Articulus 24
DE QUIBUSDAM DEO DEVOTIS, CHRISTO PASSO CONDOLENTIBUS.
CERTUM est omnes electos et Sanctos, præsertim tempore novi Testamenti, ex consideratione amarissimæ passionis sui Salvatoris frequenter fuisse compunctos, et piæ compassionis affectu permotos, ac dolorose condoluisse ei qui innocentissime pro eis fuit crudelissime crucifixus. Nam et de primitivæ Ecclesiæ compassione, et planctu in Jerusalem facto statim post missionem Spiritus Sancti et conversionem multorum millium Judæorum, Zacharias prophetavit, dicendo in persona Christi : Effundam super domum D David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum; et adspicient ad me, quem confixerunt; et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum sicut doleri solet in morte primogeniti. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo; et planget terra, familiæ et familiæ seorsum. Verumtamen de quorumdam singulari compassione aliquid tangam. Nec dubium quin beatissima Virgo, post Filii sui resurrectionem visitando sancta loca in quibus fuerat passus, mortuus et sepultus, mira et ineffabili compassione dolorosa ac lacrimosa sæpissime fuerit accensa; et post eam, illa affectuosa ac devotissima Maria Magdalene, sancti quoque Apostoli. Porro apostolus Paulus de suarum compassionum magnitudine et dolore aliquid in suis tangit epistolis : Ego (inquiens) stigmata Domini mei Jesu Christi in corpore meo porto. Et rursus : Christo confixus sum cruci; vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Ecce quod sanctus Apostolus sic cogitavit et consideravit passionem Unigeniti Dei, quasi pro se solo fuerit crucifixus, et merito. Imo et unusquisque nostrum sic debet eam attendere. Nam quamvis pro omnibus simul et semel passus sit Dominus Jesus Christus, eo tamen caritatis affectu pro omnibus passus est,
Galat. vi, 17.
Ibid. u, 19, 20.
Zach. xii, 10-12. quod pro unoquoque homine maluisset specialiter crucifigi, quam illum permisisset perire, quantum in se erat. Hinc ait Chrysostomus: Hic est affectus servi fidelis, ut quod pro omnibus passus est Dominus, quasi pro se solo illum cogitet esse perpessum. Ideo denuo scribit Apostolus: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur, semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali;1 et iterum, Pro omnibus (inquit) mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.2
Præterea, juxta hunc modum multi Sanctorum studuerunt Christi passionem jugiter meditari, et cordibus suis indelebiliter stabiliterque imprimere, ad imitandum, ad compatiendum, ad regratiandum, ad diligendum, ad contemplandum, et ad quiescendum in ea. Inter quos fuit sanctus ac devotissimus pater Bernardus. De quo inter cetera legitur, quod dum quadam vice ante Crucifixi imaginem orationi atque dominicæ passionis recordationi devotissime esset intentus, apparuit cuidam Fratri non longe clam stanti, quod ipsa imago extentis brachiis ipsum Bernardum amplecteretur. Unde et ipse Bernardus de Christi passione multa composuit, omni compunctione devotioneque plena: qui etiam in epistola ad Fratres de Monte Dei edocuit, quam salubre et fructuosum sit unicuique Christifideli, dominicam passionem quotidie saltem semel diligenter et affectuosissime recolere. Præterea in hoc exercitio magnus et admirabilis ille Sanctus, seraphicus Franciscus, præclarissimus et instantissimus fuit: qui et speciali munere meruit impressuram quinque vulnerum Christi, imo veraciter quinque vulneribus insigniri ac graviter cruciari; qui cum tanta compassione consuevit passionem Domini recogitare, quod interdum in ejus meditatione alte clamavit, atque in lugubres voces ac copiosissimas lacrimas sonorose erupit, summumque gaudium ac perfectam gloriationem in vita hac indicavit, amore Christi quascumque gravissimas injurias, adversitates, afflictiones, opprobria sustinere, sicque Domino propter nos passo aliqualiter conformari.
Insuper hujus exercitii præclarissima ac frequentissima exercitatrix fuit sancta et innocens virgo Elisabeth de Spalbeec, quæ quasi ab infantia passionem Salvatoris non solum devotissime recogitavit septies omni die, sed etiam signis et gestibus atque verberibus repræsentavit. Unde et ipsa tandem promeruit quinque vulnera Christi in corpusculo suo virginali suscipere ac perferre. Quæ et quotidie septies ita rapiebatur ad Dominum, secundum septem horas diei quibus Christi passionem in se repræsentavit, quod ab omni exteriori sensu, motu ac vigore fuit abstracta et alienata: ita quod nec minima pars corporis sui quibat moveri sine totius corporis motione. Talis quoque fuit S. Catharina de Senis, et S. Brigitta vidua; item beatissima Elisabeth de Thuringia, quæ ex vehementi compassione in consideratione passionis Christi interdum corruit prona in terram, viribusque deficiens sustinuit ecstasim.
Talia de multis Sanctis utriusque sexus leguntur. Quorum imitemur exempla, et prætactis modis recogitemus quotidie dominicam passionem: ad salubrem informationem contra ignorantiam, ad virilem imitationem contra negligentiam, ad fidelem admirationem contra hebetudinem, ad præcordialem gratiarum actionem contra ingratam oblivionem, inconsiderationem et inadvertentiam; ad spiritualem gloriationem contra omnem carnalem delectationem, ad caritativam et intimam compassionem contra dissolutionem, ad sapientialem contemplationem contra sæcularem prudentiam, et contra omnem phantasticam imaginationem cogitationemque vanam; ad caritatis inflammationem contra omnem sensualem et inordinatum affectum et contra privatum amorem, ad finalem quietem et repausationem in Salvatore contra vitiosam adhæsionem et cordis distractionem : quia revera non est compendiosior nec melior via ad omnem spiritualem profectum, ad universarum tentationum dejectionem, quam hujuscemodi recordatio passionis Filii Dei.
Footnotes
Chapter 24 of 34