Skip to the text

Articulus 16

EX REVELATIONIBUS S. BRIGITTÆ : QUÆDAM DE CHRISTI PASSIONE, ET QUOMODO ULTRO SE AD PATIENDUM OBTULERIT; QUOMODO EJUS EXEMPLO SENSUS NOSTRI A VOLUPTATE REFRENANDI SINT; DE COMPASSIONE QUOQUE MATRIS DEI, ET QUOMODO RURSUS ILLI SIT COMPATIENDUM.

GLORIOSA vidua Brigitta in libro Revelationum suarum multa scribit de Christi passione, digna narratione. Itaque primo libro, capitulo decimo, beatissima virgo Maria loquitur Brigittæ sanctæ : Instante tempore passionis Filii mei, rapuerunt eum inimici ejus, percutientes eum in maxillis suis et collo. Ductus autem ad columnam, personaliter exuit suas vestes; personaliter quoque manus suas applicuit ad columnam, quas inimici sui sine misericordia ligaverunt. Alligatus autem columnæ, nihil omnino operimenti habebat, sed sicut natus est, sic stetit, sustinens suæ erubescentiam nuditatis. Porro ad primum ictum suæ flagellationis, ego quæ adstabam propinquius, cecidi quasi mortua; et resumpto spiritu, vidi corpus ejus verberatum et flagellatum usque ad costas, ita quod ejus costæ videbantur. Et quod amarius est, dum retrahebantur flagella, carnes sulcabantur flagellis. Quumque Filius meus totus sic flagellatus, sanguinolentus laceratusque staret, ut in eo non inveniretur sanitas, nec quod ultra flagellaretur, tunc unus spiritu concitatus quæsivit : Numquid interficietis eum sic injudicatum? Et statim secuit vincula ejus. Tunc Filius meus induit se vestibus suis. Locum quoque in quo steterunt pedes Filii mei, vidi totum sanguine repletum, et ex vestigiis Filii mei cognoscebam incessum ejus : quocumque enim processit, apparebat terra sanguine suo respersa. Nec adversarii patiebantur ut Filius meus plene indueret se, sed impulerunt et traxerunt eum ut acceleraret. Quumque Filius meus duceretur ab eis ad Pilati prætorium, ipse Filius meus extersit sanguinem ab oculis suis. Eunte deinceps Filio meo ad locum passionis, alii percusserunt eum in collum, alii in faciem, et tam fortiter ut quamvis percutientes non viderim, sonum tamen percutientium audivi.

Quumque venissem ita cum eo ad locum passionis, omnia instrumenta vidi ibi parata ad mortem Filii mei. Tunc Filius meus personaliter exuit se. Ministri vero inter se dixerunt : Vestimenta hæc nostra sunt, nec ea rehabebit, quia ad mortem damnatus est. Stante autem Filio meo nudo quemadmodum natus fuit, unus accurrens (aliter legitur in Dialogo illo sanctæ Virginis et Anselmi) portavit ipsi velamen, quo Filius meus exsultans velavit verecundiora sua.1 Postea rapuerunt eum sævi illi tortores, et extenderunt in cruce : primo dexteram ejus affigentes stipiti, qui pro clavis perforatus erat, et manum ipsam perforabant in ea parte in qua os solidius erat; inde trahentes cum fune aliam manum, eam ad stipitem simili modo fixerunt; deinde dexterum pedem crucifixerunt, et super hunc, sinistrum, duobus clavis : ita quod omnes nervi et venæ ejus extendebantur ac rumpebantur. Porro corona spinea tam vehementer pupugit venerandum caput Filii mei, ut ex sanguine defluente replerentur oculi ejus et aures obstruerentur, totaque barba ejus respergeretur. Quumque sic sanguinolentus et perforatus penderet, condolens mihi adstanti atque gementi, respexit sanguinolentis oculis ad Joannem, et commendavit me ei.2 In tempore illo audivi quosdam dicentes, quod Filius meus esset latro, alios quod esset mendax, alios quod nullus esset dignior morte quam ipse : ex quorum auditu dolor meus renovabatur.

Quum vero (ut dictum est) primus clavus suæ manui infigebatur, ego ad primum ictum conturbata cecidi quasi mortua, oculis propriis obscuratis, manibusque trementibus pedibusque nutantibus, et præ amaritudine doloris mei non adspexi antequam totus erat affixus cruci. Surgens vero, vidi Filium meum miserabiliter pendentem, et ego mater ejus mœstissima undique consternata, præ dolore stare vix potui. Filius autem meus videns me et amicos suos inconsolabiliter flentes, alta et flebili voce clamavit :3 Pater, quare me dereliquisti?4 Tunc oculi ejus apparuerunt semimortui, maxillæ ejus submissæ, vultusque lugubris, os ejus apertum, et lingua sanguinolenta, venter ejus dorso inhærens, consumpto humore, quasi viscera non haberet ; totum corpus ejus pallidum et languidum ex sanguinis emanatione.

Manus et pedes ejus rigidissime erant extenti, et solum cor ejus recens permansit, quoniam optimæ atque fortissimæ erat naturæ : quia de corpore meo mundissimum et optime complexionatum corpus assumpsit. Cutis ejus tam tenera erat et gracilis, quod nunquam tam leviter percutiebatur flagellis quin statim sanguis exiret. Ipse quoque sanguis ejus tam recens fuit, ut in carne ejus nuda videri potuerit. Et quia optimæ erat naturæ, vita cum morte in corpore ejus perforato certabat. Nam quandoque dolor de membris et nervis corporis perforatis ascendebat ad cor, quod recentissimum erat et incorruptum, et incredibili dolore ac passione vexabat ipsum; interdum etiam dolor a corde ad membra lacerata descendebat, sicque mortem cum amaritudine prolongabat. Quumque Filius meus his doloribus circumseptus, respexisset ad me et ad amicos suos adstantes ac flentes, qui maluissent pœnam maximam sustinere quam videre eum sic cruciari, tunc dolor ille quem habuit ex amicorum suorum dolore, omnem pœnam corporis sui excessit, quia tenerrime eos dilexit. Tunc præ nimia cordis angustia ex parte humanitatis clamavit ad Patrem : O Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.5 Quam vocem quum ego mater ejus mœstissima audissem, contremuerunt omnia membra mea præ amarissimo cordis mei dolore.6 Et quoties postea cogitavi hanc vocem, quasi in auribus meis præsens et recens erat.

Porro morte appropinquante, quum cor ejus præ doloris vehementia rumperetur, omnia membra contremuerunt, et caput ejus quasi modicum se erigens inclinabatur. Os ejus videbatur apertum, et lingua ejus tota sanguinolenta. Manus quoque ejus modicum retraxerunt se de loco perforationis, et pedes ejus amplius sustentabant pondus corporis ejus. Digiti ejus et brachia quodammodo extendebant se, et dorsum fortiter stringebatur ad stipitem crucis. Tunc quidam dixerunt ad me :

Maria, Filius tuus mortuus est. Alii autem dixerunt : Mortuus est, sed resurget. Tunc unus adveniens fixit lanceam in latus Filii mei tam valide, quod quasi per aliud latus transivit. Quumque lancea extraheretur, apparuit cuspis rubea sanguine. Tunc mihi videbatur quod cor meum perforaretur, quum videbam cor Filii mei carissimi taliter perforari. Deinde depositus est de cruce : quem ego recepi super genu meum, quasi leprosum totumque lividum. Et oculi ejus erant sanguine pleni, os frigidum quasi nix, barba quasi restis, faciesque contracta. Manus quoque ejus ita deriguerunt, quod non poterant deponi nisi circa umbilicum. Postea involverunt eum linteo mundo, et ego cum linteo meo extersi vulnera ejus ac membra, et clausi oculos ejus ac os, quæ fuerunt in morte aperta. Post hæc posuerunt eum in sepulcro. O quam libenter tunc posita fuissem cum eo in monumento, si ei sic placuisset ! His completis, ille bonus Joannes duxit me in domum suam.

— Hæc omnia in præallegato capitulo continentur.

Deinde in undecimo ejusdem libri capitulo Christus loquitur Brigittæ: Ego sponte me tradidi adversariis meis, et manserunt amici et Mater mea in amarissimo dolore et fletu. Quumque attenderem lanceam, clavos, et flagella, et alia passionis genera mihi parata, processi nihilo minus lætus ad passionem. Ideo nimis ingrata es, si pro tanta caritate non diligis me. Insuper, si caput meum punctum est et inclinatum in cruce, caput tuum debet inclinari ad humilitatem. Et quia oculi mei erant sanguinolenti et lacrimis pleni, oculi tui debent refrenari a voluptatibus visus et irrigari pœnitentiæ fletibus. Et quia aures meæ implebantur sanguine, et audierunt verba detractionis de me, ideo aures tuæ avertantur a scurrilibus et ineptis locutionibus. Quia etiam os meum potatum est amarissima potatione, ideo os tuum obstruatur a malis et a potatione superflua, et aperiatur ad bona. Et quia manus meæ extentæ sunt et perforatæ cum clavis, propterea opera tua quæ figurantur in manibus, extendantur ad pauperes et ad divina præcepta; pedes tui, id est affectus tui, quibus ad me ire debes, crucifigantur a voluptatibus. Et sicut ego passus sum in omnibus membris meis, sint omnia membra tua parata ad obsequium meum et ad patiendum pro me.

Præterea, ejusdem libri vicesimo septimo capitulo beatissima Mater Christi loquitur ad Brigittam sanctam: In chorea sunt tria, videlicet: inanis lætitia, vox perfusa, et supervacuus labor. Quum autem aliquis tristis intrat domum choreæ, tunc amicus ejus exsistens in illa chorea, videns amicum suum tam tristem, dimissa chorea, accedit suum amicum et condolet ei. Domus choreæ est mundus, in quo sunt tria, utpote: vana lætitia, scurrilia verba, et labor inutilis. Qui ergo delectatur in mundo, consideret laborem et dolorem quos habui in passione Filii mei, sicque segreget se ab omni delectatione mundana, et mihi compatiatur. In morte namque Filii mei eram sicut mulier habens cor lanceis quinque transfixum. Prima lancea fuit verecunda nuditas Filii mei. Secunda erat falsa accusatio ejus: quia dicebant esse proditorem, insidiatorem atque mendacem, quem ego scivi nemini forefecisse. Tertia lancea mihi erat spinea corona ejus. Quarta erat lamentabilis vox ejus in cruce, qua clamavit ad Patrem: O Pater, quare me dereliquisti?7 Quinta lancea mihi erat mors ejus amarissima.8 Tunc aruerunt manus meæ, et obtenebrati sunt oculi mei, et facies mea expalluit ut mortui; aures meæ nihil audierunt; os meum nil potuit loqui, pedesque mei nutaverunt, et corrui mox in terram. Surgens autem de terra, quum viderem Filium meum leproso despectiorem, posui totam voluntatem meam ad ipsum, sciens quod secundum voluntatem ejus omnia facta essent, nec fieri potuissent nisi ipso annuente et permittente, et regratiabar ei pro omnibus. Atque consolatio quædam fuit admixta mœstitiæ meæ, quoniam vidi eum qui nunquam peccavit, voluisse ex tanta caritate talia pro peccatoribus pati. Omnis ergo fidelis consideret qualis ego eram in morte Filii mei, et habeat semper præ oculis atque condoleat.

Amplius, eodem libro, capitulo tricesimo quinto, gloriosissima virgo Maria dixit Brigittæ sanctæ: Considera, o filia, passionem Filii mei, cujus cor et membra erant quasi cor meum et membra mea. Nam sicut alii filii solent esse in maternis visceribus, sic ipse fuit in me, et ipse erat mihi quasi cor meum. Propterea, quum nasceretur ex me, sensi quod quasi medium cordis mei exiret de me; et dum patiebatur, sensi quod quasi cor meum patiebatur. Quemadmodum enim illud quod est dimidium intus et dimidium extra, si pungatur quod extra est, æque sentit quod intus est; sic, quum flagellabatur et pungebatur Filius meus, quasi cor meum flagellabatur et pungebatur. Ego etiam fui propinquior ei in passione, et steti juxta crucem ipsius: et sicut hoc gravius dolet quod est vicinius cordi, sic dolor Filii mei gravior mihi fuit præ ceteris. Quumque respexisset ad me de cruce, et ego ad eum, tunc de oculis meis quasi de venis lacrimæ effluxerunt; et dum ipse vidit me dolore confectam, vehementissime compatiebatur mihi. Idcirco audacter dico quod dolor ejus erat dolor meus, quia cor ejus fuit cor meum. Sicut enim Adam et Eva vendiderunt mundum pro uno pomo, sic Filius meus et ego redemimus mundum quasi cum uno corde. Ideo cogita qualis ego eram in morte Filii mei, et non erit tibi grave relinquere mundum.

Footnotes

  1. Cf. p. 518 D'. ↩

  2. Joann. XIX, 26, 27. ↩

  3. Ps. xxi, 2; ↩

  4. Matth. xxvii, 46. ↩

  5. Ps. xxx, 6; ↩

  6. Luc. xxiii, 46. ↩

  7. Ps. xxi, 2; ↩

  8. Matth. xxvii, 46. ↩

Chapter 16 of 34