Articulus 15
INTERROGATIONES NONNULLÆ ANSELMI, ET B. MARIÆ RESPONSIONES, EX PRÆDICTO DIALOGO PRÆSUMPTÆ.
EX quo populus multum accenditur, et ad compassionem et fletum movetur ex verbis præfati dialogi, aliqua introducam quæ possunt in audientibus majorem devotionem accendere.
Itaque quærit ibi inter cetera S. Anselmus : Carissima Domina, qualiter aut a quo fuit tibi annuntiatum, Filium tuum esse captum?
Respondet Maria sanctissima : Audi, Anselme, quod valde lamentabile est. Ego nocte illa eram in domo sororis meæ, matris Joannis evangelistæ; et Filio meo capto, venerunt discipuli quidam currentes, et lacrimabiliter clamantes dixerunt : Carissima Domina, Filius tuus dilectus, magister noster, captus est, et nescimus quo ducitur; jam ligatus est, et nescimus an sit occisus, vel quid factum sit ei. Tunc ex materno affectu gladius doloris de quo Simeon prædixit, animam meam transfixit.1
Insuper interrogavit Anselmus : Ubi fuisti, o Domina, quando Petrus Filium tuum negavit, et Filius tuus a Judæis conspuebatur? etc.
Respondit gloriosa et benedicta virgo Maria : Statim quum discipuli mihi retulerunt qualiter Filius meus captus esset, contremuerunt omnia ossa mea, surgensque cucurri cum Maria Magdalene juxta templum, et audiens tumultum in domo pontificis, volebam intrare, sed non fui permissa; ideo steti foris plorans et dicens : Heu me! dilectissime Fili mi, lumen oculorum meorum, quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam afflictionem unici Filii mei? Maria autem Magdalene circuibat undique, et introspiciens per fenestras, audivit negationem Petri, statimque commota sunt omnia viscera ejus propter afflictionem unigeniti Filii mei, eo quod princeps discipulorum eum negasset, et dixit : O Jesu, ego nunquam negabo te. Ego autem stabam plena mœrore et dolore, audiens illusiones, contumelias atque blasphemias quas Filio meo carissimo inferebant. Egrediens autem Petrus de domo pontificis, invenit nos foris stantes, et dixit mihi : O dilectissima Domina, tam crudeliter tractatur et cruciatur Filius tuus, quod nullus exprimere potest. Et currens, præ timore abscondit se sub lapide qui Gallicantus vocatur, et non comparuit donec Christus mortuus fuit in cruce.
Anselmus : Dic mihi, o Domina, quid factum est post hæc?
Maria : Quum educeretur de domo pontificis, tunc primo vidi eum postquam captus fuit, et occurrens quasi leæna raptis fetibus, vidi pulchrum et desiderabilem vultum ejus sputis Judæorum maculatum, et lacrimans dixi: Heu, dilectissime Fili, quam miserabiliter modo te video, quæ toties in amantissimo tuo adspectu gaudebam! Et volens eum amplecti, non fui permissa accedere, sed hinc inde fui retrusa et contumeliose amota. Populus autem accurrebat, sicut quando fures et latrones ducuntur ad judicem.
Deinde beatissima Virgo dixit Anselmo: B Herodes interrogavit a Filio meo, an fuisset ille puer quem pater suus volebat occidere, et propter quem fecit occidi infantulos; item, an esset ille qui cæcum natum illuminavit, et qui Lazarum suscitavit a mortuis, ac filium viduæ juxta portam civitatis Naim, multaque alia;234 et rogavit Filium meum ut aliquod signum faceret, promittens quod eum eriperet de manibus Judæorum; posuitque coronam super caput Filii mei, promittens ei si signum faceret, quod faceret esse heredem ac participem regni sui. Quumque Filius meus nil responderet, sprevit et illusit eum Herodes. Pilatus quoque sciens quanta crudelitate et immanitate conspirassent Judæi in mortem Filii mei, providit per quosdam, ne Judæi interficerent Filium meum in via. Post hæc Pilatus Filium meum ligatum ad statuam fecit flagellari, ita quod a planta pedis usque ad verticem non mansit in eo sanitas.5 Statua vero illa fuit tam spissa, quod circa duas spannas aut palmas una manus non potuit tangere aliam: ideo acceperunt corrigias, et ligaverunt manus ejus.
Anselmus: Sperasti ibi aliquid, carissima Domina?
Maria: Multum speravi, quoniam naturalis et delicata ingenuitas atque formosa dispositio corporis ac membrorum Filii mei, mihi solummodo nota, spem præstitit mihi. Existimabam enim quod nudato corpore, formosis membrorum lineamentis parcerent. Sed in momento tota superficies corporis ejus ita perfusa est sanguine, ac si purpura esset circumdatus, sicque in stuporem et deformitatem transformatus, apparuit omnibus quasi leprosus. Post hæc ad nimiam Judæorum instantiam protulit Pilatus mortis sententiam: Jesum Nazarenum adjudico ignominiosæ morti crucis.
Anselmus: Quid fecisti tunc, o dulcissima Domina?
Maria: Tunc gladius Simeonis pertransivit cor meum et animam meam.6 Crux autem tam magna fuit, quod habuit quindecim pedes in longitudine; et Filius meus tota nocte ita fuit debilitatus, quod eam portare non potuit. Sequebantur etiam pueri Filium meum, quum educeretur ad mortem, projicientes in eum lutum et lapides. Tunc desideravi videre et sequi Filium meum, sed præ multitudine turbæ sequentis non potui. Tandem cum Maria Magdalene deliberavi, ut per viam objacentis plateæ iremus obviam ei. Et quum venissemus juxta fontem, obvium habuimus dilectum Filium meum deformatum et pressum omni dolore, qui benigne inclinans se ad me, dixit: Ah, ah, Mater. Grates tibi ago, o Mater, quia et nunc inter tanta opprobria me contemptum ab omnibus, sequi non dedignaris neque vereris.
Anselmus: Quid fecerunt post hæc, o Domina, Filio tuo?
Maria: Quum venissent ad Calvariæ locum, nudaverunt totaliter Filium meum: quod videns, exanimis facta fui; tunc panniculum capitis mei circumligavi lumbis ejus. Post hæc deposuerunt crucem super terram, et eum desuper extenderunt; et primo unum clavum incutiebant manui ejus tam spissum quod sanguis non potuit inde manare, ita vulnus clavo replebatur. Deinde accipientes funem, traxerunt brachia Filii mei, et similem clavum incutiebant alteri manui ejus, ita quod omnia ossa et membra ejus apparuerunt. Post hæc erexerunt eum in cruce cum magno labore. Quumque erectus fuisset, tunc propter corporis ponderositatem omnia vulnera ejus lacerata sunt et aperta, et tunc primo de manibus ejus ac pedibus sanguis manavit. Ego autem induta fui veste quadam, qua mulieres regionis illius uti solent, qua tegitur caput et totum corpus, et est quasi linteum : quæ vestis adspersa fuit sanguine tota. Tunc dicere potuit Filius meus mihi matri suæ : Audi, filia, et vide, audi voces blasphemantium filium tuum, et vide dolorem meum ; scis enim tu quod de Spiritu Sancto me concepisti, et quod virgo me genuisti, et qualiter aluisti. Unde ex quo isti non credunt in me, tu tamen crede quod Filius Dei sum, et mihi compatere.
Anselmus : Non habuit dolor tuus finem, o Domina, Filio tuo jam mortuo?
Maria : Non, Anselme, nam post hæc unus militum lancea aperuit latus Filii mei.7 Quumque viderem quod talem crudelitatem exercerent in mortuo, quasi exanimis facta fui, et tunc vere gladius Simeonis totaliter pertransivit cor meum. Jamque lacrimæ defecerant in me, tantum flevi præterita nocte et tota die; et dixi : Eia nunc, dulcissime Fili, ubi est jam consolatio quam semper habui in te? Quis mihi det ut ego pro te moriar, Fili mi Jesu ?
Anselmus : Quid factum fuit post hæc ?
Maria : Post hæc Joseph ab Arimathea rogavit Pilatum, inter cetera dicens : Domine, nisi cito tradideris nobis corpus Jesu, perdemus istam pulcherrimam dominam, matrem juvenis qui occisus est, quæ tam magnum ostendit dolorem quod omnes compatimur ei. Cujus petitioni acquievit Pilatus. Quumque Joseph deponeret corpus Filii mei, steti respiciens ut illud deoscularer. Et quum depositus esset Filius meus de cruce, accepi caput ejus in sinu meo et amarissime flevi, dicens : Heu ! dilectissime Fili, qualem consolationem habere nunc potero, quæ te coram me jam mortuum video? Heu! quid fecisti, dulcissime Fili? Cur te crucifixerunt Judæi? Et quid faciam tristissima mater? Tunc accurrens Joannes evangelista, cecidit super pectus ejus, et dixit : Heu, heu! de pectore isto potavi heri dulcia pocula, sed nunc tristia et lamentabilia.8 Tunc Petrus advenit, et quod ipsum negavit, amarissime flevit. Tunc Maria Magdalene præ omnibus flere cœpit super Dominum suum, dicens : Quis mihi modo peccata mea dimittet?9 Quis me de cetero excusabit apud Simonem et sororem meam?10 Venit etiam Jacobus, qui frater Filii mei appellatus est quia simillimus ei fuit, et dixit cum lacrimis multis : Heu ! Domine et magister, hæc amantissima facies tua heri faciei meæ simillima fuit, sed nunc multum dissimilis est. Tunc quoque ceteri discipuli accurrebant, lamentantes super Dominum suum. Quumque sepelire vellent Filium meum, tenui eum fortissime, cum mœrore dicens : O carissimi, relinquite mihi Filium meum mortuum, quem tenere non potui vivum; vel si necesse est ut eum sepeliatis, sepelite me simul cum eo. Tunc omnes tam amarissime ploraverunt, quod vix aliquis poterat loqui. Videbant enim matrem omni solatio destitutam, et super eam potius dabant planctum quam super Dominum defunctum. Tandem invita eum sepeliri permisi, et super sepulcrum me projeci. Et quum me inde avellere vellent, clamavi : Nolite me separare a dilectissimo Filio meo. Quumque reducerent me ad Jerusalem, tam miserabiliter incessi, quod omnes plorabant. Populus vero in Jerusalem videns me indutam veste sanguine adspersa, sicut steti sub cruce, unanimiter clamavit cum gemitu : Heu, quanta injuria facta est hodie in Jerusalem in ista pulcherrima domina et in filio ejus! Et compatiebantur mihi.
Hæc breviter sumpta sunt ex præfato dialogo.
Footnotes
Chapter 15 of 34