Articulus 13
DE HIS QUÆ POST MORTEM CHRISTI EVENERUNT: DE APERTIONE LATERIS, DE DEPOSITIONE EJUS DE CRUCE, ET DE SEPULTURA.
II Par. iii, 14.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum.12 Sicut in tabernaculo Moysis erant duo vela, unum ad introitum exterioris partis tabernaculi, quæ pars vocabatur sanctum vel sancta, ut patet in Exodo;3 aliud circa et ante ingressum interioris partis tabernaculi, quæ pars dicebatur sancta sanctorum: ita in templo Jerusalem vela duo fuerunt, unum exterius, aliudque interius. Atque ut ait Hieronymus, tunc scissum est velum interius. Remigius vero testatur velum exterius scissum fuisse. Sicque utrumque creditur scissum, ad designandum quod velamina legis et obscuritates Prophetarum, jam impleta et revelata fuerunt in Christi passione, et deinde manifestanda universis hominibus per gratiam ejus. Propter quod scriptum est:4 Lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Christum facta est. In Scholastica historia additur: In evangelio Nazaræorum habetur, quod et superliminare templi infinitæ magnitudinis scissum fuit, et voces in aere fuerunt auditæ, dicentes: Transeamus ex his sedibus. Et erant voces angelorum custodientium templum, qui ex tunc recesserunt propter crimina Judæorum.
Et terra mota est, ad designandum enormitatem facinorum eorum qui Dei Filium ita tractabant, et quasi non valens tantam sui Creatoris injuriam sustinere; et item ad denotandum quod corda hominum merito concuterentur timore et compunctione propter Christi occisionem. Et petræ scissæ sunt, id est, saxa quæ erant sub terra vel supra, divisa sunt ex vehementia motus terræ, vel speciali miraculo, ad figurandum quod corda hominum quamvis lapidea, merito scinderentur ad pœnitentiam, sicut et Joel ait propheta: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.56 Et monumenta aperta sunt divina virtute, vel ex terræ tremore.7 Porro apertio sepulcrorum significavit, quod Christus sua passione mereretur beatam resurrectionem suis electis, et etiam quod cito resurrecturi essent quidam Sancti cum Christo. Unde subjungitur: Et multa corpora Sanctorum qui dormierant, id est obierant, surrexerunt:8 non in die Parasceves, sed eadem hora qua Christus resurrexit a mortuis, quia surrexerunt cum eo. Nam subditur: Et exeuntes Sancti illi de monumentis, post resurrectionem ejus, videlicet Christi, venerunt in sanctam civitatem Jerusalem:9 quæ dicitur sancta, non propter sanctitatem habitantium tunc in ea, sed quoniam multi sancti reges et Prophetæ ac alii antea habitaverunt in ipsa, et quoniam erat urbs electa ad cultum Dei, et fuit in ea templum et locus sacrificiorum, orationum et laudum Altissimi; præsertim quia Christus cum suis discipulis et feminis sanctis frequenter fuit et prædicavit atque miracula fecit in ea, imo et ultimam Cœnam fecit ibidem et Sacramentum instituit, ac passus fuit in ea, et crucifixus prope eamdem, ac paulo post primitiva illa Ecclesia multis diebus mansit in ea, in qua et Apostoli cum aliis Spiritum Sanctum acceperunt. Et apparuerunt multis in testimonium resurrectionis Filii Dei, cujus resurrectioni testimonium perhibuerunt suis apparitionibus et allocutionibus sanctis.
Dicit autem S. Hieronymus super Isaiam, et Glossa super Genesim tangit, quod sancti Patriarchæ ideo voluerunt in terra promissionis sepeliri, quia noverant in ea passurum ac resurrecturum Dominum Jesum Christum, et ut cum eo simul resurgere mererentur.10 An vero Sancti isti postea rursus obierunt, vel potius cum corpore et anima simul ascenderunt cum Christo in cœlum, diversæ sunt opiniones, nec de hoc certitudo habetur. De quibus etiam in evangelio Nicodemi multa leguntur. Magister quoque in historiis scribit: Quod autem aliqui illorum iterum obierunt postquam Christum resurrexisse testati sunt, scimus, quoniam corpora quorumdam ex illis in Jerusalem requiescunt, et S. Scarioth unus illorum fuisse perhibetur, qui Scarioth fertur fuisse abbas:11 quo defuncto, quidam ex monachis ejus inconsolabiliter dolentes et flentes, defuncti sunt, et adhuc compaginati videntur.
Centurio autem, utpote officiatus ille Pilati, qui præerat militibus centum: sicque centurio est nomen officii, non personæ; qui ex adverso stabat, id est in opposito crucis, et qui cum eo erant, videlicet milites et ministri ipsius, viri gentiles, custodientes Jesum, ne sine licentia præsidis tolleretur de cruce vivus aut mortuus, viso1213 terræ motu et his quæ fiebant, id est ceteris mirabilibus tunc factis in solis obscuratione ac lapidum scissione, etc., et quia Jesus sic clamans exspirasset, id est, magna et alta voce clamando, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, obiisset; timuerunt valde, saltem servili timore, considerantes se valde peccasse, et plagari a Deo tantorum mirabilium auctore forsan timentes. Et glorificavit centurio Deum, id est, ex illis divinæ virtutis effectibus cognovit atque confessus est Deum esse fidelem, justum et omnipotentem, qui tam miraculose ac potentissime demonstravit Christi Filii sui innocentiam, enormitatemque scelerum persecutorum et crucifixorum ipsius, dicens: Vere Filius Dei erat iste, id est, veraciter dixit se Filium Dei; ideo male egerunt, qui idcirco eum crucifigi fecerunt quia Dei Filium se esse asseruit. Hic homo justus erat, idcirco injuste occisus est. Porro centurio dixit Jesum esse Filium Dei, non determinans an fuerit Dei filius adoptivus, an naturalis, quia inter hæc nescivit distinguere.
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, id est ad suspensionem et exspirationem Christi in cruce, atque ad mirabilia ibi facta (de quibus subjungitur: et videbant quæ fiebant), percutientes pectora sua revertebantur ad Jerusalem, seu ad alia habitacula sua. Ista turba fuit præcipue communis populus Judæorum simplex et imperitus, a pontificibus, Scribis senioribusque deceptus, hoc est persuasus et inductus ad postulandum quod Jesus crucifigeretur : qui populus, visis tot mirabilibus, perpendit se esse deceptum, et peccasse in Jesum gravissime; unde compuncti sunt corde, et ex dolore atque tristitia percusserunt pectora sua. Nam et hoc quod Jesus instante mortis suæ articulo et momento tam fortiter et sonore clamavit, fuit penitus supra naturam et supra vires humanas : quoniam ex diuturna et multiplici ac pœnalissima punitione, cruentatione et vexatione fuit totus exhaustus et corporalibus viribus destitutus. Unde et alii ita puniti, et paulatim ac diuturne ad mortem perducti, ita in agone sunt debiles, ut vix valeant vocem formare; sed Christus juxta beneplacitum suum vires potuit corporales resumere, non solum ex omnipotentia suæ deitatis, sed item ex virtute ac potestate animæ suæ Deo beatifice perfruentis, quantum ad vires suas superiores ad increatum objectum relatas.
Stabant autem omnes noti ejus a longe, scilicet discipuli et amici Christi.14 Erant autem ibi et mulieres multæ de longe adspicientes, quæ erant discipulæ ejus et auditrices devotæ, atque curatæ ab eo;15 et quum esset in Galilæa, sequebantur eum, id est, in Galilæa cœperunt Christum sequi : nam erat de illa provincia; et ministrabant ei, id est, de facultatibus suis præbuerunt victualia Christo et ejus Apostolis. Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi Minoris et Joseph mater, fratris Jacobi hujus (qui Joseph cognominatus est Barsabas) :16 quorum fratres fuerunt Simon et Judas; et mater filiorum Zebedæi, et aliæ multæ quæ simul cum eo ascenderant de Galilæa Jerosolymam. Inter quas excellentissima fuit et sacratissima Virgo Mater Jesu, deinde Joanna et Susanna, ac aliæ quædam. Sed his objici potest quod scribit Joannes evangelista : Stabat juxta crucem Jesu Mater ejus et soror Matris, etc.17 Respondetur, quod comparatione quorumdam prope crucem de propinquo stantium, steterunt discipuli ac discipulæ Christi a longe, sed respectu multorum remotius stantium, juxta crucem stetisse dicuntur illæ sanctæ matronæ, præsertim beatissima Virgo ferventior aliis; vel ad tempus steterunt prope, deinde propter tumultum turbæ vel ex alia causa modicum retrocesserunt.
Judæi ergo, quoniam Parasceve erat, hoc est sexta feria, in qua parabantur cibaria pro die sequente, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, id est, ut nec corpus Christi nec corpora latronum manerent in patibulis sabbato mox sequente, ne tantæ diei solennitas videretur obnubilari, fœdari et inhonorari horrore et vilitate cadaverum hominum suspensorum. Unde subjungitur : erat enim magnus, id est valde solennis, dies ille sabbati. Nam sabbatum per se celebre fuit ex legis præcepto, sicut nunc apud Christianos dies dominicus ex præcepto Ecclesiæ; et ultra hæc, in sabbato illo duravit paschalis solennitas : sicque sabbatum illud fuit dupliciter celebre. Hac ergo causa Judæi rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura18, id est, crura Christi et latronum a militibus præsidis confringerentur, quatenus citius morerentur, et nequaquam possent effugere, etiam quamvis essent a patibulis suis depositi.
Venerunt ergo milites Pilati, qui præfata Judæorum petitioni mox acquievit;19 et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo, id est, duo milites accedentes fregerunt crura amborum latronum, ita quod unus miles fregit crura primi latronis, qui scilicet primo pendebat in via advenientium militum, et alter miles fregit crura latronis alterius ab alio latere Christi pendentis.20 Ad Jesum autem quum venissent ambo milites, seu quilibet, cum scala sua, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, quia prætactæ rationes frangendi crura non habuerunt locum in ipso defuncto. Sed unus militum lancea latus ejus aperuit. Iste fuit alius a duobus illis militibus. Aperuit autem latus Christi, ut magis certificarentur ipse ac alii de morte Christi; vel (ut aliqui opinantur) aliqui indurati et invidiosi Judæi ex crudelitate instigaverunt militem illum ad hoc, cupientes etiam mortuum persequi et corpus exanime dilaniare. Porro secundum Theophilum, miles hoc fecit ad complacendum Judæis.
Et continuo exivit sanguis et aqua. Quemadmodum Salomon ait: Non est consilium contra Dominum. Unde quod impii isti fecerunt ad ignominiam corporis Christi, Deus statim convertit ad honorem corporis sacri: quoniam miraculose fecit ex corpore illo sanguinem emanare et aquam, quum tamen in corporibus mortuis soleat esse sanguis congelatus, nec aqua pura inveniatur in eis, qualis fuit aqua quæ fluxit de latere Salvatoris, in signum quod habuit corpus vere humanum. Imo etiam factum est hoc ad designandum saluberrimos effectus dominicæ passionis, a qua omnia Ecclesiæ sacramenta suam virtutem et efficaciam sortiuntur. Christus etenim sua passione pro nostris satisfecit peccatis: quod sanguinis emanatio designavit, juxta illud, Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Insuper Christus in sua passione purgavit nos ab immunditiis culpæ, et gratiam ac virtutes nobis promeruit: quod significavit effluxio aquæ. Et istum effectum in Baptismo consequimur.
Unde ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo. Sicque aqua fluens de corpore Christi, signavit hoc lavacrum nostræ regenerationis.21 Denique, quia hæc lanceatio Christi seu perforatio lateris sui dignissimi, fuit consummatio quædam et ultimum totius suæ passionis pro nobis, idcirco (secundum Augustinum) sacramenta Ecclesiæ dicuntur fluxisse de latere Christi dormientis in cruce, prout super quartum Sententiarum plenius exponunt doctores.
Et qui vidit, testimonium perhibuit; et verum est testimonium ejus. Ista sunt verba Joannis evangelistæ, qui corporaliter vidit hæc fieri, nec recessit a loco dominicæ passionis quousque corpus Christi fuit sepultum: ideo de his quæ vidit, testimonium dedit verbo et scripto, imo et per multa præclara miracula soli Deo possibilia, ut patet in ejus Legenda. Præbuit ergo testimonium de his, prædicando, et evangelium conscribendo. Et ille scit quia vera dicit.22 Joannes namque apostolus certissimus fuit de veritate horum totiusque fidei christianæ, quia tot supernaturalia dona et gratiarum charismata copiosissime et evidentissime accepit a Deo, et per innumerabilia miracula Christi ac propria, et aliis modis. Ut et vos credatis, quia pro nostra informatione ac corroboratione in fide scripsit hæc omnia: quæ etiam scivit vera esse ex hoc, quod in lege Moysis ac Prophetis erant præfigurata atque prædicta. Ideo subditur: Facta sunt enim hæc, id est, quod crura Christi non sunt fracta in cruce, et latus ejus ibi perforatum est, accidit, ut Scriptura impleretur, quæ dicit in Exodo: Os non comminuetis ex eo.23 Hoc quippe ad litteram scriptum est de agno paschali, de quo legitur: Os illius non confringetis. Verumtamen, quia hoc scriptum (imo et jussum) fuit a Deo de agno illo, in quantum agnus ille fuit figura Christi evidens et aperta; idcirco verba illa litteralius ac principalius exponuntur de Christo quam de agno præfato. Et iterum alia scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.24 Nostra translatio sic habet apud Zachariam: Adspicient ad me, quem confixerunt. Sed sensus redit in idem. Et istud præcipue fiet in die generalis judicii: propter quod in corpore Christi glorificato permanent quinque vulnerum ejus præclarissimæ cicatrices, ut in die judicii universis appareant, electis ad gaudium, reprobis, potissime impiissimis A Judæis qui Christum procuraverunt occidi, ad tormentum et confusionem æternam.25262728293031 Unde et in Apocalypsi habetur de Christo: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.32
Porro advertendum, quod Christus in sua passione habuit multiplex testimonium. Primo, per miracula a se facta, quia curavit miraculose amputatam Malchi auriculam. Secundo, quia sic tenuit visum Judæorum quod ab ipsis cognosci non potuit quousque voluit. Tertio, quoniam solo verbo totam turbam contra se venientem prostravit. Et quoniam, teste Apostolo, oportet fidelem habere testimonium bonum, etiam ab his qui foris33 sunt, divinitus est provisum quod Christus in sua passione a talibus quoque habuit testimonium copiosum. Primo a Pilato, qui innocentiæ Christi frequenter attestabatur, ut patuit. Secundo a proditore, qui dixit:34 Peccavi, tradens sanguinem justum. Tertio ab uxore Pilati, dicenti eidem:35 Nihil tibi et justo illi. Quarto a latrone, qui ait:36 Hic nihil mali gessit, etc. Quinto a centurione loquente: Vere hic Filius Dei erat.37 Sexto ab omni turba, quæ pectora sua percutiens, rediit pœnitens. Septimo (ut fertur) a milite qui latus Christi perfodit: de quo communiter recitatur quod vocabatur Longinus, et erat cæcutiens; quumque modicum quid de sanguine Christi super oculos ejus stillasset, cœpit clare videre et credere in Dominum Jesum Christum. Postea vero ab Apostolis plenius in fide instructus, duxit sanctam atque monasticam vitam plurimis annis, et tandem quum multos convertisset ad Christum, per martyrium ascendit ad Dominum.
Post hæc, quum jam sero factum esset, ecce vir dives in temporalibus, sed spiritualiter ditior meritis atque virtutibus;3839 nobilis natione, sed nobilior virtuosa conversatione;40 decurio, quia de curia principis fuit, vel quia decem militibus præfuit (quemadmodum enim dicebatur centurio, qui præfuit centum militibus, ita decurio, qui decem; decuriones quoque vocantur, qui curam plebis sumunt ac gerunt);41 vir bonus et justus, reddens unicuique quod ei debebat, et corde sincerus, ceterisque ornatus virtutibus; qui non consenserat consilio et actibus eorum qui persecuti sunt Jesum;42 natus ab Arimathea civitate Judææ, quæ alio nomine Ramatha nuncupatur, de qua Samuel fuit propheta; qui exspectabat et ipse regnum Dei, id est cœlestem felicitatem in patria Beatorum, ad quam fide et opere adspiravit per fidem, spem et caritatem, eo quod esset discipulus Jesu, non de numero duodecim, neque de numero septuaginta duorum discipulorum quos Jesus ante suam passionem misit combinatos ad prædicandum, sed erat de numero ceterorum credentium veram esse Christi doctrinam, et libenter audientium eam, occultus autem propter metum Judæorum, id est pontificum et seniorum, ne extra synagogam fieret, id est, ne excommunicaretur ab eis, et ne propter ipsum fieret in curia dissensio aliqua.43444546 Hic accessit audacter ad Pilatum, quasi non metuens sceleratos Judæos, quia jam fuit confortatus in fide ex mirabilibus quæ in Christi acciderant passione, et Christi magistri sui exemplo animatus fuit ad patiendum pro Deo; atque (ut aliqui putant) æstimavit insaniam Judæorum contra Christum jam esse sedatam, quia juxta desiderium suum fecerunt eum turpissima ac amarissima morte interfici; et petiit a Pilato ut tolleret, id est, a cruce deponeret ac decenter sepeliret, corpus Jesu.4748 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset Christus in cruce, quia fortasse nescivit quam crudelissime fuit extentus in ea.495051 Et accersito centurione, qui interfuit exspirationi Christi, et dixit, Vere hic Filius Dei erat, interrogavit si jam mortuus esset. Et quum cognovisset a centurione quod imo, donavit corpus Jesu Joseph52, id est, licentiam dedit ipsi Joseph ad deponendum et sepeliendum corpus Christi.
Venit autem et Nicodemus, fidelis Christi discipulus, et valde potens apud Judæos53, qui non timuit eos tam ante passionem Christi quam in ea, et post eam frequenter et evidenter loquebatur coram superioribus inter Judæos pro Christo;54 qui venerat ad Jesum nocte primum, id est, diu ante hæc accessit Jesum post vesperas, dicens, Scimus quia a Deo venisti magister, etc., prout in Joanne scriptum est;55 ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum56, id est copiosum et pretiosum unguentum, confectum ex myrrha et aloe, id est speciebus sic vocatis, quæ sua amaritudine conservant corpora defunctorum ad tempus a putrefactione ac vermibus.
Joseph autem mercatus sindonem, id est mundam lineam vestem seu linteamen, et deponens eum de cruce, involvit corpus Christi sindone munda.5758 Acceperunt ergo corpus Jesu Joseph et Nicodemus cum coadjutoribus suis, et ligaverunt illud linteis59, id est lineis pannis, cum aromatibus, id est præfato unguento quo corpus Christi condiebant (quia non habuerunt explicitam et perfectam spem de resurrectione Christi in triduo), sicut mos est Judæis sepelire mortua corpora cum reverentia, aromatibusque condita ne fœtore aut corruptione cito tangantur.
Erat autem in loco ubi crucifixus est Jesus, hortus (qui hortus fuit prope Calvariæ locum), et in horto monumentum novum, quod erat excisum de petra:6061 nam Joseph fecerat illud jam ante parari, forsan pro se ipso ac suis;62 in quo nondum quisquam positus erat, id est sepultus. Quod ex divina præordinatione sic accidit, ne Judæi increduli dicerent corpus alterius sublatum pro corpore Christi. Simili ratione Deo disponente provisum est, quod corpus Christi sepultum est in sepulcro lapideo, quod non potest faciliter perfodi aut frangi, ne impii dicerent sepulcrum Christi a suis discipulis fractum seu perfossum, et corpus ejus sic esse ab illis sublatum. Ibi ergo propter Parasceven Judæorum, id est, quoniam sexta feria erat, in qua adhuc licuit aliquid operari et mortuos sepelire, quia juxta locum Calvariæ erat monumentum, posuerunt Jesum, hoc est corpus Christi, sumendo partem pro toto.63 Et advolvit Joseph præfatus, cum adjutorio Nicodemi et aliorum, saxum magnum ad ostium monumenti, id est ante fores atque ingressum sepulcri instar domunculæ facti, in cujus medio fuit sepulcrum;64 et ostium parvum fuit, parum extra, ad introeundum. Et abiit in Jerusalem, redeundo cum Nicodemo et aliis, non sine fletu magno atque gemitibus. Porro de factura et forma sancti sepulcri in Scholastica recitatur historia: De monumento Domini dicit Beda super Marcum, quod fuit domus rotunda, de subjacente petra excisa, altitudinis tantæ quod homo extenta manu vix possit culmen attingere, introitum habens ab oriente, cui magnus lapis appositus erat pro ostio. In parte ejus aquilonari locus dominici corporis de eadem petra factus est, septem pedes habens longitudinis, et tribus palmis altior cetero pavimento, eminens quasi sarcophagus superpositus fundamento.
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera65 Maria, videlicet mater Jacobi Minoris, et subsecutæ mulieres, quæ cum ipso Jesu venerant de Galilæa, sedentes contra sepulcrum, id est ex opposito seu e regione sepulcri, non longe ab eo;666768 et adspiciebant ubi poneretur, et quemadmodum positum erat corpus ejus.69 Hoc ita consideraverunt ex ardenti amore, et etiam quia intendebant in brevi reverti ad ungendum corpus sepulti: ideo observabant qualiter possent aptius habere introitum ad sepulcrum. Et revertentes in Jerusalem, paraverunt aromata de sero in sexta feria illa, quamdiu secundum legem licuit operari. Unde elicitur, quod in illis feminis fides de Christi resurrectione fuit permodica, vel (ut dicitur) nulla. Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, id est, ab omni exteriori opere quieverunt juxta legis præceptum.70 — Non autem dubitandum quin sacratissima Virgo Christi Mater mansit ibidem usque ad aliarum reditum feminarum: imo a Filii sepulcro avelli vix potuit. Similiter soror ipsius, mater filiorum Zebedæi, mansit ibi cum Domina.
Spiritualiter debemus et nos Christum de cruce deponere, id est suæ passioni intime condolere, et membris ejus infirmis, tentatis, afflictis et egenis hominibus, caritative et pie toto posse succurrere; ipsumque Dominum sindone munda involvere, id est caritate ac pura conscientia amplexari; atque in monumento novo lapideo collocare, id est in mente nostra virtutibus innovata, et per gratiam ac constantiam stabilita, sepelire ac retinere; linteis quoque et aromatibus ipsum ligare et condire, id est vera sinceritate et columbina simplicitate colere ipsum cum virtutum odore et bonæ famæ suavitate, imo et cum spirituali jucunditate ipsi Domino jugiter deservire. Hortus autem in quo est monumentum, est virtuosa anima, in qua sunt flores orationum et fructus contemplationum, suavitates meditationum, gramina bonarum actionum. Lapis quoque ad ostium monumenti, est firma et incessabilis custodia cordis, seu timor Dei, vel exteriorum custoditio sensuum. Custodes demum sepulcri sunt, fides, spes, caritas, seu quatuor cardinales virtutes. Væ igitur eis qui Christum in Sacramento recipere audent conscientia maculata et mente carnali, vel susceptum custodire et intra se retinere non student per cordis sensuumque custodiam ac filialem Dei timorem. Qui autem proximos suos semper ædificare conantur, et virtuose exemplariterque vivendo bonus odor Christi sunt undique, salubriter ungunt et condiunt ipsum.7172
Altera autem die, quæ est post Parasceven, scilicet sabbato, satis mane, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes :73 Domine. Jam enim abjecerunt dominium veri regis sui, puta Messiæ, et Romanorum imperio se subdiderunt, dicentes :74 Non habemus regem nisi Cæsarem. Sicque officiatum imperatoris dominum suum vocant ad propriam confusionem; vel adulando dixerunt hoc, ut facilius impetrarent quod petere decreverunt. Recordati sumus quia seductor ille, de quo paulo ante dixerunt, Seducit turbas, dixit adhuc vivens in corpore :75 Post tres dies resurgam.76 Jube ergo custodiri sepulcrum, id est, militibus tuis præcipe ut sepulcrum Jesu custodiant, usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum, et dicant plebi:77 Surrexit a mortuis. Et erit novissimus error pejor priore, id est, talis deceptio per discipulos inducenda, nisi provideatur, esset periculosior quam fallacia qua ipsemet Jesus plebem fefellit. Ait illis Pilatus :78 Habetis custodiam, id est, libenter et prompte offero vobis milites ad custodiendum sepulcrum. Ite, custodite sicut scitis, id est, faciatis sepulcrum custodiri fortius ac cautius sicut potestis.79 Illi autem abeuntes, munierunt, id est, firmiter vallari fecerunt, sepulcrum, manu militum armata, signantes lapidem ostio sepulcri advolutum, suo sigillo aut annulo, ne quis sine eorum scitu et consensu auderet aut posset intrare, cum custodibus : quia et milites pro custodia apposuerunt, et certos assignaverunt ac deputaverunt custodes, quatenus omnis spes et opinio de Jesu resurrectione penitus deperirent, et cunctis pateret quod Jesus fuisset seductor.
Sed ut Salomon ait, et allegatum est, Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.80 Imo per illud per quod humana versutia nititur impedire decretum Dei, Deus id gloriosius implet : quemadmodum filii Jacob patriarchæ fratrem suum Joseph vendiderunt ut duceretur in Ægyptum, ne eis unquam præficeretur in dominum;81 et tamen per illam venditionem impletum est quod Deus proposuit, puta prælatio ipsius Joseph super fratres suos.82 Sic quoque per hanc tam diligentem, firmam et curiosam sancti sepulcri custodiam, gloriosius est probatum et firmius declaratum quod Christus vere surrexit, nec a discipulis suis sublatus fuit : per quam custodiam impii illi Deo rebelles, conabantur hanc fidem penitus exstirpare et impedire.
Footnotes
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Exod. xxvi, 31, 33; xl, 19, 20. ↩
-
Joann. i, 17. ↩
-
Matth. xxvii, 54; ↩
-
Joel II, 13. ↩
-
Marc. xv, 39. ↩
-
Matth. xxvii, 52. ↩
-
Ibid. 53. ↩
-
C D Luc. xxiii, 47. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Matth. xxvii, 54. ↩
-
Matth. xxvii, 54. ↩
-
Luc. xxiii, 49. ↩
-
Marc. xv, 40, 41. ↩
-
Matth. xxvii, 55, 56; ↩
-
Joann. xix, 25. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Ephes. v, 25, 26. ↩
-
Joann. xix, 35. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Joann. xix, 37. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Cf. t. XII, p. 596 C'. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Exod. xii, 46. ↩
-
Cf. t. XXIV, p. 89 C', 110 A', 336 B. ↩
-
Apoc. 1, 7. ↩
-
iii Tim. 1, 7. ↩
-
Matth. xxvii, 4. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Luc. xxiii, 41. ↩
-
Marc. xv, 39. ↩
-
Matth. xxvii, 57; ↩
-
Marc. xv, 42, 43; ↩
-
Luc. xxiii, 50. ↩
-
Luc. xxiii, 50. ↩
-
Ibid. 51. ↩
-
Joann. ix, 22. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Joann. xix, 38. ↩
-
1 Reg. 1, 19; VII, 17. ↩
-
Marc. xv, 43. ↩
-
Matth. xxvii, 58; ↩
-
Marc. xv, 44. ↩
-
Joann. xix, 38. ↩
-
Matth. xxvii, 58; ↩
-
Marc. xv, 45. ↩
-
Joann. xix, 38; ↩
-
Joann. xix, 39. ↩
-
Joann. III, 2. ↩
-
Joann. xix, 39. ↩
-
Matth. xxvii, 59. ↩
-
Marc. xv, 46; ↩
-
Joann. xix, 40. ↩
-
Marc. xv, 46. ↩
-
Joann. xix, 41. ↩
-
Joann. xix, 41. ↩
-
Ibid. 42. ↩
-
Matth. xxvii, 60. ↩
-
Ibid. 61. ↩
-
Marc. xv, 47. ↩
-
Matth. xxvii, 61. ↩
-
Luc. xxiii, 55. ↩
-
Luc. xxiii, 55. ↩
-
Ibid. 56. ↩
-
II Cor. 11, 15. ↩
-
II Cor. ii, 15. ↩
-
Matth. xxvii, 62. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 63. ↩
-
Matth. xxvii, 64. ↩
-
Ibid. 65. ↩
-
Ibid. 66. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Gen. xxxvii, 28. ↩
-
Gen. xli et seq. ↩
Chapter 13 of 34