Articulus 28
UTER IN CHRISTO MAJOR FUERIT PASSIONIS AUT COMPASSIONIS DOLOR.
DICTUM est articulo præcedenti, quod tam dolor exterior quam dolor interior, fuit in Christo major quam unquam in aliquo homine alio. Sed quum tempore passionis in Christo fuerit tam dolor passionis quam dolor compassionis, quis horum fuerit major atque intensior?
Ad quod communiter dicunt doctores, quod dolor compassionis. Quod ex præhabitis potest probari. Dolor namque compassionis oritur ex consideratione tam mali pœnæ quam mali culpæ; atque in Christo præcipue causabatur ex consideratione culparum et ingratitudinum totius mundi, et quia intuebatur quod passio sua frustranda esset suo effectu ac fructu in tot millibus hominum: malum autem culpæ magis habet rationem nocivi et mali ac deplorabilis, quam malum pœnæ. Rursus, quanto quis est majoris sapientiæ et caritatis in sæculo isto, tanto plus dolet de vitiis, et tanto amplius peccantibus condolet. Quum igitur Christus etiam secundum naturam assumptam fuerit tam ineffabiliter præ ceteris sapiens et ardentissimæ caritatis, universorum ac singularum peccata et crimina simul considerans, et finalem Judæorum derelictionem clarissime intuens, omnemque Deitatis inhonorationem et offensionem perpendens, constat quod dolor compassionis acerbissimus fuit in eo. Nam et Matri suæ carissimæ ineffabiliter condolebat, ceterisque electis et devotis personis dolorose adstantibus.
Hinc super tertium Sententiarum ait Bonaventura: Quamvis magna fuit causa dolendi in sensitiva parte Christo propter separationem animæ suæ a corpore, magna quoque in eo fuit dispositio ad dolendum in carne, propter optimam complexionem; in dolore tamen compassionis amplior erat ratio dolendi, propter inhonorationem Dei et separationem ab eo in eis qui pereunt. Major etiam erat in eo dispositio ad condolendum, propter vehementiam caritatis. Nempe, secundum quod major exstat dilectio, secundum hoc majores sunt plagæ. Sicque compassio Christi multo plus excellebat aliorum compassiones, quam passio sua aliorum passiones. Denique, quod dolor compassionis major fuit in Christo, ex duplici signo colligitur. Primum est, quod maluit mori seu animam suam a suo corpore separari, quam quod nos maneremus a Deo separati. Secundum signum est, quia (ut dicit S. Bernardus) flevit pro nostris peccatis, sed non flevit pro suis pœnis. Et istud bene exprimit Cancellarius Parisiensis, in persona Christi ad hominem loquens:1 Vide quæ pro te patior. Ad te clamo, qui pro te morior: vide pœnas quibus afficior, vide clavos quibus confodior. Quum tantus sit dolor exterior, intus tamen planctus est gravior, tam ingratum dum te experior.
Hoc itaque diligentissime ponderemus. Et non solum consideremus quid Christus pro nobis toleravit in corpore, sed etiam quid patiebatur in anima; nec solum pensemus dolorem suæ amaræ passionis, sed item dolorem suæ amarioris compassionis: et universis istis afflictionibus atque doloribus Christi intime ac fideliter, affectuosa grataque mente condoleamus. Insuper, Christi exemplo discamus ac studeamus cordialiter compati proximis nostris tentatis, afflictis, lapsis et desolatis, imo et in purgatorio constitutis: quibus omnibus pro posse subveniamus caritative et pie.
Multoque vehementius doleamus et compatiamur de malis culpabilibus proximorum, quam de pœnalibus malis eorum, eo quod peccata incomparabiliter plus noceant proximis, et deteriora sint magisque offensiva Dei, quam adversitates et pœnæ.
Footnotes
-
Philippus. ↩
Chapter 28 of 34