Articulus 25
QUOMODO DOMINUS ET SALVATOR NOSTER GENUS HUMANUM SUA PASSIONE REDEMIT, PATRI RECONCILIAVIT ATQUE SALVAVIT; ET UNDE DICATUR EJUS PASSIO PIISSIMA PARITER AC CRUDELISSIMA.
SI inter regem terrenum et politiam ipsius esset inimicitia et discordia grandis, et filius regis ad communitatem illam descenderet, ut eam salubriter informaret et suo patri reconciliaret, ipsa vero communitas ex sua perversitate occideret filium regis, ex hoc rex non placaretur, sed vehementius indignaretur tali ingratissimæ ac pessimæ politiæ. Sic quoniam inter Deum Patrem et genus humanum inimicitia atque discordia fuit, ipseque Unigenitus Dei ad homines venit, ut eos salubriter edoceret et Patri æterno reconciliaret, ipsi vero tanquam phrenetici missum ad se Dei Filium crudelissime occiderunt, non videtur ex hoc Pater hominibus reconciliatus, sed implacabilius indignatus. Denique propter Christi occisionem ira Dei venit super Judæos usque in finem: quomodo ergo per Christi passionem et mortem reconciliati sunt Deo Patri ?1
Itaque advertendum, quod passio Christi ex parte ipsius Christi patientis, fuit piissima, virtuosissima, placativaque Dei Patris et totius superbeatissimæ Trinitatis, in quantum ipse Christus passionem illam acceptavit et pertulit ex ardentissima caritate Dei et hominum, atque ex misericordissima pietate qua humani generis periclitationi condoluit; ex summa quoque patientia et ex obedientia maxima qua factus est Patri obediens usque ad mortem, quam obedienter, sponte, amorose, patienter pieque pertulit, in quantum Pater per eam decrevit salvare et sibi reconciliare genus humanum. Unde ait Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Porro passio Christi ex parte inferentium, crudelissima fuit et maxime offensiva. Ex quibus patet responsio ad objecta.2
Footnotes
Chapter 25 of 34