gravi peccato mendaciter accusetur. Rursum princeps sacerdotum dixit ei: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei benedicti, filius scilicet naturalis et unicus, non adoptivus prout omnes justi sunt filii Dei, secundum quod in Deuteronomio Moyses ait: Filii estote Domini Dei vestri. Et Christus in Evangelio: Sitis (inquit) filii Patris vestri qui in cœlis est. Unde videtur quod impius Caiphas iste novit ex lege, esse quemdam naturalem et unicum Filium Dei, et quod ille esset rex Messias in lege et Prophetis promissus, de quo in Proverbiis Salomon ait:85 Quod nomen ejus et quod nomen Filii ejus, si nosti? Tanquam dicat: Tam Pater æternus quam unigenitus Filius ejus, incomprehensibiles ineffabilesque consistunt. De cujus Filii æterna generatione, in libro Proverbiorum et alibi in Scripturis veteris Testamenti plura leguntur.

Prov. xxx, 4.

Jesus autem dixit illi. Quamvis enim pontifex prava intentione interrogasset, tamen propter dignitatem pontificalis officii, et præsertim propter honorabilitatem ac reverentiam Dei Patris et sancti nominis ejus, quo fuerat adjuratus, Christus ad hanc quæstionem respondit: Tu dixisti quod verum est in hac re. Ego sum verus, æternus, naturalis et unicus Filius Dei Patris, propter salutem hominum homo factus, permanens Deus. Verumtamen dico vobis, non tibi Caiphæ, sed toti auditorio tecum et tibi faventi: Amodo, id est a tempore isto, non statim post tempus istud, sed in fine sæculi hujus, videbitis

Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, id est in majestate et gloria qua æqualis est Deo Patri, seu residentem ad dexteram Patris omnipotentis, id est in potioribus bonis. Christus namque secundum suam divinam naturam sedet ad dexteram Patris, id est, regnat, quiescit ac residet in æqualitate Patris, cui est consubstantialis et coæqualis. Porro, secundum assumptam humanitatem ut glorificatam, sedet ad dexteram Patris, hoc est in potioribus bonis: quia præ omnibus creaturis copiosius fruitur Deitate et donis gratiæ ac gloriæ, dotibusque corporis et animæ adimpletur, atque universa creata sibi habet subjecta. Et istud in die judicii sunt visuri tam boni quam mali: non quod iniqui ejus deitatem videbunt per speciem, sed per experientiam et effectum cognoscent quod ipse Christus sit talis ac tantus: quod etiam Caiphas ceterique damnati jam in inferno per suorum experientiam tormentorum cognoscunt. In quibus illud Psalmi impletum est: Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur et pereant, et cognoscant quia nomen tibi Dominus. In die autem judicii videbunt corporaliter Christum in natura humana: quam in tanta eminentia intuendo, intellectualiter quoque conspicient modo præfato, quod ipse sit Unigenitus Dei. Et venientem in nubibus cœli. Tunc enim etiam reprobi videbunt eum descendentem de cœlo cum potestate magna, et cum tota triumphanti Ecclesia.

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens:86 Blasphemavit. Consuetudo exstitit Judæorum, scindere vestes in magnis adversitatibus atque doloribus, præsertim quando audierunt ab aliquo verba blasphemiæ, in signum tristitiæ et doloris, quasi talia verba æquanimiter pati et audire nequaquam valentes præ amore Dei et zelo divini honoris. Et sub hoc colore iste hypocrita et impius pontifex scidit vestimenta, ad insinuandum cunctis qui aderant, quam enormiter Jesus exesserit, dicendo se Filium Dei et judicem mundi. Quid adhuc egemus testibus ad probandum quod dignus sit morte? quia jam omnes nos audivimus eum verba blasphemiæ proferentem, propter quod secundum legem nostram est occidendus.

Verumtamen secundum legem, blasphemi sunt lapidandi, ut in Levitico innotescit.87 Sed impii isti voluerunt Jesum cruci affigi, ut acerbiori ac ignominiosiori ac diuturniori pœna perimeretur. Ecce nunc audistis blasphemiam, hoc est verba divinæ majestatis honori contraria. Sed mentitur hic pontifex, quoniam Christus verissima protulit verba. Quid vobis videtur?88 At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. Caiphas interrogavit aliorum judicium quid sentirent, ne in tanto negotio videretur nimis inniti sensui proprio.

Et viri qui tenebant illum, utpote servi pontificis, suo domino in malitia similes, Jesum inter se reservantes et custodientes, ne quacumque arte aut ope effugeret.89 Nam ut Salomon protestatur, Rex impius omnes ministros habet impios:9091 quod de spiritualibus quoque principibus dici potest. Illudebant ei tanquam superbo et fatuo, præsumptuoso atque blasphemo, et tanquam sceleratissimo transgressori. Nec pontifex neque consiliarii ejus aliquam92 rationem proposuerunt contra verba Christi prætacta, sed solum passionato pertinacique animo definierunt quod falsa blasphemaque essent: et tamen Jesus jam ante frequenter probavit se esse Filium Dei et regem Messiam, per miracula et Scripturas. Unde (ut legitur apud Joannem) dum quadam vice Judæi dixissent ad Jesum in porticu Salomonis, Quousque animam nostram tollis?93 si tu es Christus, dic nobis palam; ipse respondit:94 Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me; ego et Pater unum sumus. Quumque propter hoc verbum conarentur eum lapidare, dixit ad eos: Nonne in lege vestra scriptum est, Ego dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum?95 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite. Itaque pontificem istum nequissimum et consiliarios ejus atque ministros sequuntur mali et irrationabiles homines, qui audiendo verba vera ac justa eis displicentia, dum rationabiliter resistere nequeunt, per irrationabiles clamores et importunos gestus resistunt, et ita se habent quasi falsa et irrationabilissima verba audissent. Itaque illudebant

Christo, qui est virtus et sapientia Patris æterni.96 Quemadmodum enim stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, sic mundus quoque stultam reputavit sapientiam Dei. Nam et Apostolus loquitur:9798 Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, nec potest intelligere ea. Cœdentes eum in faciem et super caput.99

Et cœperunt quidam conspuere in eum, tanquam in vilissimum hominem, et ex-100 spuerunt in faciem ejus, et velaverunt eum, pannum ante ejus oculos ligando, quasi indignus esset conspicere eos, et ut probarent eum non esse prophetam, ut statim dicetur. Et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, prout Sibylla prædixit:101102 Dabunt Deo alapas manibus incestis. Et Christus per Isaiam prædixit: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.103 Unde et sanctus Job in persona Christi locutus est: Aperuerunt super me ora sua exprobrantes, percusserunt maxillam meam, satiati sunt pœnis meis.104 Nec enim legitur quod hoc factum sit ipsi Job in propria sua persona. Et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Irrisorie hoc dixerunt, tanquam dicerent: Dicis te esse Christum, et persuasisti populo te esse eximium prophetam, et tamen modo non potes scire nec dicere quis te percussit, quia exteriori oculo hoc non vides: quo constat quod nec Christus sis nec propheta. Sed impiissimi isti mentiti sunt, quoniam Christus certissime scivit a quo erat percussus, et universa præterita, præsentia et futura cordiumque secreta; sed noluit respondere, quia patiendi, non respondendi tempus tunc erat. Hinc itaque ejus oculos velaverunt, ut probarent eum nescire quod corporaliter non videbat. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum, qualia etiam ante sæpe dixerunt, videlicet:105 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia;106 insanit et dæmonium habet;107 homo vorax, potator vini, seductor populi.108

Denique præinducta verba compassione magis egent quam expositione. Cogitemus ergo intente, et cum intima compassione recogitemus et quasi præsentialiter intueamur, qualiter innocentissimus Agnus Dei, Filius Patris æterni mansuetissimus, imo omnipotens omnium Dominus, sedit inter crudelissimos illos lupos, vilissimosque nebulones et scelestissimos prævaricatores, qui eum undique sic mordebant, percutiebant, et venerabilem ejus barbam capillosque capitis evulserunt, sacratissimum quoque ac dulcissimum os ipsius sæpius percusserunt, ita quod cruentavit, et inhumanius ac irreverentialius eum tractabant quam exprimi queat; verumtamen nec plus nec aliter quam voluit ipse.109 Et ecce velaverunt oculos ejus, ac dentes cruentare fecerunt: de quibus Jacob patriarcha prædixit, Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.110111112 Et ita tractabant eum, de quo justus Simeon dixit ad Patrem: Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel.113 Insuper conspuerunt faciem ejus, quam et quem multi reges ac Prophetæ cupierunt videre. Quorum unus clamavit: Utinam dirumperes cœlos et descenderes;114 et alter, Ostende faciem tuam, et salvi erimus.115

Sic contempserunt et blasphemaverunt Sanctum Sanctorum, de quo Isaias prædixit: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvos nos faciet.116 Et ecce hæc omnia sustinuit propter nos Dominus et Salvator, Deus et Creator, ut nos merito suæ illusionis, consputionis et percussionis ab æterna confusione ac dæmonum illusione et fœda eorum exprobratione ac diris verberibus salvet atque eripiat. Sic propter nos blasphemari sustinuit, ut nos divinum ac cœlestem consequamur honorem, quemadmodum in Evangelio dixit: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus qui est in cœlis.117118 Sic permisit oculos suos sanctissimos clarissimosque velari, ut interiores oculi nostri illuminentur ab ipso, et item ut ejus amore, intuitu et exemplo discamus ac studeamus omnem illusionem, injurationem, derisionem, damna ac verbera æquanimiter tolerare, atque in talibus Deo regratiari, scientes quod servus et creatura non sit major Domino et creatore salvatoreque suo.119 Erubescamus ergo et pœniteamus de omni ira et impatientia nostra, et modo jam tacto viriliter imitemur Domini nostri Jesu Christi vestigia: quia (ut ait princeps Apostolorum) Christus passus est pro nobis, ut sequamur vestigia ejus.120 Christus quoque in Evangelio dicit:121 Si quis mihi ministrat, me sequatur.

Et confestim mane ut factus est dies, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, seniores populi et Scribæ adversus Jesum, ut eum morti traderent, id est, Pilato judici præsentarent cum allegationibus excessuum morte dignorum.122

Et duxerunt illum in concilium suum, dicentes (tuncque implebatur illud ex Psalmo:123 Concilium malignantium obsedit me):124 Si tu es Christus, dic nobis. Jam enim inter se conferendo, audierunt quemadmodum Jesus de hac re interrogatus a Caipha tempore noctis, evidenter responderit se esse Filium Dei; et apparuit eis quod non possent ei aliquid objicere coram Pilato, quod plus provocaret Pilatum adversum Jesum, nisi quod dixisset regem se esse. Nomine autem Christi, Messias rex Judæorum designabatur. Hinc interrogaverunt Jesum an esset Christus, quatenus omnes audirent de ore ejus quod quidam eorum audierunt in nocte.125 Et ait illis: Si vobis dixero me esse Christum, non credetis mihi, quia non quæritis amore veritatis, sed desiderio accusandi; si autem et interrogavero vos, non respondebitis mihi, vel ex imperitia, vel ex malitia, aut timore quod ex vestra responsione caperem vos atque concluderem; quemadmodum nec respondistis mihi, quando interrogavi vos, dicens: Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus?126 Itemque quando quæsivi: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est?127 Neque dimittetis abire ut innocentem, quum tamen sim vere innocens. Ex hoc autem, id est cito post passionem, erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Quod paulo ante expositum est.128 Dixerunt autem omnes, id est unus aut quidam ex parte omnium:129 Tu ergo es Filius Dei? Isti namque sciverunt quod Jesus per Filium hominis designavit se ipsum: aliter eorum consequentia non tenuisset. Qui ait: Vos dicitis quia ego sum. Quare tam evidenter respondit eis malitiose quærentibus, paulo ante est dictum. At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium contra istum?130 Ipsi enim audivimus de ore ejus quod Filium Dei et Christum se nominat.

Footnotes

  1. Joann. xviii, 15. ↩

  2. Joann. xiii, 23; xxi, 7, 20. ↩

  3. Joann. xviii, 15. ↩

  4. Matth. xxvi, 56. ↩

  5. Joann. xviii, 16. ↩

  6. Joann. xviii, 17. ↩

  7. Luc. xxii, 55; ↩

  8. Joann. xviii, 18. ↩

  9. Joann. xviii, 19. ↩

  10. Matth. xv, 2. ↩

  11. Joann. ix, 16. ↩

  12. Joann. xviii, 20. ↩

  13. Exod. xxiii, 17; ↩

  14. Deut. xvi, 16. ↩

  15. Marc. iv, 11. ↩

  16. Matth. x, 27. ↩

  17. Is. xlii, 2. ↩

  18. Ephes. iv, 31. ↩

  19. Joann. xviii, 21. ↩

  20. Matth. xxii, 16. ↩

  21. Joann. xviii, 22. ↩

  22. Joann. xviii, 23. ↩

  23. Matth. v, 39. ↩

  24. Joann. xviii, 24. ↩

  25. Marc. xiv, 53. ↩

  26. Matth. xxvi, 57; ↩

  27. Matth. xxvi, 59. ↩

  28. Is. liii, 9; ↩

  29. I Petr. ii, 22. ↩

  30. Joann. viii, 46. ↩

  31. Ps. lxiii, 7. ↩

  32. * scrutinio Matth. xxvi, 60. Marc. xiv, 56. ↩

  33. Marc. xiv, 57, 58. ↩

  34. Matth. xxvi, 61. ↩

  35. Marc. xiv, 58. ↩

  36. Ibid. 59. ↩

  37. Joann. ii, 19. ↩

  38. Ibid. 18. ↩

  39. Joann. II, 14 et seq. ↩

  40. Ibid. 19. ↩

  41. Coloss. II, 9. ↩

  42. Ibid. 21. ↩

  43. Prov. XVII, 9. ↩

  44. Prov. XIX, 5. ↩

  45. Matth. XXVI, 69. ↩

  46. Joann. XVIII, 18. ↩

  47. Luc. XXII, 55, 56. ↩

  48. Marc. XIV, 67. ↩

  49. XXVIII, 17; ↩

  50. XXVII, 57. ↩

  51. Luc. ↩

  52. XXVI, 70; ↩

  53. XXVIII, 13 et seq. ↩

  54. XXVI, 57 et seq.; ↩

  55. Luc. XXVII, 54 et seq. ↩

  56. Marc. XIV, 53 et seq.; ↩

  57. Marc. xiv, 68. ↩

  58. Marc. XIV, 68; ↩

  59. Matth. xxvi, 71; ↩

  60. Marc. xiv, 69. ↩

  61. Luc. xxii, 56, 58. ↩

  62. Luc. xxii, 58. ↩

  63. Matth. xxvi, 72. ↩

  64. Luc. xxii, 59. ↩

  65. Matth. xxvi, 73; ↩

  66. Marc. xiv, 70. ↩

  67. Joann. xviii, 26. ↩

  68. Joann. xviii, 10. ↩

  69. Matth. xxvi, 74; ↩

  70. Marc. xiv, 71. ↩

  71. Eccli. vi, 7, 8. ↩

  72. Luc. xxii, 60. ↩

  73. Marc. xiv, 30. ↩

  74. Matth. xxvi, 34; ↩

  75. Ps. cxviii, 132. ↩

  76. Matth. xxvi, 75; ↩

  77. Marc. xiv, 72. ↩

  78. Marc. xiv, 72. ↩

  79. Luc. xxii, 61. ↩

  80. Luc. xxii, 62. ↩

  81. Mich. 1, 8. ↩

  82. Gen. xii, 1-6. ↩

  83. Matth. xi, 8. ↩

  84. Tit. i, 16. ↩

  85. *Ps.* lxxxii, 18, 19. ↩

  86. Matth. xxvi, 65. ↩

  87. Lev. xxiv, 16. ↩

  88. Matth. xxvi, 66. ↩

  89. Luc. xxii, 63. ↩

  90. Eccl. x, 2. ↩

  91. Prov. xxix, 12; ↩

  92. Luc. xxii, 31,34-38. ↩

  93. Joann. x, 24. ↩

  94. Joann. , 25.30. ↩

  95. Ps. LXXXI, 6. ↩

  96. 1 Cor. 1, 24. ↩

  97. 1 Cor. II, 14. ↩

  98. Ibid. 20. ↩

  99. Marc. XIV, 65; ↩

  100. Luc. XXII, 64. ↩

  101. Matth. XXVI, 67; ↩

  102. Matth. xxvi, 67. ↩

  103. Is. l, 6. ↩

  104. Job xvi, 11. ↩

  105. Luc. xxii, 65. ↩

  106. Luc. xi, 15; ↩

  107. Joann. x, 20; ↩

  108. Matth. xi, 19; ↩

  109. Luc. xxii, 64; ↩

  110. Gen. xlix, 12. ↩

  111. Luc. x, 24. ↩

  112. Matth. xxvi, 68. ↩

  113. Luc. ii, 30-32. ↩

  114. Is. lxiv, 1. ↩

  115. Ps. lxxix, 4, 8, 20. ↩

  116. Is. xxxiii, 22. ↩

  117. Joann. xii, 26. ↩

  118. Joann. vii, 12. ↩

  119. Joann. xiii, 16. ↩

  120. 1 *Petr.* xii, 21. ↩

  121. 2 *Joann.* xii, 26. ↩

  122. 3 *Marc.* xv, 1; 4 *Luc.* xxi, 66; 5 *Matth.* xxvii, 1. ↩

  123. 6 *Luc.* xxi, 66. ↩

  124. 7 *Ps.* xxi, 17. ↩

  125. 67, 68. *Luc.* xxi, 67, 68. ↩

  126. 70 *Ibid.* xx, 4. ↩

  127. 71 *Matth.* xxi, 42. ↩

  128. 72 *Luc.* xxi, 69. ↩

  129. 73 *Ibid.* 70. ↩

  130. 74 *Ibid.* 71. ↩

Chapter 8 of 34