Skip to the text

Articulus 6

DE EGRESSU DOMINI AD MONTEM OLIVETI, DE TRISTITIA AC PAVORE EJUS, DE ORATIONE QUOQUE EJUS ET AGONE.

Et hymno dicto, id est gratiis persolutis post consummationem convivii.1 Per quod docemur, quod universi fideles, facta refectione, debent gratias agere Deo, sicut et benedicere cibo ante comestionis exordium. Denique Christus legitur ter gratias egisse tempore Cœnæ: primo, post esum agni paschalis, ut patuit supra;2 secundo, in institutione sacramenti Eucharistiæ, hoc est in consecratione corporis et sanguinis sui; tertio, in fine convivii.

Exierunt in montem Oliveti, secundum consuetudinem suam, quia per locum illum solebat Jesus in Bethaniam ire, et in ipso monte, vel horto monti vicino, consuevit nocturnis temporibus orationi vacare.3 Iverunt autem Jesus et Apostoli secum gregatim, ut legitur, sicut pergit gallina inter pullos. Christus namque magister totius virtutis, medium semper elegit. Non ergo iverunt directe processionaliter. Et exeundo de cœnaculo, continuavit Dominus Jesus per viam sermonem illum pulcherrimum quem inchoavit in Cœna: quem sermonem describit Joannes.

Tunc dicit illis Jesus:4 Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, id est, peccabitis, ex timore humano a me fugiendo. Scriptum est enim in Zacharia: Percutiam pastorem, id est, Christum, qui est pastor bonus, capi et male tractari permittam, et dispergentur oves gregis, id est, Apostoli, qui sunt oves gregis et ovilis dominici, diffugient.56 In Zacharia autem sic legitur: Percute pastorem. Sed sensus redit in idem. Illa tamen prophetia non fuit causa ruinæ Apostolorum, sed potius signum et argumentum.

Sed quia ex hac Christi prænuntiatione erant Apostoli maxime contristati, mox subdit consolatoria verba:7 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Gali læam, id est, statim post mortem meam resurgam, et quum resurrexero, cito vobis apparebo in Galilæa, in monte ibidem sito: de qua provincia ego et vos pro maxima parte estis oriundi, et inde me estis secuti; ideo decet ut specialiter ibi vobis appaream. Attamen in Jerusalem in cœnaculo apparuit eis prius quam in Galilæa; sed de apparitione in Galilæa facit specialiter mentionem, propter causam præfatam.

Respondens autem Petrus, ait illi:8 Etsi omnes, scilicet Apostoli, præter me, scandalizati fuerint in te, te relinquendo et in te peccando, ego nunquam scandalizabor. Non ex adulatione aut fictione dixit hoc Petrus, imo pro tunc sic intendebat: idcirco non mentiebatur formaliter, sed materialiter tantum, quoniam postea fecit contrarium. Locutus est autem Petrus tam audacter, ex quadam inconsideratione propriæ fragilitatis, seu quadam virium suarum præsumptione, et ex vehemency suæ affectionis ad Christum. Et quoniam tantum præsumpsit de constantia sua præ aliis Apostolis, justo Dei judicio permissus est gravius scandalizari ac cadere quam illi, ut ex proprio casu fieret cautior atque humilior, et ad compatiendum consulendumque aliis peritior et item proclivior. Sed quæritur, qualiter Petrus ausus fuit tam absolute contradicere verbis Christi, quem credidit esse Filium Dei, nec posse mentiri. Respondetur, quod forsan putavit Christum loqui comminatorie, non affirmatorie. Nec ipse Petrus neque Apostoli alii debuerunt ita accipere verba Christi, quasi nequaquam possent scandalizationem illam vitare, alioqui putassent se necessitatos ad peccandum; sed debuerunt ea intelligere quasi sub conditione prolata, utpote, quod scandalizandi essent, nisi se debite observarent: prout Antisiodorensis plenius scribit in Summa sua.

Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.9 Istud in articulo præcedenti expositum est.

At ille amplius loquebatur:10 Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter11 et omnes discipuli, id est reliqui decem Apostoli ibi præsentes, dixerunt, qui adhuc erant imperfecti, et si verba hujusmodi protulissent ex humili confidentia divini auxilii, forsan præservati fuissent a culpa fugæ.

Egressus est Jesus de Jerusalem trans torrentem Cedron, id est Cedrorum.12 Nam inter Jerusalem et montem Oliveti, in quo crescebant et stabant olivæ, sita fuit vallis Josaphat (in qua Josaphat rex Juda fuit sepultus: propter quod vallis Josaphat vocabatur), et per vallem illam currebat torrens, qui dicebatur torrens Cedron seu Cedrorum, quoniam cedri, quæ sunt arbores pulchræ et altæ, stabant in ripa torrentis; atque per viam illius torrentis Jesus perrexit. Et venit cum discipulis in villam quæ dicitur Gethsemani, et jacuit prope montem Oliveti, ubi erat hortus modicum extra villam:1314 in quem introivit ipse et discipuli ejus, quoniam hortus ille fuit locus orationi contemplationique aptus.

Et assumit Petrum et Jacobum et Joannem15 secum, qui erant ei specialiter familiares, et secum fuerunt in camera in qua suscitavit filiam Jairi archisynagogi, et in monte Thabor quando fuit transfiguratus.16 Petrum namque voluit ordinare pastorem totius universalis Ecclesiæ, et Jacobum Zebedæi scivit primo esse passurum martyrium inter Apostolos, Joannem autem voluit facere summum evangelistam, et suæ dignissimæ Matris custodem.

Et cœpit contristari et mœstus esse, et pavere et tædere.1718 Notanter dicunt Evangelistæ, quod « cœpit contristari et mœstus esse », etc., quoniam passiones istæ fuerunt in eo ex prævio rationis judicio, ita quod potestative ac libere propter rationabiles causas assumpsit eas. Primo, ad ostendendum in se veritatem humanæ naturæ, ad destruendum errores hæreticorum quos scivit futuros, videlicet Manichæorum et Marcionitarum, qui dixerunt eum assumpsisse corpus phantasticum et non verum. Secundo, ut hanc tristitiam et formidinem propter nos sustinendo, mereretur nobis gratiam copiosam ac virtutem resistendi inordinatis tristitiis, doloribus atque timoribus ac tædiis, et refrenandi hujuscemodi passiones. Tertio, ut nos finaliter ab omnibus talibus passionibus liberaret: quod electi in futura beatitudine consequentur, et præsertim in die novissimo, quando in corpore et anima glorificabuntur. Quarto, pro consolatione justorum, ne scilicet desperatione frangantur aut tædio opprimantur, si interdum se senserint præfatis tristitiæ et doloris, terroris ac tædii passionibus affici, eo quod Christus caput eorum dignatus est passiones istas sponte assumere ac perferre: quæ tamen, secundum Hieronymum, fuerunt in Christo magis propassiones quam passiones, quia nequaquam impediebant usum rationis aut actum virtutis in Christo. Quinto, pro nostra instructione, ut discamus compati proximis, et de eorum malis tristari: secundum quod Dominus et Salvator tristitiam illam assumpsit ac pertulit, non solum propter acerbissimas afflictiones et amarissimam mortem sibi mox imminentes, sed propter casum discipulorum suorum et infelicissimi Judæ æternam damnationem, et propter finalem Judæorum obdurationem ac derelictionem; et quia prævidit quod major pars generis humani deberet suæ dolorosissimæ passioni esse ingrata, nec consequi fructum ejus, imo quod plurimi occasione suæ passionis deberent ex sua ingratitudine gravius condemnari.

Itaque, sicut Thomas scribit super tertium Sententiarum, et in tertia parte Summæ suæ, quintadecima quæstione, aliter fuerunt passiones istæ in Christo quam in nobis. Primo, quantum ad earum objectum: quia in nobis ad illicita sæpe moventur, in Christo nunquam movebantur nisi ad licita. Secundo, quia in nobis frequenter præveniunt rationis judicium, sed nunquam in Christo. Tertio, quia in nobis multoties impediunt, perturbant atque obtenebrant rationem, et sibi alliciunt eam; nunquam autem in Christo, sed in eo fuerunt tantum et taliter et tamdiu, quantum et qualiter et quamdiu voluit ipse et ratio sua præcepit, quoniam tota pars sensitiva fuit in Christo rationi plene ac summe subjecta.

Præterea de ista materia scribit Bonaventura super tertium Sententiarum: Triplex est tristitia. Una quæ est præter rationis imperium, ut est primus motus tristitiæ, et passio tristitiæ pure naturalis: quæ non fuit in Christo, quoniam nulla motio passionis prævenit in eo rationis judicium sive imperium. Alia est tristitia, quæ est contra rectæ rationis judicium, quæ est vitiosa et immoderata tristitia: quæ nequaquam fuit in Salvatore. Unde et Salomon loquitur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.19 De hac duplici tristitia prædixit Isaias de Filio Dei: Non erit tristis neque turbulentus. Tertia est tristitia ordinata, rationi subjecta, dum quis tristatur ratione suadente atque dictante ipsum debere tantum ac taliter contristari: et talis fuit in Christo tristitia, præsertim de malo culpæ aliorum. Unde et in Marco legitur: Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. Hæc quippe tristitia ex caritate procedit. Quemadmodum enim debemus de bonis actibus proximorum gaudere, ita debemus de eorum peccatis tristari. Potest etiam tristitia esse de malo pœnæ.

De timore quoque, secundum Alexandrum de Hales et Bonaventuram, est distinguendum. Nam quidam est timor gratuitus: qui est triplex. Unus est timor filialis ac reverentialis. Qui fuit in Christo, sicut Isaias prædixit: Replebit eum spiritus timoris Domini. Non tamen fuit in Christo timor iste secundum quod respicit malum culpæ (quoniam Christus certus fuit se non posse peccare), sed prout respicit bonum admirationis ac reverentiæ, quemadmodum angeli sancti dicuntur Deo adsistere cum timore. Alius est timor initialis; tertius, servilis. — Secundus est timor libidinosus, videlicet humanus atque mundanus: quem constat non fuisse in202122

Christo. De quo ipse præcepit:23 Nolite timere eos qui corpus occidunt. Et Salomon : Justus (inquit) quasi leo confidens, absque terrore erit.24 — Tertius est timor naturalis: qui triplex est. Primus est sensitivi appetitus rationem prævenientis : qui non fuit in Christo, eadem ratione qua nec tristitia quæ est præter rationem. Secundus est sensitivi appetitus rationem subvertentis : qui in Christo nullatenus fuit. Tertius est timor ex ratione assumptus : qui fuit in Christo.

Fuit quoque in Christo dolor corporalis exterior, et item dolor animalis interior, et etiam dolor partis intellectivæ. Et unusquisque dolorum istorum maximus fuit in Domino, qui in omnibus membris corporis ac singulis viribus animæ patiebatur, prout declarabitur infra. Iterum fuit in Domino dolor passionis et dolor compassionis. Sed quis horum dolorum major in eo exstiterit, inferius ostendetur.

Dixit ergo Salvator : Tristis est anima mea, id est ego ipse secundum naturam assumptam, sumendo partem (videlicet animam) pro toto, usque ad mortem, id est, vehementissime tristis sum : juxta morem loquendi quo aliquid dicitur maxime esse pœnale, dum dicimus illud esse pœnosum usque ad mortem. Quemadmodum enim Filius Dei assumpsit præfatam tristitiam propter causas præhabitas, ita assumpsit tristitiam maximam, sicut et amarissimam mortem, ut per hoc nobis promereretur abundantiorem virtutem ac gratiam. Potest etiam sic exponi : « Tristis est anima mea usque ad mortem » inclusive, id est, tristitia ista durabit quousque in cruce spiritum tradam. Sicque Origenes exponit. Sed advertendum, quod tristitia quam Christus assumpsit propter acerbitatem pœnarum et mortis quas protinus erat passurus, non duravit in eo hoc modo : imo tristitiam illam potestative removit a se, quando post trinam orationem sanguinisque sudorem, obviam ivit adversariis suis. Tristabatur autem etiam propter gravissimam afflictionem suæ carissimæ Matris et discipulorum ac discipularum suarum, imo et omnium martyrum et electorum suorum, quibus omnibus vehementer condoluit, intuendo ac considerando quæ et quanta erant passuri pro eo : et talis tristitia mansit in Domino usque ad mortem.

Sustinete25 hic, id est, hoc in loco me exspectate, patientiamque habete, et vigilate mecum, id est, caritatem et fidelitatem vestram ad me ostendite, in hac hora communicando tribulationibus meis, et adsistendo compatiendoque mihi in tanta angustia, sicut decet discipulos et amicos. O quam grave et desolatorium erat, tam dulcissimum Dominum videre tam tristem et angustiatum, qui alios semper consuevit tam constanter atque suaviter consolari ! Imo legitur, et in revelatione quadam S. Brigittæ recitatur, quod Dominus Jesus erat tam pulcher, delectabilis et jucundus in adspectu, verbis ac moribus, quod multi, præsertim desolati ac mæsti, frequenter dixerunt : Eamus et videamus Jesum Mariæ filium, quatenus ex ejus intuitu consolemur.

Et progressus pusillum, avulsus est ab eis, tribus prædictis Apostolis, quantum jactus est lapidis, recedens ab illis per spatium tantum;262728 et per id quod ait, « avulsus est ab eis », insinuare videtur quod Apostoli isti cupiebant cum eo transire, sed ipse se avellebat ab illis. Sic autem retraxit se ab illis, non quod ex illorum consortio poterat ejus attentio minui aut devotio impediri, sed ad dandum nobis documentum atque exemplum, hoc est, ut doceat nos quod oratio debeat esse secreta, ut Christi exemplo confugiamus ad locum secretum et quietum tempore orationis, quantum nobis possibile est. Unde ait Matthæus : Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et ora Patrem tuum in abscondito.29 Verumtamen quædam sunt orationes quas oportet facere in loco communi, videlicet in materiali ecclesia et publice coram plebe.3031

Et procidit in faciem super terram;32 et positis genibus, orabat. Primo enim prostravit se toto corpore coram Patre æterno in terram, humiliando se maxime coram illo; deinde genua flexit, et oravit ut si fieri posset, transiret ab eo hora, id est amarissima passio horæ jam imminentis, et dixit:3334 Abba, quod interpretatur Pater, omnia quibus non repugnat ratio entis, tibi possibilia sunt, quum sis infinitæ potentiæ (quæ non potest in tot et tanta, quin quantum in se est, possit in infinities plura atque majora);35 transfer calicem hunc a me, id est, ab instanti passione me eripe. Istam orationem fudit Christus, ad ostendendum in se veram humanitatem et naturalem mortis horrorem. Sicque oratio ista processit ex motu sensitivi naturalisque appetitus, mortem et passionem naturaliter abhorrentis; ratio tamen orationem istam formavit, tanquam interpres et advocata sensitivi naturalisque appetitus. Sed ne ratio et voluntas animæ Christi putarentur subjectæ appetitui sensitivo, recte Christus subjunxit: Sed non quod ego volo, sed quod tu, id est, finaliter oro et opto ut fiat quod complacet tibi, non quod ego desidero secundum appetitum inferiorem, sensitivum ac naturalem.

Itaque advertendum, quod quidquid Christus oravit et desideravit ratione deliberata et voluntate intellectuali, impetravit a Patre, cui ipse ait: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis. Unde et Apostolus protestatur: Jesus36 cum clamore valido et lacrimis preces offerens ei qui possit illum a morte salvum facere, exauditus est pro sua reverentia.37 Nam in eo quod dixit orando, «Non quod ego volo, sed quod tu», exauditus est. Orationes autem ejus quæ procedebant ex desiderio sensitivi naturalisque appetitus, non fuerunt semper aut per omnia exauditæ: quia nec talis appetitus animæ Christi fuit semper conformis voluntati divinæ in volito, hoc est in re optata. Attamen sic conformis fuit voluntati divinæ, quod non appetivit nisi quod Deus voluit eum appetere, nec unquam fuit divinæ voluntati aut rectæ rationi contrarius: alioqui fuisset culpabilis. Fuit quoque in Christo quædam oratio procedens ex aliqua pietate qua alienis malis condoluit; nec illa fuit exaudita in omnibus, ut Hugo de S. Victore plenius scribit. De talibus orationibus Christus ait in Psalmo: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.38 Denique secundum Thomam super Job, præfatam sensitivi naturalisque appetitus orationem Christus fudit ad Patrem, ad ostendendum nobis in quali dispositione et in quanta angustia tunc erat in inferiori parte animæ suæ.

Et venit ad discipulos suos. Cur fusa oratione, ad Apostolos rediit? Dicendum, quod primo hoc fecit, ad innuendum quod pastor sic debet orationi et contemplationi esse intentus ut non omittat curam gerere gregis sibi commissi, sed illum assidue visitet; maxime dum cognoscit aut probabiliter putat, quod subditi sui periculis tentationum expositi sunt, aut alicui subjacent culpæ, sicut nunc in Apostolis fuit: ad quos etiam sæpius revertebatur, ex ratione jam tacta. Secundo fecit hoc, ad instruendum nos quod post actus et exercitia vitæ contemplativæ ac caritatis divinæ, redeundum sit tempore opportuno ad opera vitæ activæ et caritatis fraternæ. Tertio, ut admoneret Apostolos.39 Et invenit eos dormientes prœ tristitia. Una causa somnolentiæ eorum fuit gravis mœror quem ex verbis et gestibus Christi conceperunt, unde et somnum admiserunt: nam somnus est relevamen quoddam tristitiæ. Aliæ causæ fuerunt, quia jam erat profunda nox, et vapores ascendebant ad cerebrum, et diu vigilaverant, et fatigati erant ex occupationibus multis, sero quoque comederant: sicque fuerunt in Apostolis multæ naturales causæ tam gravis somni. Et dicit Petro: Simon, dormis? quasi diceret: Jam merito evigilares. Non potuisti una hora vigilare mecum?404142 tanquam diceret: Tu qui dixisti te esse paratum ire mecum in carcerem et in mortem, quomodo jam ita remisse te habes quod non es paratus mecum paululum vigilare, quod multo facilius est quam mortem aut carcerem sustinere?43 Specialiter autem Christus alloquebatur et increpabat Petrum, quia præceteris magis audacter fuit locutus quod Christo usque ad mortem adsisteret; et etiam quoniam Petrus inter Apostolos fuit præcipuus, ideo debuit coapostolis esse exemplaris in orando ac vigilando: unde et magis reprehensibilis fuit sic dormiendo.

Deinde communiter dixit tribus Apostolis: Vigilate mente et corpore, cum diligentia insistendo custodiæ cordis vestri, et orate, invocando auxilium Dei in hora tanti periculi, ut non intretis in tentationem, id est, ne alicui tentationi succumbatis, et ne cadatis per consensum aut delectationem illicitam.44 Instabat autem Apostolis triplex tentatio: una, a propria carne, quæ eos ad somnolentiam atque pigritiam traxit; alia, a diabolo, qui eos ad vitia trahere moliebatur; tertia, a mundo, id est ab adversariis Christi, quorum timore paulo post fugerunt a Christo.

Porro potissimum remedium contra tentationes, est bonis operibus vigilanter insistere, et Deum ferventer ac jugiter invocare. Nam ut ait Scriptura, otiositas multa mala docet, et magna parit peccata;45 similiter negligentia. Ad vitandum namque peccata, oportet ut homo sit sollicitus coram Deo ac timoratus. Nec tamen debet homo confidere se posse tentationes propriis viribus aut operibus superare: propterea debet cum humili confidentia ad Deum confugere, et ejus subsidium implorare, qui ait in Psalmo: Invoca me in die tribulationis;46 eruam te, et honorificabis me. Quemadmodum enim fures audito clamore, mox fugiunt, et vicini subveniunt; sic clamor devotæ ac stabilis orationis fugat diabolum, et excitat Deum ac Sanctos ad succurrendum. Ideo, qui in tentatione constitutus non invocat Dominum, socius furis (id est diaboli) esse videtur, imo et proditor Domini sui, cujus adversarios sentit impugnare et velle destruere possessionem sui Domini, et non clamat.

Spiritus quidem promptus est, id est, anima quantum ad vires suas superiores, utpote rationem et voluntatem intellectualem, parata est ad actus virtutum.47 Nam et ratio deprecatur ad optima, et synderesis malis remurmurat, apex quoque voluntatis ad bonum vere honestum afficitur. Caro autem infirma est ad sustinendum adversa, ad insistendum bonis operibus, ad prævalendum tentationibus. Et potest caro hic accipi pro sensualitate, quæ fomite est infecta, et ad diversa inclinat peccata. Propter quod ad Galatas ait Apostolus: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.48 Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur.

Et iterum secundo abiit, et oravit, eumdem sermonem dicens:4950 Pater mi, si non potest hic calix transire, id est auferri a me, nisi bibam illum, id est, si a toleratione hujus acerbissimæ mortis supportari non valeo, fiat voluntas tua, id est, paratus sum pati, secundum deliberatam et absolutam voluntatem, sicut tu vis. In hac oratione Christus nos docuit ut in orationibus nostris simus resignati, ita ut voluntatem nostram subdamus humiliter voluntati divinæ, et ejus dispositioni committamus finaliter exauditionem orationum nostrarum ac exitum nostrum: præsertim dum aliquid deprecamur de quo sumus incerti an sit pro nostra salute ac Dei honore, ut sunt prospera et adversa sæculi hujus, ac consimilia, quæ prodesse possunt et obesse saluti; quæ vero sunt necessaria ad salutem, et directe utilia ad virtutum profectum, debemus et possumus absolute desiderare ac postulare a Deo, ut sunt virtutes et actus earum.

Præterea quæri potest, an Pater omnipotens potuit calicem passionis auferre a Christo. Et videtur quod imo, quia omnipotens est, et quoniam Christus dixit ad eum: Pater, omnia tibi possibilia sunt; transfer calicem istum a me. Quasi dicat:

Quum sis omnipotens, potes et istud. In oppositum arguitur, quoniam verus et infallibilis Deus non potest contra id quod ipse futurum esse decrevit et prænuntiavit: sed ipse decreverat in sapientia sua æterna, et per Prophetas prædixerat Christum esse passurum. — Respondetur secundum Albertum Magnum super tertium Sententiarum, et juxta B. Thomam in tertia parte Summæ, quod aliquid dicitur possibile seu impossibile vel necessarium dupliciter. Primo, simpliciter et absolute loquendo; et ita non fuit impossibile calicem passionis auferri a Christo, nec necessarium fuit eum pati. Nam calicem illum auferri a Christo, secundum se sumptum, non fuit impossibile Deo, nec contradictionem implicabat, nec repugnantiam habuit ad omnipotentiam Dei, qui absolute loquendo potuit alio modo redimere genus humanum. Alio modo dicitur aliquid possibile aut impossibile seu necessarium, ex suppositione vel sub conditione (ut si quis debet curari, oportet ut medicina utatur; vel si asinus volat, habet pennas); et ita non potuit calix passionis a Christo auferri, et necessarium exstitit ipsum pati, quoniam Deus per Christi passionem decreverat atque prædixerat mundum esse salvandum.51

Et reversus denuo.52 Cur denuo rediit, dictum est. Invenit eos dormientes: in quo patet eorum fragilitas. Erant enim oculi eorum gravati ex indigentia somni et vaporibus derivatis ad organum visus. Et ignorabant quid responderent ei. Ex quo elicitur, quod eorum somnolentiam increpavit ut ante, nec se poterant rationabiliter excusare. Quamvis enim habuerunt naturales causas inclinantes ad somnum, illas tamen pro tunc vincere debuerunt amore Christi; et propter exhortationes atque angustias ejus, somnolentiam omnem excutere in tali articulo, in quo tam vehementer debebant compati Christo, et formidare de proprio lapsu eis a Christo prædicto, quod omnem somnum de facili merito superassent. Et relictis illis, iterum abiit, ad designandum quod dum prædicator seu pastor plebem hortatus est et instruxit, debeat ad secretum orationis confugere, et Deo ac sibi vacare, atque pro subditis fundere preces.53 Et oravit tertio, eumdem sermonem dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas, id est non desiderium inferioris appetitus et carnis, sed tua fiat.54 Itaque Christus ter oravit, ter ad discipulos rediit, sicut ter fuit tentatus, ut in omnibus mysterium Trinitatis commendaret, et ad perseverandum in bonis nos provocaret atque ad exorandum assidue; et item ut liberaret nos a malis præteritis, præsentibus et futuris, a malo quoque naturæ, a malo culpæ, et a malo infernalis miseriæ, item a malo peccati originalis et actualis ac personalis, a vitiis cordis, oris et operis.

Apparuit autem illi angelus de cœlo.55 Angelus ille descendens de cœlo, visibiliter apparuit Christo in corpore quodam assumpto. Et quamvis non sciamus pro certo quis fuerit angelus ille, probabiliter tamen potest putari quod fuit Michael, qui tunc fuit princeps Synagogæ, cujus Christus fuit divinissimum membrum. Confortans eum, id est, per modum confortantis se habens, et verba consolatoria proferens, utpote: Constans esto, o Domine Jesu, quia jam redimes mundum; aut simile aliquid. Atque ut ait Theophilus, confortatio angeli fuit laus et glorificatio Christi, quoniam angelus dixit: Tua, o Domine, est virtus, tua potentia; tu potes a morte redimere genus humanum.

Et factus in agonia, id est, Dominus Jesus sponte constitutus in vehementi luctamine quod erat inter appetitum ejus naturalem et sensitivum, quo mortem refugiebat ac abhorrebat, et appetitum ejus rationalem ac superiorem, quo pro mundi salute mori paratissimus fuit. Nam ut major esset in Christo afflictio, pro copiosiori nostra subventione, voluit et disposuit Deus ut tunc inferior appetitus animæ Christi ageret ac pateretur quod suum erat. Vel, « factus in agonia », id est positus in pœnalissima anxietate ex consideratione plenaria totius acerbitatis passionis sibi jam imminentis, quam totam clarissime intuebatur, et imaginabatur tanquam præsentem. Unde et laborantes in extremis ac protinus morituri, dicuntur positi in agone, id est in extrema lucta inter vitam et mortem. Prolixius, id est valde diu, orabat, sicut et longum fecit sermonem post Cœnam : quoniam timor mortis et agonia præfata ac ceteri motus inferioris appetitus, non impediebant in Christo exercitia rationis ac actus virtutum; ideo mente constantissimus mansit usque ad mortem. Oravit autem pro communi totius mundi salute, potissimum pro electis. Nam ante jam dixit ad Patrem : Non pro mundo rogo, sed pro iis quos dedisti mihi de mundo.56 Nam ex deliberata ratione non oravit pro salvatione aliquorum nisi electorum. Oravit quoque specialiter pro suis discipulis, et pro glorificatione sua quantum ad præmium accidentale. Denique in tanta angustia orando prolixius, contulit nobis exemplum instanter orandi, atque in majoribus tribulationibus ferventius et diuturnius deprecandi, et maxime morte jam imminente.

Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.57 Ex quo constat, quam ineffabiliter magna fuit animæ Christi angustia atque illa interior agonia, et quantum natura ejus nobilissima ac tenerrima tam ignominiosissimæ mortis crudelissimam acerbitatem abhorruit. Porro ad hoc quod sanguis tam copiose erupit de corpore Christi, conferre potuit teneritudo cutis seu pellis suæ. Dicuntque aliqui, quod Christus sudavit sanguinem purum. Alii dicunt, quod humor sudoris sui fuit intinctus sanguine ejus. Quidam vero (ut refert Theophilus) dixerunt, quod non sudavit veraciter sanguinem, sed quod ad insinuandum magnitudinem sui sudoris ait Evangelista, quod factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis : quemadmodum de eo qui uberrime ac amarissime plorat, communiter dicitur quod sanguineas guttas effundit. Sed istud creditur falsum.

Et quum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes, et ait illis :58 Dormite jam et requiescite. Hoc exponi potest dupliciter. Primo, quod dixit ista verba quasi ironice, ac si diceret : Numquid jam tempus est dormiendi in tanta necessitate? Secundo, quod per verba hæc dedit eis licentiam dormiendi requiescendique modicum, quos paulo post scivit tam graviter perturbandos; deinde post breve spatium dixit : Sufficit dormivisse tam diu. Ecce appropinquabit, id est, mox aderit, hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, id est impiissimorum hominum :5960 qui antonomastice peccatores vocantur, quia manus sacrilegas in Dominum majestatis injicere præsumpserunt.61 Surgite, eamus obviam illis, ut sciant quod jam eos non timeo. Quemadmodum enim Christus timorem mortis assumpsit spontanee, propter rationabiles causas præhabitas ;62 sic quando voluit, timorem illum potestative abjecit, et corde promptissimo ivit ad patiendum. Ecce qui me tradet, videlicet Judas proditor, prope est.63

Circa prædicta pensandum quod super tertium Sententiarum scribit Bonaventura : quod scilicet oratio illa qua Christus oravit calicem passionis transferri a se, fuit sensitivæ partis quoad materiam, quoniam sensitivus appetitus mortem exhorruit; sed fuit rationis quantum ad formam. Et quamvis ratio animæ Christi scivit sensitivam partem in sua materia non exaudiendam, tamen proposuit illam orationem propter tria. Primo, ad manifestandum veritatem naturæ humanæ in Christo, quæ mortem naturalem refutavit; et in hoc erudivit Dominus nostram fidem. Secundo, ad firmandum nostram imbecillitatem, ut non diffidamus quando passionum pericula exhorremus; et in hoc spem nostram erexit. Tertio, ad instruendum nostram voluntatem esse in omnibus divinæ voluntati subjiciendam; et per hoc ordinavit in nobis caritatem. Ob hoc etiam voluit Christus sibi angelum apparere, cujus apparitione et confortatione ipse non eguit : scilicet ob nostram instructionem, ut roboremur in fide, et sciamus quod angeli sancti orantibus et pie afflictis adsistant, et quod tribulatis pro Deo non deerit divina consolatio. Insuper aliqui dicunt, quod angelus ille qui Christo apparuit, ab Apostolis quoque sit visus : quod tamen non arbitror certum ; imo videtur probabile, quod si angelum illum vidissent, ex ejus apparitione fuissent tam vehementer obstupefacti, alterati ac territi, quod post hoc non obdormivissent tam cito.

Præterea, secundum Petrum de Tarantasia super tertium Sententiarum, Christo in quantum Deus non conveniebat orare, quia sic æqualis est Patri. Sed ut homo, considerari potest dupliciter. Primo, in quantum comprehensor; et sic conveniebat ei orare pro aliis, non pro se. Secundo, in quantum viator; sicque competebat ei orare tam pro se quam pro aliis. Quocirca addit Richardus de Mediavilla super tertium, distinctione septimadecima : Oratio solet esse ad excludendum defectum aliquem ab illo pro quo oratur. Et est duplex defectus : unus culpabilis, alter pœnalis. Et quia in Christo nequaquam fuit defectus culpabilis, idcirco hoc modo non oravit pro se, sed pro aliis. In ipso autem Christo fuit defectus pœnalis, tam ex parte corporis quam ex parte animæ suæ, in quantum utrumque fuit passibile : ideo in quantum oratio ordinatur ad excludendum defectum pœnalem, Christus non solum oravit pro aliis, sed etiam pro se.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 30. ↩

  2. Cf. p. 437 D. ↩

  3. Luc. xxii, 39. ↩

  4. Matth. xxvi, 31. ↩

  5. Joann. x, 11, 14. ↩

  6. Zach. xiii, 7. ↩

  7. Matth. xxvi, 32. ↩

  8. Matth. xxvi, 33. ↩

  9. Marc. xiv, 30. ↩

  10. Matth. xxvi, 35. ↩

  11. Marc. xiv, 31; ↩

  12. Joann. xviii, 1. ↩

  13. Joann. xviii, 1. ↩

  14. Matth. xxvi, 36; ↩

  15. Marc. v, 37; ix, 1. ↩

  16. Marc. xiv, 33. ↩

  17. Marc. xiv, 33. ↩

  18. Matth. xxvi, 37; ↩

  19. Prov. xii, 21. ↩

  20. Is. xi, 3. ↩

  21. Marc. iii, 5. ↩

  22. Is. xlii, 4. ↩

  23. Matth. x, 28. ↩

  24. Prov. xxviii, 1. ↩

  25. Matth. xxvi, 38. ↩

  26. Luc. xxii, 41. ↩

  27. Matth. xxvi, 39; ↩

  28. Luc. xxii, 41. ↩

  29. Matth. vi, 6. ↩

  30. Marc. xxvi, 39; ↩

  31. Ibid. xxvi, 39; ↩

  32. Luc. xxii, 41. ↩

  33. Marc. xiv, 35; ↩

  34. Marc. xiv, 35; ↩

  35. Marc. xiv, 36. ↩

  36. Joann. xi, 41, 42. ↩

  37. Hebr. v, 7. ↩

  38. Ps. xxi, 3. ↩

  39. Luc. xxii, 45. ↩

  40. Matth. xxvi, 40. ↩

  41. Marc. xiv, 37; ↩

  42. Matth. xxvi, 40. ↩

  43. Luc. xxii, 33. ↩

  44. Matth. xxvi, 41. ↩

  45. Eccli. xxxiii, 29. ↩

  46. Ps.xlxi, 15. ↩

  47. Matth. xxvi, 41. ↩

  48. Galat.v, 16, 17. ↩

  49. Matth. xxvi, 42; ↩

  50. Marc. xiv, 39. ↩

  51. q. XLVI, a. 2. ↩

  52. Marc. XIV, 40. ↩

  53. Matth. XXVI, 44. ↩

  54. Luc. XXII, 42. ↩

  55. Ibid. 43. ↩

  56. Joann. XVII, 9, 6. ↩

  57. Luc. XXII, 44. ↩

  58. Luc. XXII, 45. ↩

  59. Marc. XIV, 41. ↩

  60. Matth. XXVI, 45. ↩

  61. Ibid. 46. ↩

  62. Cf. p. 452 D et s. ↩

  63. Marc. XIV, 42. ↩

Chapter 6 of 34