Articulus 22
QUOMODO SALVATORIS PASSIO AD CONTEMPLANDUM, INFLAMMANDUM ET QUIESCENDUM SIT MEDITANDA.
IN passione Filii Dei contemplari debemus in primis caritatem Dei Patris ad genus humanum, quia ut ait Joannes evangelista : Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret;1 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Unde et Paulus apostolus: Propter nimiam (inquit) caritatem suam qua dilexit nos Pater, Filium suum misit in mundum.23 Secundo, in passione Christi contemplari debemus ineffabilem pietatem et misericordiam Dei ad nos, quia tam benignissime decrevit nobis succurrere, nosque redimere per Christi passionem et mortem. Ideo ad Ephesios ait Apostolus: Gratia salvati estis; Dei enim est donum, non ex operibus, ne quis glorietur. Atque ad Titum scribit: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei; non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit.4 Tertio, in passione Salvatoris contemplari debemus metuendum ac summum divinæ rigorem justitiæ, quæ in tantum detestatur impietatem enormitatemque culpæ, quod Deus Pater maluit sanctum et innocentissimum Filium suum mortem tam acerbissimam sustinere, quam peccatum inultum relinquere. Propter quod ait Apostolus: Pater proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.5 Quarto, in Christi passione possumus contemplari altitudinem consilii infinitæ sapientiæ Dei super modo salvationis generis humani: quia hunc modum salvandi genus humanum invenit, ut per temporalem et particularem mortem Jesu Christi, qui est Deus et homo, redimeretur genus humanum a morte æterna ac universali: sicque satisfieret divinæ justitiæ, ut non derogaretur divinæ misericordiæ, nec econtra. Quinto, in passione Christi contemplari debemus quanta sit peccati enormitas, ad quod delendum ac dimittendum non suffecit aliqua pura creatura, sed Unigenitum Dei ita oportuit incarnari, pati et mori. Sexto, in passione Filii Dei contemplandum est quanti Creator ac Dominus universitatis æstimarit rationalem creaturam, videlicet hominem, et ad quam sublimem finem condiderit eum; quam etiam horrenda et gravis sit æterna damnatio, quam item magna, desideranda ac præstantissima sit sempiterna beatitudo ad quam creatus exstitit homo: eo quod ad redimendum hominem a damnatione infernali, atque ad recuperandum ei cœlestem et æternalem felicitatem, Unigenitus Dei, Deo Patri vere æqualis, in hunc mundum venire, pati et crucifigi dignatus sit.
Insuper, considerare debemus passionem Filii Dei ad inflammandum corda nostra divino ejus amore. Si enim unusquisque reus mutilationi aut occisioni temporali adjudicatus, valde amaret eum qui se ipsum exponeret mutilationi aut occisioni pro redemptione ipsius: quanto magis summa et ardentissima caritate debemus Filium Dei diligere, qui pro nostra liberatione a morte æterna, se ipsum tradidit tam amarissimæ morti, et insuper nobis recuperavit amissam felicitatem perpetuam?
Præterea, considerare debemus Christi passionem ad quiescendum in ipso, qui est auctor nostræ salutis et felicitatis nostræ objectum, in quo tota nostra salus consistit: ideo suæ deitatis et humanitatis suæque sanctæ passionis incessanter memores esse debemus, et in ipsum transformari ac repausare in eo, et universa excludere quæ nos ab ipsius memoria, meditatione, contemplatione aut amore impediunt vel avertunt.
Footnotes
Chapter 22 of 34