Articulus 29
QUOD NON UNO MODO DICATUR CHRISTUS A PATRE, A SE, A JUDA, A JUDÆIS ET A PILATO TRADITUS.
CHRISTUM traditum esse a Patre, innotescit ex verbis Apostoli asserentis : Proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum. Quod vero Christus se ipsum tradiderit, elucescit ex eo quod scriptum est per Isaiam :1 Tradidit in mortem animam suam. Judas quoque tradidit eum Judæis, ut patuit; et Judæi Pilato, secundum quod dixit ad Jesum : Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? Pilatus2 demum Jesum flagellis cæsum tradidit voluntati illorum ut crucifigeretur, sicut præhabitum est.34 B secundum quod Deus, tradidit se in mortem eadem voluntate et actione qua et Pater tradidit eum; sed in quantum homo, tradidit se voluntate inspirata a Patre. Ideo non est contrarietas in hoc, quod Pater tradidit Filium, et quod Filius tradidit semetipsum : imo sicut Pater tradidit Filium ex caritate et pietate sua ad homines, ita et Filius semetipsum tradidit.5 Porro Judas tradidit Christum ex cupiditate; Judæi, ex invidia; Pilatus, ex mundano timore quo timuit Cæsarem.
Itaque, prout in tertia parte Summæ suæ, quæstione quadragesima septima, disseruit Thomas, tribus modis dicitur Deus Pater Christum tradidisse. Primo, quoniam ab æterno præordinavit Christi passionem ad humani generis liberationem, quemadmodum in Isaia fertur :6 Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; et rursus, Dominus voluit eum conterere in infirmitate. Secundo, quoniam inspiravit Christo voluntatem patiendi pro hominibus, infundendo ei tantam caritatem ad homines :7 propter quod subditur ibi, Oblatus est, quia ipse voluit.8 Tertio, quia de manu persecutorum et crucifigentium non eripuit eum, sed potius potestati eorum exposuit et reliquit. Propterea pendens in cruce, clamavit : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Denique Christus C Præterea, de hac re scribit Petrus super tertium, distinctione vicesima : In passione Christi est quatuor considerare. Primum ex parte naturæ humanæ passibilis, cujus passio fuit corruptiva; secundum ex parte voluntatis Christi passionem acceptantis;9 tertium respectu finis; quartum respectu inferentis. Et secundum hæc quatuor Pater dicitur Christum tradidisse diversis modis. Nam quoad primum, tradidit Christum mittendo ipsum in carne passibili; quoad secundum, voluntatem patiendi inspirando voluntati suæ creatæ; quoad tertium, passionem Christi ab æterno ad humani generis salutem ordinando; quoad quartum, dando crucifixoribus potestatem occidendi Christum, non inspirando voluntatem :10 unde Christus dixit Pilato, Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi datum desuper tibi esset.1112
Footnotes
Chapter 29 of 34