Articulus 11
QUOMODO JESUS AD MORTEM DAMNATUS, AD CALVARIAM EDUCTUS ET CRUCIFIXUS, PRO TORTORIBUS ORAVERIT, SUBSANNATUSQUE LATRONI VENIAM DEDERIT, AC MATREM COMMENDAVERIT.
SICUT præcedenti articulo tactum est, id quod Judæi responderunt Pilato, Nobis non licet interficere quemquam1, Augustinus exponit ac refert ad tempus solennitatis paschalis, infra quod non licuit eis exercere judicium sanguinis. Ideo obtulerunt Jesum Pilato ad dijudicandum, quia Judæi volebant quasi immunes videri a morte Christi. Unde, ut asserit Augustinus, Marcus evangelista volens ostendere Judæos a morte Christi non esse immunes, dicit Jesum hora tertia esse crucifixum, quoniam illa hora clamabant :2 Tolle, tolle, crucifige eum. Itaque, secundum Augustinum, pontifices3, Scribæ et seniores Judæorum scientes Jesum tot et tanta fecisse miracula, habuerunt aliquando quamdam suspicionem atque formidinem ne forte esset a Deo, et Christus in lege promissus ; sed excæcati sua invidia et mira malitia, non potuerunt nec voluerunt hoc sentire de Jesu : ideo inter se contulerunt ac decreverunt, ut per tormenta investigarent ac experirentur an esset verus Filius Dei et aliquid super hominem, ita quod non permitteret se occidi. Sic namque inter se arguerunt : Si vere Filius Dei est, eripiet eum Deus de manibus nostris, et non permittet occidi eum : quo facto, sciemus quod sit Filius Dei, atque credemus ; si autem permiserit eum Deus interfici, certi erimus quod non sit Filius Dei, sed deceperit populum. Denique probat hæc Augustinus ex verbis quæ in libro Sapientiæ dicuntur ex persona Judæorum istorum : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis ; promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat ; tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur Patrem se Deum habere. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.4 Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum, id est adversariorum suorum. Contumeliis et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus. Morte turpissima condemnemus eum : erit enim respectus ex sermonibus illius. Denique, quia Judæi isti sic animo vacillabant de Christo, decreverunt eum tradere in manum Pilati, ut non ipsi viderentur Jesum interfecisse, sed Pilatus.
Prima autem pars hujus sententiæ Augustini videtur confirmari ex hoc, quod (ut infra habetur) Christo suspenso in cruce, dixerunt : Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat nunc de cruce, et credemus.5 Quasi dicant :6 Si ipse est vere Christus ac Filius Dei, non morietur in cruce ; de qua si non descenderit vivus, signum est quod non sit Filius Dei nec Christus. Confirmatio secundæ partis præinductæ sententiæ Augustini est, quod in Actibus princeps sacerdotum ait Apostolis : Vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus, videlicet Christi.7 Quasi dicat : Immunes sumus a sanguine ejus. Unde, secundum Augustinum, istud fuit totum acumen Judæorum : Occidamus, et non occidamus. Sic occidamus, ut non nos ipsi occidisse videamur ; tradatur per suum discipulum, condemnetur per præsidem gentilem ; totum faciamus, et nihil fecisse putemur. Contra quos subdit Augustinus: Et ubi est clamor linguæ, Crucifige, crucifige? Sic cæci estis, ut et surdi sitis. Hinc et super verba illa præallegata, Vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus, loquitur Beda: Oblitus fuit pontifex verborum quæ ipse et alii clamaverunt, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Quod, secundum Matthæum, universus populus Judæorum clamavit:8 non quod simpliciter omnes Judæi qui aderant, illud clamabant, quoniam erant ibi quidam amici atque discipulæ Christi; sed tam multi hoc clamaverunt, quod comparatione eorum, alii erant pauci et quasi nulli: juxta quem sensum Christus ait in Psalmo, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit.9
Tunc Pilatus volens populo satisfacere, id est turbis placere, et eorum favorem benevolentiamque captare, contra id quod in lege habetur:10 Non sequaris in judicio turbam, ut declines a recto, vel ut facias malum. Sicque Pilatus peccavit Christum damnando: non solum quia hoc fecit timore imperatoris, sed etiam quia id egit favore plebis. Insuper ex præhabitis constat, quod Pilatus variis modis laboravit Jesum liberare a morte. Primo, eum evidenter et frequenter excusando, et ejus innocentiam publice protestando. Secundo, eum ad Herodem mittendo. Tertio, flagellando quatenus Judæi ignoscerent flagellato. Quarto, Judæis electionem dando ut vel Jesum innocentem vel sceleratissimum Barabbam postularent sibi dimitti. Quinto, contra Judæos diu disputando pro Jesu, et differendo sententiam. Sexto, ipsum Jesum crudelissime flagellatum, purpurea veste indutum, spinis coronatum, et arundinem pro sceptro regali in manu tenentem præsentando Judæis, atque dicendo, Ecce homo:11 ut vel ita mitescerent. Septimo, Judæos hortando ut bene attenderent quam impie agerent crucifixionem innocentis Jesu procurando, quum dixit:12 Vos videritis. Octavo, manus suas coram cunctis lavando.
Itaque Pilatus volens satisfacere populo, adjudicavit fieri petitionem eorum, et (pro id est) dimisit illis Barabbam, qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem;131415 Jesum autem flagellatum tradidit16 voluntati eorum, id est, damnavit ad mortem, prout ipsi petierant, ut crucifigeretur.17 Susceperunt autem illi, videlicet præfati milites, Jesum, qui jam diu steterat coram universis cum insignibus suis regalibus, scilicet spinea corona, veste purpurea, et arundine pro regio sceptro, et exuerunt eum chlamyde, id est purpurea veste, et induerunt eum vestimentis ejus, ut melius cognosceretur, sicque confusionem pateretur majorem, et duxerunt eum ut crucifigerent.1819 Et bajulans sibi crucem, exivit, id est, patibulum suum imposuerunt humeris ejus, pro majori sua inhonoratione et afflictione: quod nec latronibus fecisse leguntur. Quod præfiguratum fuit in Isaac, qui ligna portavit ad locum ubi Abraham proposuit eum Deo in holocaustum offerre.20 Tunc quoque in Christo impletum est quod Isaias prædixit: Factus est (inquiens) principatus ejus super humerum ejus.21
Exeuntes autem portam urbis Jerusalem, invenerunt hominem Cyrenœum, id est de urbe Libyæ, quæ urbs dicta est Cyrene, prætereuntem, id est, eis obviantem, et venientem de villa versus Jerusalem, nomine Simonem, patrem Alexandri et Rufi, qui erant discipuli Christi, secundum Hieronymum.22 Et Simon iste fuit natione gentilis, secundum Glossam, sed ad Judaismum conversus videtur. Aliqui tamen dicunt, quod de Cyrenensium exstitit synagoga, et natione Israelita. Hunc angariaverunt, id est coegerunt, milites, ut tolleret crucem ejus, videlicet Christi.232425 Hoc non fecerunt impii illi ex aliqua pietate aut compassione, sed magis ex crudelitate, ne scilicet Jesus in via sub crucis onere moriendo, breviori morte evaderet supplicia acriora; vel, ut citius venirent ad locum supplicii, quoniam Jesus tot suppliciis fatigatus, et crucis pondere pressus, cito ire non poterat, stante hujuscemodi dispositione. Et imposuerunt illi, videlicet Simoni, crucem portare post Jesum. Quod dupliciter exponitur.26 Primo, quod Jesus relevatus a crucis bajulatione, præcessit, et Simon cum cruce eum sequebatur. Secundo, quod Jesus portavit anteriorem crucis partem, et Simon posteriorem: sicut dum uni nimis laboriosum est aliquod lignum portare, alius juvat eum, ita quod simul portant illud.
Sequebatur autem illum, utpote Jesum, multa turba populi et mulierum, sicut adhuc moris est quod eos qui ducuntur ad occidendum multi sequuntur, præsertim dum famosus aliquis est occidendus.27 Et maxima pars turbæ illius sequebatur Christum cum prava jucunditate, ut ejus martyrio congratularentur pro cujus crucifixione laboraverant; aliqui vero ad condolendum, ut quidam discipuli et amici Christi, ac mulieres devotæ; quidam ex quadam curiositate, ad videndum exitum rei, et an insolitum aliquid in ejus morte accideret, qui in vita sua tot fecerat signa. Quæ mulieres plangebant et lamentabantur eum, id est, ex cordis affectu lacrimabantur ob tantam Christi afflictionem. Mulieres namque communiter sunt compassivæ et pronæ ad fletum, et ipsæ securius ac irreprehensibilius poterant flere quam viri, non obstante adversariorum Christi præsentia.
Conversus autem, id est, faciem suam vertens, ad illas Jesus, dixit:28 Filiæ Jerusalem, id est natæ ex urbe hac, et habitantes in ea, nolite flere super me, id est, meam afflictionem nolite deflere eo modo quo eam defletis. Non enim absolute prohibuit feminis illis sui deplorationem, quia nec reprehensibilis erat deploratio illa, sed ne deplorarent ipsum Jesum, quasi invite aut infructuose patientem ac morientem, quoniam passionem illam spontanee, ex summa caritate, et fructuosissime, atque ex Dei Patris præordinatione sustinuit; et item ne sic ipsum Jesum ac sua mala pœnalia deplorarent, quod negligerent se ipsas ac proprios filios et concives, ac sua et illorum mala culpabilia deplorare. Idcirco subjunxit: Sed super vos ipsas flete, et super filios vestros, eos præsertim qui me nunc persequuntur, et de mea passione lætantur. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent illi qui erunt in illis diebus: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt29, id est, tanta erit tunc tribulatio vestra seu posterorum vestrorum, quod feminæ illæ reputabuntur beatæ quæ non conceperunt, nec pepererunt, nec fetus proprios lactaverunt, magis quam quæ genuerunt et sobolem habent. Nam steriles illæ non habebunt deflere nisi suas calamitates, fecundæ autem tam suas quam propriæ prolis.
Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos;30 et collibus, Operite nos: id est, præ acerbitate et horrore pœnarum et angustiarum suarum optabunt in montibus collibusque latere, seu opprimi mallent a montibus et collibus, quam talia sustinere. Possunt quoque per montes intelligi Sancti majores, et per colles Sancti minores, quorum auxilia ii invocaverunt. Istud ad litteram fuit impletum in Judæis tempore devastationis eorum a Tito et Vespasiano atque Romanis, a quibus ineffabiliter afflicti fuerunt timore, horrore, fame, siti, gladio, peste, venditione in servitutem, et dispersione per mundum, in tantum quod proprios filios comederunt: quod totum passi sunt propter transgressiones suas ac patrum suorum in Filium Dei, quem occiderunt, quamvis Romani ob aliam causam ita vastaverint eos. Porro in particulari judicio impiorum illorum impletum est istud perfectius, et in die universalis judicii plenissime fiet.
Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?31 id est, quum ego, qui sum arbor omni florens virtute ac gratia, in quo nulla fuit unquam culpæ ariditas, tot et tanta sustineo pro aliorum peccatis, permittente Patre æterno; qualia sustinebunt iniqui, præsertim qui ita me tractant, qui sunt arbores infructuosæ, aridæ et deformes ? Qui nisi in vita hac vere pœnituerint, æternaliter punientur. Hinc ait et Salomon: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?32 Et ad Jerusalem Deus dixit per Ezechielem prophetam: Pro eo quod occidi in te justum et impium, egredietur gladius meus ad omnem carnem.33 Denique Christus recte vocavit se lignum viride (quamvis jam emarcuit et aruit corpore), quia de æterna Sapientia, quæ est ipse, scriptum fuit in libro Pro-
A stus voluit ibi pati, ut sanguis ejus super locum calvariæ Adæ stillaret, sicque totius suæ posteritatis peccatum auferret. Et quamvis expositio ista sit favorabilis ac aures demulcens, attamen Hieronymus reprobat eam, asserens Adam sepultum in spelunca duplici juxta Hebron, quoniam in libro Josue scriptum est: Adam maximus ibi situs est. Unde urbs illa, videlicet Hebron, olim vocabatur Cariatharbe, id est civitas quatuor, quoniam in spelunca præfata juxta Hebron fuerunt sepulti qua-34 verbiorum: Lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam.35 De reprobis quoque Judas apostolus in sua scribit Canonica: Hi sunt arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ. Ex iis Domini Jesu Christi verbis monemur atque instruimur, ut in omni persecutione, tentatione, angustia quantumlibet magna, patientes et Deo subjecti permaneamus, nos qui sumus arida ligna et arbores marcescentes, qui toties æternum promeruimus ignem: eo quod Dominus et Salvator noster, qui est viridissimum et fructuosissimum lignum, tot et tanta pro nostra toleravit salute ex ardentissima caritate et cum summa patientia.
B tuor Patriarchæ præcipui cum suis conjugibus, utpote Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia.36 Verumtamen verba illa præallegata, Adam maximus ibi situs est, multipliciter exponentur, etiam ad litteram, et non solum de homine protoplasto, prout super Josue plenius scripsi. Athanasius quoque Alexandrinus patriarcha, dicit Adam in loco Calvariæ fuisse sepultum, et locum illum ab eo hoc nomen sortitum; additque, quod et magistri Judæorum hoc ipsum dicant.
Studeamus itaque Domini nostri Jesu Christi sequi vestigia, qui propter nos propriam crucem bajulavit, ut impleamus quod ipse jam dixerat: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur37 me, id est, arduam ambulet viam salutis, et frangat ac vincat se ipsum, et corpus suum digne castiget. Insuper passus est Christus extra portam: quod ad litteram factum est, quoniam rei ibi in loco determinato occidi solebant. Spiritualiter vero per hoc significatur, quod jam relicturus erat Judæos propter eorum perfidiam, et spiritualiter migraturus ad gentes, corda illorum inhabitaturus per fidem; et item quod debeamus loca deliciarum et societates carnalium quæ solent esse in urbibus, egredi, et loca pœnitentiæ apta intrare, ac improperia libenter sufferre. Hinc ad Hebræos scribit Apostolus: Jesus ut sanctificaret populum, extra portam passus est.38 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes: non enim
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, id est alii duo qui erant nequitiosi, puta latrones: inter quos Dei Filium eduxerunt tanquam principem capitaneumque latronum, vindicantes in eo quod dixerat illis, Vos fecistis domum Patris mei (scilicet templum) speluncam latronum, et ut eductio Christi ignominiosior esset.4142 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.43 Calvaria nuncupatur os humani capitis, carne, pelle crinibusque nudatum. Hinc (ut communiter dicunt expositores) dictus est locus ille, locus seu mons Calvariæ, quoniam multa ossa atque calvariæ reorum ibi interfectorum jacebant ibidem: ideo locus ille fuit vilis et horridus. Verumtamen Origenes et alii quidam dixerunt ideo dictum Calvariæ locum, quoniam primus homo, scilicet Adam, fuit ibi sepultus. Unde Chri-
D habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Denique hanc Christi eductionem ad mortem præfiguravit eductio primi illius martyris justi Abel in agrum, in quem eum duxit et in quo eum occidit impius Cain.44
Et dederunt ei vinum myrrhatum bibere cum felle mixtum.4546 Circa hoc recitat Lyra, quod olim institutum fuit apud Judæos, ut damnatis et eductis ad mortem daretur bonum seu aromaticum vinum, quatenus inde bibentes, minorem haberent tristitiam, et melioris fierent animi, quoniam Salomon in Proverbiis ait: Date siceram mœrentibus, et vinum iis qui amaro sunt animo;47 bibant, et obliviscantur doloris sui. Itaque piæ matronæ quædam in Jerusalem habitantes, dederunt tale vinum pro Jesu; sed procurantibus Judæis pravissimis, milites vinum illud converterunt in proprium usum, et Christo dederunt pro potu vinum ex admixtione myrrhæ et felis amaricatum et afflictivum. Et de hoc potavit semel permodicum, antequam cruci affigebatur; deinde semel in cruce, ut impleretur in se quod per Psalmistam prædixit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.48
Et quum gustasset, noluit bibere.49 Utique scivit qualis exstitit ille potus, antequam inde gustavit; nihilo minus, parum inde accepit, propter causam prætactam, atque ad nostram informationem moralem, ut ejus exemplo discamus omnem gulam abjicere, delicata cibaria pretiosaque pocula aspernari, sicque per sobrietatem, abstinentiam et jejunia corpus nostrum in servitutem redigere, et oblectamenta carnalia detestari, sicut et alibi ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.50 Unde et Paulus: Curam (inquit) carnis ne feceritis in desideriis.51 Quod si contingat nos aliquando52 lauta et pretiosa in cibum ac potum suscipere, non tamen quæramus in illis voluptatem, sed tantum necessariam refectionem. Nempe, quum lex Christi sit lex maxime spiritualis, cœlestis ac divina, debet omnis Christianus carnalia oblectamenta et vitia gulæ et luxuriæ potissimum evitare. Itaque, nunquam obliviscamur hujus ultimæ mensæ Christi, qua propter nos aceto et felle, vino myrrhato ac felleo est refectus: quia (ut sanctus vir Climacus ait) quamvis centum annis quotidie in pane et aqua jejunaremus, non tamen possemus dignam vicem Christo rependere pro refectione ejus præfata. Sed istud, heu! pauci attendunt; sed redeunte festo paschali jam imminente, ad comessationes et potationes se rursus effundunt, tanquam dominicæ passionis obliti, et quasi Christus non dixerit:53 Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis;54 et item, Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram. Non dixit simpliciter, Væ vobis divitibus; sed adjecit, Qui habetis consolationem vestram, id est, qui in vestris divitiis, in cibis et potibus carnalem quæritis voluptatem consolationemque sensualem. Verum, ut ait Scriptura:55 Sanitas animæ et corporis est sobrius potus et cibus moderatus. Immoderantia autem cibi et potus nociva est carni atque spiritui, et vitam abbreviat; somnolentiam parit, naturam gravat, concupiscentiam excitat, ad dissolutiones, risus, jocos, loquacitates et ludos accendit; spiritualium quoque exercitiorum gignit fastidium, et exstinguit compunctionem.
Et postquam venerunt in locum Calvariæ, ibi crucifixerunt eum, et duos latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris, medium autem Jesum.56 Hoc ex instigatione Judæorum nequissimorum fecerunt ministri Pilati, ut Jesus videretur quasi princeps latronum.57 Et impleta est Scriptura quæ dicit:58 Et cum iniquis reputatus est.59 Hoc propter nos pertulit Dominus, ut nos qui eramus vasa et filii iræ, atque æterna reprobatione, inhonoratione confusioneque digni, inter electos ac Dei filios computemur, et inter angelos collocemur in cœlis; itemque, ut mundi gloriam et omnem vanum honorem despiciamus, nec inter pauperes et abjectos esse, commorari ac reputari dedignemur. Væ ergo vanis, superbis et ambitiosis hominibus, ad altiora in sæculo et ad prælationes adspirantibus, qui egenos et abjectos intueri ac alloqui erubescunt, qui instar Scribarum ac Pharisæorum amant salutationes in foro, et primos recubitus in conviviis, primasque cathedras in ecclesiis.60 Isti non sunt Christi sed Scribarum ac Pharisæorum discipuli, imo et filii principis tenebrarum, qui est rex super omnes filios ac ministros superbiæ.61
Milites ergo quum crucifixissent eum, eo modo quo Christus prædixit in Psalmo, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.6263 Ex quo patet, quod crudelissimi illi non appenderunt Jesum cruci chordis seu funibus, sicut latrones, sed cruci eum affixerunt clavis grossis et magnis, quos per medium beatissimarum manuum ejus tenerrimorumque pedum inhumanissime percusserunt : non quod Pilatus hoc jusserit, sed invidiosissimi Judæi prece ac pretio hoc fieri procuraverunt. Sed et nobilissimum ac divinissimum corpus Domini Jesu tam violenter, longe ac inhumaniter extraxerunt, quod omnia ossa ejus dinumerabilia peregerunt : ita quod juncturæ nervorum ac ossium dissolvebantur ab invicem, venæque rumpebantur. Tunc flagellorum vulnera sunt renovata et ampliata, atque de toto corpore benedicto pretiosissimus sanguis undique copiose manavit; tuncque Salvator verissime potuit dicere : Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.64 Denique hanc Christi elevationem in cruce præfiguravit erectio ænei serpentis in deserto in palo, ut legitur in Numeris.65 Unde et Christus antea dixerat Nicodemo : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis ;66 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. De præfata quoque perfossione ac transformatione sanctorum pedum ac manuum Christi, prædictum fuit per Zachariam :67 Adspicient ad me quem confixerunt, etc. Et consequenter ibi, capitulo sequenti : Et dicent ei, Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ?68 Et dicet : His plagatus sum in medio eorum qui diligebant me, videlicet Judæorum, qui ad tempus dilexerunt Christum.
Itaque, quum crucifixissent eum, vel cruce super terram posita, ut Hieronymus et Innocentius III ac alii multi sentire videntur, vel (ut alii dicunt) cruce primo erecta et terræ infixa, ita quod scalas aut tabulas ascenderunt cum Jesu, acceperunt vestimenta ejus. Ex quo elicitur, quod Jesum affixerunt nudum in ligno. Aliqui tamen dicunt, quod beatissima Virgo ac Mater ipsius, velum capitis sui loco verecundiæ Filii sui dulcissimi circumvolvit. Quidam dicunt, quod unus adstantium ex quadam compassione linteum anteposuit Christo. Porro Ambrosius videtur sentire, quod Christus omnino nudus fuit in cruce suspensus. Nudus (inquiens) crucem ascendit, et talis ascendit, quales nos auctore Deo natura formavit; talis ascendit, qualis primus homo in paradiso habitavit, et talis secundus homo, utpote Christus, paradisum introiit. Hoc ergo exemplo nuditatis paupertatisque Christi discant fideles vestimentorum superfluitatem, pretiositatem, ornatum et pompam contemnere ac vitare, et necessariis esse contenti, sicut docet Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, iis contenti simus; nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.69 Et fecerunt quatuor partes de vestibus Christi : quæ pretiosæ non erant in sua materia, sed ex usu et contactu Filii Dei pretiosissimæ exstiterunt; unicuique militi partem unam. Unde elicitur, quod apparitores illi crucifixores Christi, quatuor erant. Et tunicam Christi superiorem acceperunt, non diviserunt.7071 Erat autem tunica inconsutilis, id est non consuta acu, desuper contexta per totum, id est opere textorio facta, non ex diversis aut scissis partibus panni formata : quam sacratissima Virgo creditur propriis manibus benedictis fecisse suo dilecto. Et ut scribit Chrysostomus, pauperes in Palæstina, cujus pars fuit Judæa, utebantur hujusmodi vestibus reticulato opere factis, ut fiunt cilicia. Ut Scriptura impleretur, dicens ex persona Christi in Psalmo: Partiti sunt (id est diviserunt) vestimenta mea sibi, et in vestem meam, scilicet tunicam inconsutilem, miserunt sortem.727374
Possent hic aliqua introduci contra ludum illum pravissimum taxillorum, qui est specialiter in jure prohibitus et contra leges humanas. Et mirum quod aliquis Christianus sit ita intimoratus, quod ludum illum audeat exercere, quum certum sit quod quidquid illo lucratus fuerit, restituere teneatur, nec aliter possit Deo placere, nec bona conscientia Sacramentum accipere, et quidquid ludo illo maledicto perdiderit, oporteat perditum permanere. Nec restitutio facienda est ei qui perdidit, nisi lucrator attraxerit atque induxerit illum ad taxillandum secum, vel nisi taxillando commiserit specialem aliquam fraudem, sic aut sic ponendo taxillos, aut alio modo. Alias quidquid lucratus est, tenetur in pios expendere usus, ut erogando pauperibus. Porro qui contra hunc diabolicum ludum vult latius prædicare, adspiciat Summam Durandi, vel Summam confessorum, aut Summam Pisanam:75 in quibus ex verbis Raimundi inveniet quindecim horribilia mala quæ in ludo isto nefario committuntur.
Et milites quidem hæc fecerunt, id est, ita tractabant Jesum in sua persona et in suis vestibus. Et sedentes non remote a cruce, servabant, id est, observabant et custodiebant, eum, quousque traderet spiritum, ne quis ex discipulis aut amicis ipsius auderet eum deponere, aut subsidium aliquod ferre.76 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt.77 Ecce nova et antea inaudita oratio. Quis enim unquam ante hanc horam legitur pro suis interfectoribus exorasse? Legitur secundo Paralipomenon, quod dum Zacharias filius Joiadæ sacerdotis lapidaretur in templo a ministris Joas regis, dicit: Deus patrum nostrorum videat et requirat.78 Samson, quamvis vir sanctus, quem in epistola ad Hebræos Apostolus inter Sanctos connumerat, tamen zelo justitiæ ulcisci se cupiens de Philistæis, qui ei oculos eruerunt:7980 Moriatur (inquit) anima mea cum Philistiim. Sicque divina virtute dejecit domum in qua erant Philistæi, et eos occidit. Christus autem in cruce distentus, rogavit pro eis qui sibi tam acerbissimam et ignominiosissimam mortem impiissime intulerunt. Nec solum oravit pro illis, sed etiam quantum potuit, excusavit et alleviavit crimen eorum. Et causam exaudibilitatis suæ orationis apposuit, dicens: « non enim sciunt quid faciunt », id est, ignorant quam graviter peccent, nec sciunt quis, qualis et quantus sit quem occidunt. Sicque ex ignorantia peccant: propter quod excusantur a tanto, quamvis non a toto. Nec milites isti excusabiles erant in toto, quia etsi legis et Prophetarum erant ignari, tanta tamen audierant de miraculis Christi, quod tenebantur non obedire Pilato ad affligendum crucifigendumque Christum. In hoc quoque erant valde culpabiles, quod perversa intentione et excessiva crudelitate fecerunt Christo omnia illa. Circa hæc dicit Glossa, et multi expositores, quod inter Judæos illos erant quidam qui ex lege et Prophetis cognoverunt Jesum esse Christum, vel saltem tenebantur hoc scire, et quandoque satis probabiliter hoc noverunt, quamvis postea per invidiam propriamque malitiam fuerint excæcati: et pro istis Christus non oravit. Alii fuerunt simplices, qui istud non noverunt, sed a pontificibus, Scribis et Pharisæis fuerunt decepti, et zelo legis accensi: et pro illis Christus oravit.
Quocirca sciendum quod Christus, quantum ad naturam assumptam, fuit Deo Patri perfecte subjectus; quantum ad voluntatem creatam, fuit ei plenarie conformatus, atque per scientiam inditam noverat universos electos: ideo, sicut præhabitum est, ex ratione deliberata non oravit nisi pro electorum salvatione finali;81 et omnis talis oratio Christi fuit exaudita a Patre. Aliquid quoque oravit ex parte naturalis sensitivique appetitus, videlicet: Pater, aufer calicem istum a me.82 Aliquid etiam oravit ex naturali pietate: sicque videtur pro universis illis a quibus manu aut consensu crucifigebatur, orasse. Insuper aliqui dicunt, quod multi adstantium præfatam Christi orationem audientes, fuerunt corde compuncti et emolliti, et credere inceperunt Jesum esse vere missum a Deo. Nec dubium quin virtute ac merito hujus orationis Jesu Christi, multis millibus Judæorum data sit postea gratia conversionis.
Scripsit autem et titulum Pilatus, id est, scribi fecit causam crucifixionis Christi, et posuit super caput ejus causam ipsius scriptam, id est, superiori parti crucis affixit illam scripturam in tabula.8384 In qua scripta erant verba sequentia, utpote, Jesus Nazarenus rex Judæorum. Et aliqui dicunt, quod verba hæc erant scripta in tabula illa; alii, quod in charta, quæ (ut dicunt) fuit tabulæ illi affixa. Crux quippe formata fuit sicut latronum patibula. Unde Magister in historiis scribit: Crux super lignum suum transversum non habebat aliquid eminens, sed Pilatus superposuit cruci cavillam cui affixit tabulam, et in tabula scriptus erat hic titulus.85 Et erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine, id est in tribus linguis nobilioribus et magis famosis, ut legeretur et intelligeretur a cunctis. Scivit enim Pilatus multos gentilium et Græcorum illuc concurrere et adesse: ideo in confusionem Judæorum magis quam vituperium Christi Pilatus scripsit titulum illum.86 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere, Rex Judæorum, id est, prætactam tituli formam revoca et depone, quia confusibilis nobis est; sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum, id est, sic scribe: Jesus Nazarenus, qui dixit se esse regem Judæorum.87 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi, id est, verba illa quæ jussi scribi, non revocabo neque mutabo, quoniam vera sunt.
Sed mirum quod Pilatus ausus fuit sic scribere, et Jesum regem Judæorum vocare, quum Judæi paulo ante clamaverint, Non habemus regem nisi Cæsarem; et Pilatus in isto agere videbatur contra Romanorum præceptum, vocando Jesum regem sine scitu et consensu principum Romanorum, præsertim imperatoris. Ad istud sancti Patres respondent, quod non sine divino instinctu Pilatus hoc egit. Unde ait Hieronymus: Judæi illudentes et irridentes procuraverunt titulum scribi; sed in Pilati intentione aliud fuit: operabatur enim divina vis in corde ipsius, quamvis ipse nescivit. Hinc loquitur Augustinus: O ineffabilis vis operationis divinæ, etiam in ignorantium corde! Nonne occulta vox quædam insonuit cordi Pilati clamoroso (si dici potest) silentio, Ne corrumpas tituli inscriptionem? Nam Deo ordinante Pilatus sic scripsit et conservavit titulum illum, ut verificaretur quod in quorumdam psalmorum titulis fuit prædictum. Sic namque quidam psalmi intitulantur qui de Christi passione loquuntur: Ne corrumpas tituli inscriptionem. Hinc asserit Glossa: Divinitus procuratum est, ut super caput Christi talis titulus poneretur, ut per hoc Judæi agnoscerent, quod nec occidendo Jesum facere potuerunt ut eum regem non haberent, quia per crucis patibulum non dimisit sed corroboravit divinum imperium. — Præterea verba tituli hujus sunt utique valde magnæ virtutis, et decet ut unusquisque Christifidelis quotidie quando surgit, crucis signaculum suæ imprimat fronti, vel ante se protrahat, dicendo cum speciali attentione ac ferventi devotione hæc verba: Jesus Nazarenus rex Judæorum; sicque actualiter memor sit dominicæ passionis. Et proferendo verba ista ore, addat in suo corde: Benedicat et conservet me hoc die et semper.
Et stabat populus spectans, ad videndum exitum rei et qualiter Jesus moreretur, an etiam aliquod miraculum fieret in obitu ejus.88 Prætereuntes autem, id est populares qui transibant per locum illum, blasphemabant eum, moventes capita89 sua A ex magna ejus aspernatione, irrisione, et congratulatione tantæ suæ afflictionis, nulla intra se viscera pietatis habentes, et dicentes: Vah!90 quod est signum insultationis, quasi dicant: Ecce miser ille; qui destruis templum Dei, et in tribus diebus illud reædificas, id est, qui præsumpsisti te destructurum templum Dei, et reparaturum illud infra triduum.91 Quod tamen (ut dictum est) Christo mendaciter imposuerunt.92 Salva temetipsum, id est, de tanta miseria eripe te, si potes. Si Filius Dei es, sicut dixisti, descende de cruce. Ac si dicant: Quum descendere nequeas, constat quod false dixisti te Filium Dei. Sed mentiti sunt impii isti: imo, quoniam Filius Dei fuit, et missus a Patre ut sua passione et morte redimeret genus humanum, nequaquam decuit eum de cruce descendere vivum.
Similiter et principes sacerdotum, illudentes Christo cum Scribis et senioribus, irridebant eum, dicentes:93 Alios94 salvos fecit, id est, ab infirmitatibus dæmonumque obsessionibus curavit (et verum est, et sic isti testimonium perhibuerunt Filio Dei de suis miraculis, et testimonium perhibent veritati evangelicæ legis); se ipsum non potest salvum facere de hac morte. Quod false locuti sunt; et tamen per istud voluerunt concludere, quod alios non curavit virtute divina aut auxilio Dei, sed potius magica arte ac dæmonum ope, quemadmodum ante dixerunt:95 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Sed insipientissime loquebantur, et tanquam ignari quod Deus in vita præsenti permittit suos electos multipliciter flagellari, et interdum crudeli morte occidi ab impiis, per quos electos sæpe in vita eorum fecit miracula: ut patuit de multis Prophetis. Si rex Israel est, id est præcipuus ille salvificus rex Israeliticæ plebis a Prophetis prænuntiatus (vel, Si hic est Christus Dei electus, id est summus inter electos et maxime præelectus secundum assumptam humanitatem), descendat nunc de cruce.9697
Ecce quam infinita excæcatio et quanta ignorantia miserrimorum istorum, qui ita locuti sunt quasi Prophetæ non prædixissent Christum occidendum et moriturum pro mundi salute, vel quasi ipsi nescierint hoc. Nonne per Danielem prædictum fuit, Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus?98 Et per Isaiam: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; disciplina pacis nostræ super eum, cujus livore sanati sumus; vere languores nostros ipse pertulit, et dolores nostros ipse portavit.99 Per Jeremiam quoque:100 Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Et consimilia multa in Psalmis. Qualem ergo consequentiam habet, Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat de cruce: et non potius, Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, perseveret et moriatur in cruce, juxta oracula Prophetarum?
Et addiderunt: ut videamus et credamus.101 Ac si dicant: Si pro nostra redemptione venit, ut asserit, faciat tantum pro nostra conversione quod descendat de cruce, ut videamus eum descendere, et credamus quod vere sit Filius Dei. Vox ista, ut sanctus ait Bernardus, vox fuit diaboli, passionem Christi impedire conantis. Quum enim nemo possit fieri salvus, nisi perseveraverit usque in finem, quomodo poterit esse salvator, nisi usque in finem perseverando? Quod si descendisset de cruce, non esset factus Patri obediens usque in finem. Præterea argumentatio horum infidelium pontificum et Scribarum et seniorum, nullius fuit vigoris:102 quia jam ante viderunt multa majora a Christo fieri signa, quam quod clavi exsiliissent de sacratissimis manibus ejus ac pedibus. Viderunt enim mortuos quos suscitavit, leprosos quos mundavit, cæcos, mutos, surdos, claudos, paralyticos quos sanavit: ideo, quamvis descendisset de cruce, tamen non credidissent:103 sicut nec paulo post quando multa mirabiliora viderunt, dum mota est terra, et obscuratus est sol, et multi mortui surrexerunt, ut infra dicetur.
Confidit in Deo, ut dixit; liberet eum Deus nunc, si vult. Quasi dicant: Frustra speravit in Deo. Dixit enim, Quia Filius Dei sum. Per hoc designavit se in Deo tanquam in Patre confidere.104 Ecce quanta est concordia propheticæ prænuntiationis atque evangelicæ recitationis de Christo. Prædixit namque Psalmista in Christi persona: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me, deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput, dicentes: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum.105 His testimoniis roboratur veritas fidei christianæ.
Id ipsum autem, id est, hoc idem quod præfati Judæi, et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.106 Hoc sic recitat Matthæus evangelista. Lucas vero sic refert: Unus autem de his qui pendebant latronibus, qui scilicet pendebat a sinistris, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos. Pro quorum concordia respondetur, quod Matthæus loquitur juxta illum modum loquendi quo duo aut plures de communitate aut societate dicuntur loqui aut facere quod unus aut pauci ex ea faciunt aut loquuntur; vel primo uterque latronum Christum Dominum blasphemavit, sed postea unus eorum fuit compunctus atque pœnituit. De quo subjungitur: Respondens autem alter, qui pendebat a dextris Jesu, increpabat eum, videlicet blasphemantem latronem, dicens:107 Neque tu times Deum, sicut nec Judæi stantes ad crucem qui Jesum blasphemant, quod in eadem damnatione es? id est, non obstante quod jam morti es adjudicatus, et in mortis articulo constitutus, quemadmodum Jesus et ego: propter quod, nunc saltem in extremo vitæ tuæ, Deum merito formidares. Et nos quidem juste, id est, tu et ego juste sumus damnati ad mortem hanc: nam digna factis recipimus, id est tormenta nostris excessibus debita; hic vero Jesus nihil mali gessit, id est, nunquam peccavit.108
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento109 mei, id est, misericordiam tuam ostende in me, et subveni mihi ex pia memoria mei, qui in tanta afflictione tui ac mei te invoco, quum veneris in regnum tuum, id est in regnum felicitatis æternæ, in patriam Beatorum, in regnum cœleste.
Et dixit illi Jesus, promittens illi aliquid plus quam postulavit: Amen, id est vere, dico tibi, Hodie mecum eris in paradiso, id est in beatifica Deitatis fruitione, quæ est spiritualis jucundissimus paradisus.110 Nec potest intelligi de paradiso cœlesti, quem Christus non introivit ante diem ascensionis. Christus autem mox dum spiritum tradidit, descendit in limbum patrum, quantum ad animam. Et quoniam sua saluberrima passione satisfecit pro originali peccato, pro cujus reatu animæ sanctæ in limbo patrum retardabantur a beatifica divinæ essentiæ visione, statim dum Christus venit ad eos, repleti fuerunt lumine gloriæ, et Deum videre cœperunt facie ad faciem clare, sicut nunc vident in regno cœlesti: sicque in limbo fuerunt ut in spirituali paradiso. Porro latro iste tantam habuit de suis peccatis contritionem, quod plenam meruit remissionem culpæ et pœnæ, et evolavit atque in limbum patrum venit statim post Christum, et Deo beatifice frui cœpit, quemadmodum animæ patrum sanctorum.
Sed merito quæritur:111 Unde venit latroni tanta Christi cognitio, et tam ingens et plena contritio? Ad quod communiter respondetur, quod latro ille videns admirabilem Christi patientiam in omni sua pœna et derisione, et quod blasphemanti latroni nihil respondit, et pro crucifixoribus suis tam ardenter rogavit, motus fuit ad credendum quod vere esset ille quem dixit se esse, videlicet quod esset Christus Filius Dei. Et certe quia electus erat, Deus eum gratiose prævenit, et intus piissime illustravit. Dixerunt autem nonnulli, quod beatissima Virgo cum puero Jesu juxta angelicam admonitionem fugiens in Ægyptum, incidit in latrones, et unus latronum duxit eam cum Jesu infantulo et cum
Joseph in suam speluncam, viditque in vultu Jesu divinum, admirabilem igneumque splendorem, et obstupefactus, ait: O omnium beatissime parvulorum, si unquam occurrerit occasio miserendi, memento horæ istius, id est pietatis quam nunc tibi exhibeo. Sicque dimisit gloriosissimam Virginem cum infante et Joseph. Quumque in cruce adspiceret faciem Jesu Christi, vidit in ea conformem splendorem, qualem et antea in spelunca, et ita recordatus est se vidisse, atque sic credidit Jesum in cruce pendentem esse quem in pueritia vidit, et cognovit quod esset Christus Filius Dei. Istud non nisi recitative induxi.
Itaque Jesus pependit in cruce, et crux fuit quasi solium judicis, in quo fuit Salvator quasi in throno misericordiæ atque justitiæ, habens ovem, id est electum, a dextris, in quo misericordiam fecit, et hœdum, id est reprobum, a sinistris, in quo æquitatem exercuit.
Stabat autem juxta crucem Jesu Maria Mater ejus, et soror Matris ejus Maria Cleophæ uxor, quæ fuit mater Jacobi Minoris et fratrum ejus, videlicet Simonis et Judæ ac Barsabæ, et Maria Magdalene;112 etiam Maria uxor Zebedæi, mater Joannis Jacobique Majoris, Susanna quoque et Joanna, ac aliæ quædam devotæ matronæ a Christo curatæ, et eum in Galilæa aut aliis locis secutæ. Quum vidisset ergo Jesus Matrem et discipulum stantem, quem diligebat spirituali ac familiari dilectione, utpote Joannem apostolum, dicit Matri suæ:113 Mulier, ecce filius tuus, id est, Joannem tibi assigno pro filio, ut eum loco mei habeas filium ac custodem, consolatorem et ministrum. Deinde dicit discipulo:114 Ecce mater tua, id est, Matrem meam tibi recommendo, ut eam filiali amore ac respectu sollicito diligas, consoleris, custodias ac procures. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam matrem, curam et custoditionem.
Recogitanda sunt ista mentaliter magis quam exponenda vocaliter. Quis enim, etiam si lapidei cordis sit et ferreum habeat pectus, possit hæc verba sine compunctione et cordis emollitione legere aut audire? « Stabat », inquit, « juxta crucem Jesu Mater ejus. » O dolorosum et affectuosissimum verbum! quod absque interna compassione et intima devotione legi non debet, nec cogitari, nec proferri, neque audiri. Nempe quo mutua illa dilectio, tam naturalis quam infusa et spiritualis, inter Jesum et Mariam, inter filium unicum et unicam matrem, innocentissimum ac mansuetissimum Agnum et affectuosissimam ac benignissimam virgineam Genitricem, erat ferventior, eo et mutua compassio dolorosior fuit et major. Rursus, quo suavissima ac sapientissima Virgo clarius scivit innocentiam Filii sui, eo magis condoluit ei, præsertim quoniam scivit Filium suum pati ac mori etiam pro sua seu Matris suæ salute. Conformiter, quo Christus limpidius cognovit suæ dilectissimæ Genitricis amorem ac caritatem ad se, et suæ vehementiam compassionis, ac suæ virgineæ teneritudinem mentis, pietatem, puritatem ac mititatem, eo utique cordialius suæ tam fidelissimæ et amabilissimæ condoluit Matri.
Sciens itaque Dominus Jesus omnem illam inæstimabilem suæ dulcissimæ Matris angustiam, mœstitiam et dolorem, et quam intolerabile fuit virgineæ Matri unicum sui mundissimi uteri fructum in tanta pœnositate, miseria et aspernatione videre, ac taliter separari ab ipso, curam egit suæ Matris, et pro ea fuit sollicitus, atque in aliquantulam suæ afflictionis ac desolationis relevationem assignavit ei suum discipulum prædilectum in filium et custodem, dicens: « Mulier, ecce filius tuus ». O qualibus oculis se invicem inspexerunt filius et mater, sponsus et sponsa, Salvator et humani generis advocata, piissimus et piissima, ardentissimus purissimusque amator et ferventissima mundissimaque amatrix! Et quamvis summa et humillima Domina Joannem apostolum in filium et custodem suscipere et habere non dedignaretur neque despiceret, miseranda tamen et flebilis fuit illa mutatio, pro Filio Deo et Creatore universorum, in filium suscipere puram creaturam, pro Domino servum, pro Salvatore salvandum, pro Unigenito immortalis Dei natum mortalis viri. Itaque hujus mutuæ compassionis Christi et suæ dignissimæ Matris nunquam obliviscamur: imo devota et pia affectuosaque mente compatiamur ambobus, et amore Filii ac Matris, omnem adversitatem et persecutionem libenter sustineamus.
Præterea Christus Dominus Matrem suam sic commendando Joanni, docuit filios universos ac filias, piam ac rationabilem sollicitudinem suorum habere parentum, et ipsis pro posse succurrere, si fuerint indigentes. Hinc loquitur Augustinus: Lignum crucis, cathedra fuit magistri docentis. Exemplo enim suo instruxit nos
A Christus, ut a filiis cura impendatur parentibus. Verumtamen, si parentes competentiam habeant, nec infirmitate premantur, ac in infirmitatibus suis aliunde habeant auxilium opportunum, non debet proles propter parentes omittere religionis ingressum.
Attendendum est hic quod asserit Damascenus, quod scilicet dolor parturientium, quo dulcissima Virgo caruit Christum gignendo, fuit duplicatus in ea, durante passione Filii sui; et nisi gloriosissima Domina præservata fuisset virtute divina, ex nimio compassionis dolore spiritum exhalasset. Hinc etiam Christus Filius ejus alloquendo eam, vocavit eam mulierem magis quam matrem, ne audiendo a Filio suo hoc dulce amorosumque nomen, Mater, acrius affligeretur, aut præ vehementia suæ angustiæ ac doloris traderet spiritum.
Footnotes
-
Joann. xviii, 31. ↩
-
Marc. xv, 25. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Sap. ii, 12, 13, 16-20. ↩
-
Matth. xxvii, 42 ; ↩
-
Luc. xxiii, 35. ↩
-
Act. v, 28. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Ps. lxviii, 21. ↩
-
Exod. xxiii, 2. ↩
-
Joann. xix, 5. ↩
-
Matth. xxvii, 24. ↩
-
Marc. xv, 15. ↩
-
Matth. xxvii, 26. ↩
-
Luc. xxiii, 24, 25; ↩
-
Matth. xxvii, 26; ↩
-
Joann. xix, 16. ↩
-
Joann. xix, 17. ↩
-
Matth. xxvii, 31. ↩
-
Gen. xxii, 6. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Marc. xv, 21. ↩
-
Matth. xxvii, 32. ↩
-
Matth. xxvii, 32. ↩
-
Act. vi, 9. ↩
-
Luc. xxiii, 26. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Luc. xxiii, 29. ↩
-
Luc. , 30. Osee x, 8. ↩
-
Luc. xxiii, 31. ↩
-
Prov. xi, 31. ↩
-
Ezech. xxi, 4. ↩
-
Josue xiv, 15. ↩
-
Prov. iii, 18. ↩
-
Gen. xlix, 29-31. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Hebr. xiii, 12. ↩
-
Judæ 12. ↩
-
Luc. xxiii, 32. ↩
-
Matth. xxi, 13. ↩
-
Ibid. 12-14. ↩
-
Matth. xxvii, 33. ↩
-
Gen. IV, 8. ↩
-
Matth. XXVII, 34; ↩
-
Marc. XV, 23. ↩
-
Prov. XXXI, 6, 7. ↩
-
Ps. LXVIII, 22. ↩
-
Matth. XXVII, 34. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Rom. XIII, 14. ↩
-
Ephes. II, 3. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Eccl. XXXI, 37. ↩
-
Luc. XXIII, 33. ↩
-
Joann. XIX, 18. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Marc. XV, 28; ↩
-
Matth. xxiii, 7, 6. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Ps. xxi, 17, 18. ↩
-
Joann. xix, 23. ↩
-
Ps. xxi, 15. ↩
-
Num. xxi, 8, 9. ↩
-
Joann. iii, 14, 15. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Zach. xiii, 6. ↩
-
I Tim. vi, 8, 9. ↩
-
Joann. xix, 23. ↩
-
Joann. xix, 23. ↩
-
Joann. xix, 24. ↩
-
Ps. xxi, 19. ↩
-
Joann. xix, 24. ↩
-
Cf. t. XXIV, p. 413 A et s. ↩
-
Matth. xxvii, 36. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
II Par. XXIV, 22. ↩
-
Judic. XVI, 30. ↩
-
Hebr. XI, 32. ↩
-
Cf. p. 455 C. ↩
-
Luc. xxu, 42. ↩
-
Matth. xxvii, 37. ↩
-
Joann. xix, 19; ↩
-
Joann. xix, 20. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Luc. xxiii, 35. ↩
-
Matth. xxvii, 39; ↩
-
Marc. xv, 29. ↩
-
Matth. xxvii, 40. ↩
-
Cf. p. 468 C'. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Ibid. 42. ↩
-
Luc. xi, 15. ↩
-
Luc. xxiii, 35. ↩
-
Matth. xxvii, 42. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Is. liii, 6, 5, 4. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Marc. xv, 32. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Matth. xxvii, 43. ↩
-
Ps. xxi, 7-9. ↩
-
Matth. xxvii, 44. ↩
-
Luc. xxiii, 39. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Ibid. 42. ↩
-
Luc. xxiii, 43. ↩
-
Ps. xxi, 40. ↩
-
Joann. xix, 25. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Ibid. 27. ↩
Chapter 11 of 34