Articulus 21
QUOMODO PASSIO CHRISTI AD ADMIRANDUM, GRATIAS AGENDUM ET GLORIFICANDUM SIT MEDITANDA.
MERITO admirari debemus, quod Pater æternus voluit ac permisit carissimum ac superdignissimum unigenitum Filium tot et tanta pati supplicia pro nobis ingratis ac vilibus creaturis, et item quod adorandus et gloriosus Dei Filius, verus Deus, dignatus est propter nos fragiles homines taliter tractari, pati, contemni, blasphemari, occidi. Insuper de tanta caritate, dignatione et pietate Patris et Filii ac Spiritus Sancti ad nos, et pro universis beneficiis Christi, præsertim pro omni sua afflictione interiori et exteriori pro nobis, debemus toti superbeatissimæ Trinitati devotissimas atque humillimas grates quotidie impendere et offerre, et specialiter Filio Patris propter nos passo.
Præterea de Christi passione gloriari debemus, non in quantum fuit passio et crudelissima afflictio Christi, sed quia tam fructuosissima fuit, et quia per eam sumus Deo reconciliati, ab æterna damnatione redempti, gratiam et gloriam consecuti, et a passione Christi omnia sacramenta Ecclesiæ suas efficacias sortiuntur. Per Christi quoque passionem dæmones sunt devicti, et saluberrima documenta virtutum collata sunt nobis. Porro ipsemet Christus per obedientiam suam usque ad mortem, et per suam victoriosissimam passionem meruit sibi ipsi sui corporis glorificationem, judiciariam potestatem, et super omnem creaturam exaltationem, quemadmodum ait Apostolus : Exinanivit semetipsum, factus obediens usque ad mortem ; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.1
Ex consideratione ergo talium tantorumque fructuum passionis Filii Dei, debemus de ea in Domino spiritualiter gloriari, quemadmodum ait Apostolus : Mihi absit gloriari, nisi in passione Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.2 Unde etiam cantat Ecclesia : Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.
Footnotes
Chapter 21 of 34