Skip to the text

Articulus 19

QUOMODO PASSIO CHRISTI AD IMITANDUM SIT CONSIDERANDA.

CERTUM omnino est, quod passio Domini nostri Jesu Christi nil proderit nobis, nisi eam studuerimus imitari, quia ut ait apostolus Paulus : Qui sunt Christi, id est, qui a Christo electi sunt et veri ejus exsistunt discipuli, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, id est, corpora sua castigant assidue, et vitia calcant, concupiscentiasque refrenant.1 Et quoniam pauci, imo paucissimi agunt hoc, constat quod paucissimi ad Christum pertineant. Hinc et Joannes apostolus in prima sua scribit epistola : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.2 Princeps quoque Apostolorum : Christus (inquit) passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.3 Imo et ipsemet Dominus Jesus ait :4 Qui mihi ministrat, me sequatur. Sequimur autem Christum, non solum bona agendo, sed etiam adversa æquanimiter tolerando.

Ex consideratione itaque dominicæ passionis imitemur in primis pro posse caritatem Salvatoris, qui ex ferventissima caritate ad homines, tradidit se pro eis in pretium redemptionis. Ita et nos parati simus mori pro Christo, pro suæ fidei veritate, pro defensione justitiæ. Ipse etenim in Evangelio loquitur :5 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo ;6 et rursus, Nolite timere eos qui corpus occidunt. Hinc hortatur nos Paulus : Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi ;7 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Insuper in hoc debemus Christi caritatem sectari, ut amore ipsius simus parati etiam pro proximorum salute mortem sufferre, quando videlicet casus id exigit et tempus opportunum requirit : ut si quis velit proximos nostros a fide avertere, vel ad mortale peccatum inducere, et viderimus proximos nostros periclitari in anima nisi subveniremus eis, debemus eis succurrere, et impio suggestori resistere, quamvis hoc faciendo oportuerit nos occidi. Unde in prima sua Canonica scribit Joannes : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit ;8 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Contra hæc agunt, qui a proximorum suorum correptione et informatione eorum salubri cessant, ne illorum amittant favorem, vel damna sustineant, aut aliud temporale tolerent detrimentum. Præterea in hoc Christi caritatem imitari debemus, quod sicut ipse non solum pro amicis, sed item pro inimicis sustinuit acerbissimam mortem, ita et nos diligamus veraciter inimicos, et pro ipsorum conversione ac salute pati simus parati.

Amplius, ex consideratione passionis Filii Dei confortemur in fide et spe. Mansuetudinem quoque et patientiam ejus viriliter imitemur, ita quod quantum in nobis est, parati simus ab omnibus despici, conculcari et injuriose tractari; nec pro aliqua injuriatione, persecutione aut adversitate, ad iram vel impatientiam moveamur: imo in omnibus his gratias Deo agamus, et gloriemur in Domino, qui gratiose nobis concessit suam patientiam ac mansuetudinem sequi, suæque passioni aliqualiter conformari, et pensemus quod ipse disseruit: Non est servus major domino suo.9 Et quoniam ipse innocens Agnus Dei, Judex mundi et Sanctus Sanctorum, tot et tantas falsissimas criminationes, accusationes et testificationes propter nos tam silenter ac patientissime pertulit, debemus et nos patienter sufferre detractiones et accusationes mendosas: quamvis pro scandalo proximorum vitando possimus nos rationabiliter excusare. Quod si nondum tantum profecimus ut valeamus falsas accusationes et injustas correptiones imperturbato corde perferre, saltem non dedignemur caritativas, veras et justas accusationes, increpationes et correctiones libenter et cum gratiarum actione suscipere. Si enim insanus et fatuus reputaretur qui vulnera corporis sui gravia atque letalia non permitteret circumligari medicinaliterque curari, nonne incomparabiliter insipientior est qui vulnera animæ suæ, videlicet vitia sua et peccata, non vult sibi monstrari, nec ea per increpationem et castigationem permittit curari?

Insuper, ex consideratione passionis Domini nostri Jesu Christi accendamur ac roboremur ad pœnitentiæ opera, ad ea quæ corpori sunt molesta, ad quotidianam corporum nostrorum crucifixionem, redigendo ea in obsequium animæ ad serviendum Deo in omni actu virtutum, in jejunis, vigiliis, disciplinis, ita ut impleamus quod ait Salvator: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.10

Iterum, dominicam passionem considerando, conemur fortitudinem atque constantiam Christi sectari, ut omnem carnalem, mundanum et inordinatum timorem abjicientes, fortiter aggrediamur dura et ardua, imo et mortis pericula, propter Deum. In omni quoque eventu maneamus constantes, quia ut ait Scriptura:11 Justus quasi fundamentum æternum;12 et item, Non contristabit justum quidquid ei acciderit;13 itemque, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit;14 et, Qui timet Deum, nil aliud trepidabit; atque ut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor.1516 Hinc rursus idem Vas electionis, divinus Apostolus, nos hortatur: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.17 Hanc fortitudinem cordis atque constantiam animi sortitus fuit sanctus David, qui ait: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.18

Postremo, totius dominicæ passionis acerbitatem ignominiamque pensantes, contemnamus ex corde universas carnales delicias, temporales divitias, vanos et mundanos honores. Non enim decet servos et creaturas carnaliter delectari et temporaliter velle ditari, aut in hoc sæculo exaltari seu velle præesse, laudari ac dominari, pro quibus eorum Dominus ac Creator tot et tantas afflictiones, irrisiones et conculcationes perpessus est.

Footnotes

  1. Galat. v, 24. ↩

  2. I Joann. ii, 6. ↩

  3. I Petr. ii, 21. ↩

  4. Joann. xii, 26. ↩

  5. Matth. x, 32. ↩

  6. Matth. x, 28. ↩

  7. Ephes. v, 1, 2. ↩

  8. I Joann. iii, 16. ↩

  9. Joann. XIII, 16. ↩

  10. Luc. IX, 23. ↩

  11. Luc. XI, 21. ↩

  12. Prov. X, 25. ↩

  13. Prov. XXVIII, 1. ↩

  14. Ibid. XXVIII, 1. ↩

  15. Hebr. XIII, 9. ↩

  16. Eccli. XXXIV, 16. ↩

  17. 1 Cor. XV, 58. ↩

  18. Ps. XXVI, 1, 3. ↩

Chapter 19 of 34