Skip to the text

Articulus 5

DE INSTITUTIONE SACRAMENTI EUCHARISTIÆ, DE CAUSIS INSTITUTIONIS, DE HUJUS SUMPTIONE, ET DE ULTIMO SUAVISSIMOQUE SERMONE DOMINI.

DOMINUS noster Jesus Christus, in sacratissima illa Cœna novissima, specialiter docuit nos duas virtutes, videlicet humilitatem et caritatem, exemplo seu opere, et verbis. Humilitatem enim docuit primo per exemplum, pedes discipulorum lavando; deinde per verba, dicendo, Si ego lavi pedes vestros, Dominus et magister vester, etc., prout præcedenti articulo patuit.1 Deinde docuit perfectissimam caritatem : primo per opera, dando discipulis suis corpus suum et sanguinem in cibum et potum; deinde per verba, Mandatum (inquiens) novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.2 Itaque sequitur in ordine textus et historiæ dominicæ passionis :

Cœnantibus autem eis, puta Apostolis cum Christo, accepit Jesus panem triticeum et azymum, non fermentatum, in manu sua, et gratias egit secundum quod homo, Deo Patri, a quo omne bonum procedit, benedixit, id est, sua divina, infinita et omnipotente virtute, panem illum convertit in proprium corpus, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait :34 Accipite et comedite : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur*.5 Circa hæc possent multæ et maximæ difficultates moveri; sed omnibus illis relictis, solum tangenda sunt hic ea quæ expedit sermocinari ad populum. Hoc facite in meam commemorationem, id est, Sacramentum istud consecrate, celebrate ac sumite in assiduam memoriam caritatis meæ ad vos, ac amarissimæ passionis quam nunc sustinebo pro vestra redemptione. Similiter, accepto calice postquam cœnavit6, id est post esum agni paschalis, gratias egit Deo Patri, et dedit eis, non vinum, sed sanguinem7 suum, quem confecit et consecravit ex vino, ipsum vinum transsubstantiando in sanguinem suum, sua omnipotente ac divina virtute, qua totum mundum produxit ex nihilo, dicens : Bibite ex hoc calice omnes : hic est enim sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.*

Dicunt autem doctores communiter, et divinus Dionysius scribit hoc, quod Dominus Jesus dedit etiam Judæ proditori suum corpus ac sanguinem, quoniam crimina Judæ erant occulta, et illa Christus noluit publicare :8 si autem non dedisset ei sicut et ceteris Apostolis corpus suum et sanguinem, prodidisset facinora ejus. — Dicunt quoque doctores communiter, quod Christus personaliter sumpsit hoc Sacramentum, non propter indigentiam aut profectum sui ipsius, sed ad dandum aliis salubre exemplum, atque ut nullus fidelium, quantumcumque perfectus aut sanctus, subtrahat se a sacra communione, nec tanti Sacramenti parvi pendat perceptionem.

Attendamus igitur diligentissime et frequenter ardentissimam caritatem Domini nostri Jesu Christi ad nos. Nam ipse ex sua æterna et divina dilectione ad genus humanum, assumpsit nostram naturam in unitate personæ. Deinde quod ex Virgine gloriosa pro nostra salute assumpsit, totum in nostrum convertit usum et profectum, auxilium et salutem : quoniam in hac Cœna corpus suum dignissimum ac sanguinem pretiosissimum contulit nobis in cibum salvificum et in saluberrimum potum : in cibum (inquam) et potum animarum nostrarum. Deinde in crucis patibulo obtulit se ipsum pro nobis Deo Patri in oblationem et hostiam suavitatis.9 Nec caritati suæ suffecit quod ita se semel dedit discipulis, et quod semel se immolavit in cruce pro nobis; sed ex incomprehensibili caritate ac sapientia ordinavit et jussit ut corpus suum et sanguis a sacerdotibus quotidie in Ecclesia consecrentur, et Deo Patri in Missæ officio immolentur pro communi totius Ecclesiæ bono, pro fructu multiplici, pro diversis causis piissimis, pro copioso subsidio vivorum ac mortuorum, et ut etiam cunctis fidelibus detur corpus dominicum. Ecce quam pretiosissima refectio! Ecce quantum honoravit et exaltavit nos Dominus et Salvator. Ideo ait Chrysostomus : Vide quali es honoratus honore, et quali mensa potiris, quod angeli sancti mirantur, nec sine pavore audent respicere propter invisibilem coruscationem ac dignitatem sacramenti istius. Sed, proh dolor! dici jam potest illud ex Psalmo : Homo quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.10 Non enim attendimus beneficia Dei et excellentiam gratiæ nobis collatæ, neque advertimus multitudinem magnitudinemque donorum Christi; sed per ingratiudinem et per peccata carnalia, et vilem ac impiam vitam, vilificamus nos ipsos, et facimus nos brutis viliores ac deteriores.

Itaque consideremus devote, cur Dominus et Salvator sacramentum istud instituit, et illud a sacerdotibus celebrari atque a cunctis fidelibus accipi jussit. Nam (ut tactum est) primo hoc fecit, ut ex sacramenti istius celebratione, oblatione ac sumptione jugiter memores simus perfectæ et ardentissimæ caritatis Christi ad nos. Summa namque et ardentissima ac liberalissima caritas est, dum idem est dator et donum, hoc est, dum aliquis donat alteri semetipsum, et maxime quum præstat se alteri in cibum et refectionem, et quando totum hoc agit non propter proprium commodum, sed propter alterius profectum, indigentiam atque salutem. Ideo quotiescumque videmus sacramentum hoc celebrari et Deo Patri in officio Missæ offerri, et quotiescumque illud accipimus, recordemur tantæ caritatis Christi ad nos, et quod ex nimia dilectione sua ad nos, nostram assumpsit naturam, et dignatus est fieri homo : sicque accendamur ejus amore, et in pura dilectione ipsius crescamus, omnem carnalem amorem et cupiditatem omnemque rancorem omnino abjicientes ac detestantes.

Secundo instituit et celebrari offerrique ac sumi præcepit Christus hoc sacramentum, quatenus ex celebratione, immolatione et sumptione hujus præstantissimi sacramenti, recordemur amarissimæ passionis ipsius, et omnium quæ ipse pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit : et sic ex toto cordis affectu gratias ei agamus, et mente et ore et opere ei grati esse conemur, et propter ejus amorem ac passionem libenter sustineamus opprobria et adversa, vigilias, jejunia, abstinentias, disciplinas, et consimilia pœnitentialia opera quæ solent corpori esse molesta. In omni ergo officio Missæ et in sacra communione reminiscamur cum ingenti devotione beneficiorum Domini nostri Jesu Christi, et specialiter suæ salutiferæ passionis ac acerbissimæ mortis, quas tam caritative ac patientissime tulit pro nobis. Et certe væ illis qui in celebratione Missæ stant coram divinæ majestatis præsentia, et coram divinissimo Sacramento, corde ingrato, distracto et indevoto, et sine reverentia ac timore : præsertim his qui tunc hinc inde libidinose adspiciunt, curiose et superbe se gerunt, nec curant agere ea propter quæ institutum est sacramentum hoc ac Missæ officium.

Tertio instituit Dominus Jesus hoc sacramentum propter multiplicem nostram utilitatem. Est enim hoc sacramentum cibus et potus animarum. Ideo ea quæ corporales cibi ac potus operantur in corpore, operatur hoc sacramentum in animabus celebrantium ac communicantium, nisi sit defectus ex parte ipsorum, hoc est, nisi per ingratitudinem, negligentiam, aliave peccata, ponant obicem gratiæ Dei atque sacramenti hujus effectibus. Itaque, sicut corporei cibi ac potus corpora roborant, vitam conservant, et ad congruam quantitatem perducunt, deperditum quoque restaurant, et comedentes ac bibentes efficiunt hilares et ad operandum idoneos : ita hoc sacramentum altissimum animas celebrantium ac communicantium spiritualiter roborat, et ad incrementa perducit virtutum, vitamque gratiæ conservat in esse, et spiritualem confert lætitiam, atque præteritas negligentias facit recuperare; iram, concupiscentiam, invidiam ac cetera vitia facit vitare, et ad omnem actum salubrem efficit aptum; caritatem inflammat, devotionemque nutrit. Et totum istud est verum de his qui corpus et sanguinem Salvatoris digne celebrant sive suscipiunt, qui scilicet timorate se curant habere coram Deo, et semper solliciti sunt ne ingrati aut rebelles sint Christo. Qui vero negligentes sunt et carnales, nec solliciti sunt ad vitandum ad minus omne peccatum mortale, propter suam perversitatem, ingratitudinem et abusum, incurrunt graviorem damnationem indigne celebrando aut communicando : imo, ut ait Apostolus,

Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini, et talis homo judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus11 Domini, id est, sacramentum hoc non discernens ab aliis cibis, sed irreverenter illud accipiens quasi alium quemlibet cibum. Et talis magis meretur dici canis vilis et impudicus, quam Christianus.

Quarto instituit Christus hoc sacramentum in nostrum finale viaticum, quod in extrema infirmitate ab omnibus ad hoc dispositis devotissime est sumendum, et eos qui sumunt, specialiter munit contra insidias dæmonum, animasque confortat ad peragendum iter illud terribile ad Judicem summum, et eas perducit ad finem beatum. Propterea sacramentum hoc rationabiliter appellatur viaticum.

Quinto Christus hoc sacramentum instituit in magnum et copiosum subsidium defunctorum, quorum animæ in purgatorio exsistentes, valde specialiter ac multipliciter adjuvantur ac liberantur tanti oblatione ac merito sacramenti.

Sexto instituit illud, ut sit quotidianum, summum ac sufficientissimum sacrificium militantis Ecclesiæ ac evangelicæ legis: cujus sacrificii figuræ fuerunt omnia sacrificia legis scriptæ ac legis naturæ, præsertim agnus paschalis et manna, sacrificium quoque Melchisedech, qui obtulit panem et vinum.1213

Septimo et principalissime instituit Filius Dei sacramentum hoc, in perpetuum honorem et gloriam Patris æterni, imo totius superbeatissimæ Trinitatis: cui per sacramenti hujus consecrationem, oblationem ac sumptionem, tota Ecclesia incessanter offert et exhibet summum honorem, laudem et gloriam, ejusque majestatem, omnipotentiam, caritatem, pietatem ac beneficia, in usu et oblatione sacramenti istius confitetur, veneratur atque extollit.

Præterea nunc breviter est tangendum, qualiter sacramentum istud sanctissimum sit sumendum. Et quia, ut dictum est,

A Unigenitus Dei ad præparandum agnum paschalem, misit gloriosos præcipuosque apostolos Petrum (per quem designatur vita activa) et Joannem (per quem figuratur vita contemplativa):14 idcirco ad perceptionem sacramenti istius nos præparare debemus per exercitia vitæ activæ, id est per opera misericordiæ, per actus satisfactorios et pœnitentiales; et item per exercitia vitæ contemplativæ, per mentis expurgationem, per conscientiæ examinationem, per sanctas meditationes, per veram contritionem, per confessionem plenariam, per orationes, contemplationes et laudes Altissimi.

Et succincte loquendo, qualiter debeamus manducare hoc sacramentum, docemur ex his quæ in Exodo scripta sunt de modo comedendi agnum paschalem. De quo ibidem inter cetera legitur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum igni.15 Per quod datur intelligi, quod ad sumptionem Sacramenti debeamus nos præparare, non per sapientiam humanam ac sæcularem, quæ significatur per aquam, neque per superficialem attentionem aut conscientiæ indiscussionem, quorum utrumque notatur per cruditatem, sed per caritatis fervorem et sapientiam spiritualem, diligentiamque intensam, quæ omnia significantur per ignis assationem.

Insuper præceptum fuit ut agnus paschalis manducaretur cum lactucis agrestibus, quæ sunt herbæ valde amaræ.16 Per quod datur intelligi, quod ad Sacramenti susceptionem disponere nos debemus per cordialem de nostris peccatis dolorem et amaram compunctionem. Ad hoc enim quod sit vera contritio, necesse est ut plus doleamus de nostris peccatis, de Dei offensa, de summi et incommutabilis boni amissione, quam de quocumque temporali damno aut corporali incommodo: secundum quod tenemur Deum super omnia incomparabiliter diligere; quemadmodum etiam malum culpæ incomparabiliter pejus est malo pœnæ. — Fuit quoque præceptum ut comederent agnum paschalem accincti renes : ad innuendum quod celebrantes ac suscipientes hoc sacramentum, debeant vivere continenter, imo castissime, quoniam sacramentum istud spiritualissimum divinissimumque consistit. Ideo vitia carnis summe prohibita sunt universis hoc incomprehensibile sacramentum celebrantibus et sumentibus. — Iterum jussum fuit ut stando et cum celeritate comederent agnum paschalem. Per quod insinuatur quod accepturi hoc sacramentum, debent per justitiam et rectam intentionem esse ad Deum erecti, et ea quæ placent Deo, velociter sine acedia adimplere.

Postremo præceptum fuit ut comedentes agnum paschalem, haberent in pedibus calceamenta, baculosque tenerent in manibus.171819 Per quæ figurabatur quod accepturi hoc sacramentum, debent se munire sanctorum Patrum exemplis, atque inniti fidei sanctæ matris Ecclesiæ, et esse dispositi ad profectum virtutum, quo de peregrinatione hujus exsilii itur ac pervenitur ad patriam illam cœlestem beatitudinemque supernam.

Quilibet ergo ante hujus sacramenti perceptionem, meditetur ac penset ineffabilem hujus sacramenti dignitatem ac sanctitatem, ac propriam defectuositatem et culpam, sicque non nisi cum grandi reverentia, timore et caritate accedat.

Denique universi qui sacramentum istud suscipiunt, vigilantissime studeant Christo grati consistere; nec ad pristina redeant vitia, ne sicut infelicissimus Judas vendidit Christum, sic et ipsi recidivando a se abjiciant Salvatorem.20

Quum autem Dominus Jesus Christus modo præfato plenissime ac excellentissime docuisset caritatem per facta, consequenter docuit eam simili modo per verba, docendo : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sancta et spirituali dilectione, sicut dilexi vos dilectione hujusmodi :21 non quod nostra dilectio valeat esse æqualis dilectioni Christi, sed quod ejus dilectionem debeamus sequi pro posse. Est autem spiritualis dilectio, per quam unusquisque desiderat sui ipsius ac proximorum suorum veram salutem, et omnia quæ accommoda aut necessaria sunt ad obtinendum beatitudinem æternam, atque ad proficiendum in caritate et omni virtute. Qui autem diligit se ipsum aut alios carnali aut mundano amore, videlicet propter propriam vel alterius voluptatem, divitias aut temporales honores, non vere amat, sed odit se ipsum ac proximum : quia hoc appetit sibi ac proximo quod est contrarium suæ ac proximorum saluti. Et tamen, proh dolor! multi parentes hoc modo amant sobolem suam, et multi mariti uxores suas, ac plurimi cognatos ac socios suos : idcirco ad Christi discipulatum et gregem non pertinent.

Propter quod Christus subjungit : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem :22 id est, ex hoc patebit cunctis considerantibus vos, quod sitis veraciter christiani, si viderint ac senserint per exteriora indicia, quod inter vos habeatis mutuam caritatem, videlicet spiritualem amorem, pacifice inter vos conversando, atque vos invicem provocando ad profectum virtutum, et caritative juvando ad sempiternam salutem per fraternam correptionem, exhortationem, exemplaremque vitam. Per hæc namque et consimilia probabiliter scitur quod caritas sit in eis qui taliter conversantur; quamvis nec de se ipso neque de aliquo possit quis certitudinaliter agnoscere quod sit in caritate, absque revelatione divina. Christus ergo fuit et est magister caritatis, pacis et unitatis; et qui caritatem, pacem et unitatem concordiæ amplectuntur, conservant ac aliis monstrant, sunt vere Christi discipuli, christianitatisque nomine digni. Ideo rursus dixit in sermone quem fecit post Cœnam :23 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Paulus quoque apostolus : Estote (inquit) imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos;24 et rursus,

Solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis.25 Hinc ait et princeps Apostolorum: Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. Nempe, ut asserit Augustinus, duo amores duas efficiunt civitates: nam amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem efficit Babylonis, id est regnum diaboli, ecclesiam malignantium, corpusque Antichristi; amor autem Dei crescens usque ad contemptum sui ipsius, facit civitatem Dei, regnum Christi, ecclesiam electorum. Unde iterum asserit Augustinus: Sola caritas distinguit inter filios Dei filiosque diaboli. Idcirco qui caritatem non habet, sciat se esse membrum ac servum diaboli. Qui autem vult scire an habeat caritatem, perpendat quod ait Apostolus: Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate.26

Facta est autem contentio inter eos, videlicet inter Apostolos, quis eorum videretur esse major. Dicunt quidam, quod contentio ista fuit humilitatis, ita quod ex humilitate contendebant et certabant se invicem prævenire honore ac servitute. Chrysostomus vero et alii multi dicunt, quod fuit contentio cujusdam elationis, ita quod humanum aliquid passi sunt, et inter se disquirebant quis futurus esset eorum prælatus, Christo eis sublato. Ex quo enim audierunt a Christo quod passio sua instaret, solliciti erant quis loco Christi eis præesset; et forsitan unus voluit istum præesse, alius illum, sicut adhuc in electionibus fieri solet. Verumtamen non puto quod aliquis eorum fuit tam imperfectus, carnalis et ambitiosus, quod voluit se ipsum ad præsidendum ingerere, aut contentiose asseruit se aliis aptiorem esse ad præsidendum.

Dixit autem eis Jesus, reprimendo talem eorum contentionem, et declarando quis dignior esset ad prælationem:27 Reges gentium dominantur eorum, id est, terreni reges ac principes cum fastu superbiæ et libidine dominandi præsident subditis suis communiter: nam potius quærunt proprium commodum et honorem, quam subditorum prosperitatem et bonum reipublicæ. Et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur, id est, qui potentiores sunt ceteris, magis laudantur a suis ministris, et talibus plurimi blandiuntur.

Vos autem non sic, id est, tales esse non debetis;28 sed qui major est in vobis, id est aliquo dono Dei eminentior, utpote nobilior, sapientior aut virtuosior, fiat sicut junior, id est, se ipsum valde humiliet et modicum reputet, considerando se quoad ea in quibus est defectuosus, et junioribus similis aut imperfectior eis;29 dona quoque quæ habet, Deo humiliter adscribendo, non se inde inaniter extollendo. Et qui præcessor est, id est, qui alios antecedit auctoritate, prudentia aut virtute, fiat sicut ministrator, id est, per caritatem et humilitatem serviat inferioribus. Unde in Ecclesiastico scriptum est:30 Quanto major es, humilia te in omnibus. Hujus autem documenti præbuit Christus se exemplum, subdendo: Nam quis major est, id est dignior, qui recumbit, id est, qui sedet ad mensam aut quiescit in cathedra, an qui ministrat taliter recumbenti?31 Nonne qui recumbit? Quasi dicat: Utique. Nam in quantum recumbens et ministrationem ab alio sumens, est major. Similiter qui ministrat, in quantum ministrans, exstat inferior: loquendo de ministerio indigentiæ ac servilitatis proprie dictæ, non de ministerio prælationis, quo Pontifex summus ceterique episcopi ac prælati dicuntur servi fidelium. Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat, id est, quamvis revera sim major vobis, tamen in tantum humilio me, quod vobis deservio: nam et pedes vestros nunc lavi, et in isto debetis me imitari.

Ecce ex his docemur omnem ambitionem odire ac devitare, et malle subesse et obedire, quam præesse sive jubere. Præsumptuosum namque et stultum est, se ipsum ad præsidendum ingerere, præsertim in spirituali regimine, et signum quod homo non timeat judicium Dei, qui faciet judicium durissimum in his qui præsunt.32 Atque ut sanctus ait Gregorius, numerari culpæ non queunt quæ ex ambitione nascuntur; et quem nunc delectat esse judicem hominum, postea non delectabit videre judicem Deum. Hinc rursus dicit Gregorius: Quoties hominibus præesse affecto, toties Deum meum præire desidero; et unusquisque præsidens toties ad apostasiæ crimen delabitur, quoties in se ipso honorari conatur, aut in honore sibi exhibito delectatur. Consideret ergo unusquisque quod non sufficiat ad regendum se ipsum, et quod nihil in mundo periculosius sit quam curam habere animarum. Hinc quoque ait Chrysostomus: Principes mundi ideo fiunt, ut dominentur subditis suis; principes autem Ecclesiæ, ut serviant sibi commissis, et ut proprias utilitates postponant, quatenus subditorum utilitates procurent, imo nec mori recusent pro illorum salute. Primatum sæcularem appetere, etsi ratio non est, tamen causa aliquando est. Principatum autem Ecclesiæ concupiscere, nec ratio est, neque causa: quia nec justum, nec utile est. Quis enim sapiens velit se subjicere servituti et tanto periculo, nisi forte qui non credit Dei judicium, vel qui Deum non metuit impios puniturum? Unde denuo scribit Chrysostomus: Quicumque cupit primatum cœlestem, primo sequatur humilitatem terrestrem; qui autem desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in cœlo; primatus fugientem se desiderat, desiderantem se horret. Ecce ex his constat, quod etiam periculosum sit sæcularem appetere dignitatem, officium aut primatum: quia nec illo primatu aut officio dignus est, nisi qui vere prudens ac virtuosus exsistit.

Deinde Christus commendavit Apostolorum suorum fidelitatem atque constantiam quas habuerunt hucusque. Vos autem, Apostoli, et principales discipuli mei, estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, id est in persecutionibus quas a Judæis sustinui.33 Unde et Thomas ante hæc condiscipulis dixit: Eamus et nos, et moriamur cum illo.34 Et quando Christus dixit hæc verba in Cœna, Judas proditor exierat.

Et ego dispono vobis regnum, id est, pro mercede tantæ fidelitatis et aliorum meritorum vestrorum, dare intendo vobis locum et gloriam in regno cœlesti.35 Unde ut apud Joannem legitur in sermone post Cœnam, dixit: Vado parare vobis locum, et iterum veniam et assumam vos ad me ipsum.36 Sicut disposuit mihi Pater, id est, sicut Pater æternus præparavit mihi secundum meam humanitatem esse in regno cœlesti: non sine præcedentibus tribulationibus multis, quia oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam.37 Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno38 meo, id est, in cœlesti paradiso reficiamini beatifica visione divinæ essentiæ, atque æternæ et increatæ suavitatis fruitione, secura quoque et perpetua possessione hereditatis supernæ, non corporeo cibo aut potu, sed spirituali: quæ per corporalia metaphorice designantur, quia a rudibus aliter capi non qucunt. Et sedeatis super thronos, id est, in judiciaria potestate collocemini ac loco judiciali, judicantes duodecim tribus Israel, id est homines universos, qui in finali judicio judicabuntur. Quorum judices erunt Apostoli, et viri perfecti apostolicam sanctitatem secuti: non proferendo sententiam, quæ a solo Christo est proferenda; sed judicabunt assessoria dignitate, tanquam amici et secretarii Judicis summi. Denique istum honorem et præmium istud accidentale promisit Salvator etiam ante hanc Cœnam Apostolis, quando Petrus dixit ad eum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis?39

Sed ne sancti Apostoli ex hac sua commendatione extollerentur, aut periculosa securitate resolverentur et fierent negligentes, Christus mox prænuntiat eis prælium tentationis quod eis instabat.40 Ait autem Dominus Jesus Simoni, videlicet Petro, qui a tempore suæ circumcisionis vocatus est Simon, sed a Christo vocatus est Cephas ac Petrus:41 Simon, ecce Satanas, id est diabolus, qui omni adversatur virtuti, et cunctis Dei ministris repugnat (satanas enim interpretatur adversarius), expetivit vos, id est, licentiam petiit impugnandi vos Apostolos: quoniam sine permissione ac licentia Dei et angelorum sanctorum non potest homines impugnare. Vel, « expetivit vos », hoc est, exquisite et avide quæsivit vos ad subvertendum ex sua invidia atque malitia; ut cribraret sicut triticum, id est, tentationis suæ agitatione ac impetu concuteret, et extra statum gratiæ projiceret vos: quemadmodum frumenta concutiuntur in cribro, ut pura grana seu farina egrediatur et conservetur, et furfur seu palea maneat in cribro. Sic sanctis Apostolis evadentibus ac superantibus tentamenta diaboli, proditor ejus remansit in cribro tentationis. Hanc tentationem Apostolorum Christus prædixit specialiter Petro, tanquam futuro pastori Ecclesiæ: quoniam ad pastores spectat esse bene provisos et cautos adversus tentatorum insidias, et alios super hoc admonere; et item ad temperandum S. Petri audaciam, ne præ ceteris de viribus suis incaute præsumeret; tertio, ut tam Petrus quam alii diligentius se armarent armatura virtutum contra bella tentationum instantium.

Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.42 Quare magister bonus et pastor fidelis non dixit, Ego rogavi pro vobis, ut non deficiat fides vestra? Aut numquid pro solo Petro rogavit? Et respondendum, quod utique specialiter rogavit tam pro persona Petri, quam pro ejus Ecclesia, puta Romana. Primo, quoniam Christus scivit B. Petrum ceteris Apostolis, de quibus loquebatur, gravius esse casurum per trinam veritatis negationem: ideo magis necessarium fuit Petro orationis Christi auxilium. Secundo, quia Petrus futurus mox erat præsul totius Ecclesiæ, et generalis ac plenus Christi vicarius super universos fideles: ideo Dominus Jesus specialiter fuit pro Petro sollicitus, et major fortitudo in fide ac gratia copiosior fuerunt necessariæ Petro. Tertio, quoniam Christus decrevit Ecclesiam Petri specialiter conservare in fidei sinceritate, deficientibus aliorum Apostolorum Ecclesiis. Rogavit ergo Christus pro Petro, ut fides ejus nec in toto nec diu deficeret, nec ipsa Romana Ecclesia a fide corrueret, quamvis ipse Petrus ad modicum tempus dubitativus fuit in fide.

Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos, id est, quando suscepto Spiritu Sancto fueris plene conversus ad Deum ac confirmatus in gratia, corrobora proximos tuos tuo regimini committendos, in fide et omni virtute, per verba et exempla atque miracula. Quasi dicat Salvator: Tunc memor sis pietatis et gratiæ desuper tibi concessæ; et sicut Deus fecit misericordiam tecum, ita fac cum proximis tuis, atque ex propriæ infirmitatis ac ruinæ experientia, disce aliis misereri ac subvenire. Porro quam fideliter electissimus iste Petrus hoc fecerit, in Actibus Apostolorum describitur; et ipse Petrus in prima sua Canonica hortatur cunctos ad istud agendum, dicendo:43 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

Permittit autem Deus suos fideles tentari. Primo, quatenus tentationibus viriliter resistendo, mereantur æternaliter coronari a Deo: quia ut ait apostolus Paulus, Non coronatur nisi qui legitime certaverit.44 Secundo, ut per laborem tentationis mereantur etiam in præsenti degustationem internæ quietis ac divinæ consolationis, juxta illud ad Corinthios: Scitote quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.45 Ideo Propheta gratias agit Deo, inquiens: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.46 Tertio, quatenus ex tentationum et adversitatum angustia et pressura excitentur et assuescant ad Deum confugere, ejusque opem requirere, atque in eo dumtaxat sperare. Unde in Matthæo ait Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.47 Quarto, ut ex tentationis impulsu experiantur propriam fragilitatem, et humilient se ipsos. Quinto, ut ex tentationis conflictu cautiores reddantur, et magis experti atque periti ad consulendum suis proximis dum tentantur. Unde in Ecclesiastico habetur: Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa; qui autem non est expertus, pauca recognoscit.48 Sexto, ne vana securitate et torpore ac negligentia resolvantur. Sunt et aliæ multæ causæ, videlicet: ut aliis compati discant, et resistendo in gratia crescant, ac prævalendo ponantur proximis in exemplum, quemadmodum Job et Tobias.49

Qui, videlicet Petrus, dixit ei:50 Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Quasi dicat: Non est mihi periculum propter tentationem quæ imminet, nec propter hanc timeo, quia paratus sum tecum quamcumque persecutionem, imo et mortem pati. Hoc Petrus dixit incaute, non pensando fragilitatem humanam; et tamen quando hæc dixit, sic sensit, et putavit se non posse ab hac voluntate deficere. Ideo dicit Glossa: Conscius Petrus præsentis affectus, et nescius futuri casus, non credidit se a suo proposito et affectu posse corruere. At ille, videlicet Jesus, dixit:51 Dico tibi, Petre, non cantabit, id est, cantum suum non complebit, hodie, id est in hac nocte (quæ est pars diei naturalis, qui continet spatium viginti quatuor horarum; dies autem artificialis est latio solis super nostrum horizontem), gallus, donec ter abneges nosse me, id est, ter me negabis saltem ore, etsi non corde. Petrus etenim semel negavit Christum, et hoc in domo Annæ, ante primum gallorum cantum; deinde negavit eum bis ante cantum galli secundum, ut in Marco apertius legitur: In hac nocte, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.52 — Advertendum præterea, juxta ea quæ scripta sunt in Luca et Joanne, sequendo ordinem narrationis, videri quod Christus prædixerit Petro hanc trinam negationem ante egressum de loco Cœnæ; sed juxta ordinem narrationis Matthæi et Marci, apparet quod post egressum de illo cœnaculo istud prædixerit Petro. Idcirco videtur dicendum, quod vel bis prædixit hoc Petro, vel in descriptione hujus historiæ non servatur ordo rei gestæ, quemadmodum nec alibi sæpius in Scripturis.

Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?53 At illi dixerunt: Nihil. Dominus et Salvator, ante suam passionem et publicam persecutionem, misit Apostolos ad prædicandum Judæis, et jussit ut non portarent secum sacculum, hoc est bursam cum pecuniis, neque peram, id est repositorium ciborum, in via:54 quoniam scivit quod hi quibus prædicaturi erant, darent eis sufficientiam victualium; sicque nil de necessariis vitæ tunc defuit eis. Sed post suam passionem, durante Judæorum persecutione in eos, permisit eis portare bursam cum pecunia pro necessariis emendis, et peram cum alimentis. Unde subjungitur:

Dixit ergo eis: Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, id est, secum portet; similiter et peram. Et qui non habet pecuniam, vendat tunicam suam, hoc est vestimentum seu aliud quodcumque sibi satis necessarium, et emat gladium. Hoc ad litteram intelligendum videtur de gladio corporali, quia subjungitur: At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.5556 Sed quæstio oritur, cur Dominus voluit discipulos suos habere tunc gladium materialem, quum reprehenderit Petrum de extractione usuque gladii.57 Respondetur, quod voluit eos habere gladios duos, ad ostendendum propriam patientiam et illorum fidelitatem: quorum utrumque patuit per hoc, quod dum Judæi corruerunt retrorsum in terram, et Apostoli vellent eos percutere gladio, non permisit.58 Insuper propter mysticam rationem voluit gladios duos adesse, ad præfigurandum videlicet quod Ecclesia sua duplici gladio esset regenda, utpote spirituali, qui est ecclesiastica auctoritas seu censura, et gladio corporali per reges et principes sæculares. Vel duplici gladio spirituali, hoc est, jure canonico et jure civili. De hoc duplici gladio plenius scribunt Hugo in libro de Sacramentis, et Alexander de Hales super tertium Sententiarum.

Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est de me apud Isaiam, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est.59 Sic enim Isaias prophetavit de Christo: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est.60 Nam Christus inter latrones suspensus est; et de eo dixerunt Judæi coram Pilato:61 Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Etenim ea quæ sunt de me, finem habent, id est, cito jam implebuntur et finem accipient ea quæ de mea passione sunt prophetata, et tertio die immortalis, impassibilis et glorificatus resurgam.

At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic sunt. Et secundum Chrysostomum, erant duo magni cultelli quibus utebantur Apostoli in præparatione agni paschalis aut piscium mactatione. At ille dixit eis: Satis est, id est, gladii duo sufficiunt ad agendum et designandum ea propter quæ volo gladios vos habere.

Footnotes

  1. Joann. xiii, 14. ↩

  2. Joann. xiii, 34. ↩

  3. Marc. xiv, 22-24; ↩

  4. Matth. xxvi, 26-28; ↩

  5. * datur ↩

  6. I Cor. xi, 23-25. ↩

  7. Luc. xxii, 19, 20; ↩

  8. De Eccl. hier. c. iii. ↩

  9. Ephes. v, 2. ↩

  10. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  11. 1 Cor. xi, 27, 29. ↩

  12. Exod. xii, 5 et seq.; xvi, 14 et seq.; ↩

  13. Gen. xiv, 18. ↩

  14. Luc. xxii, 8. ↩

  15. Exod. xii, 9. ↩

  16. Ibid. 8. ↩

  17. Ibid. 11. ↩

  18. Exod. xii, 11. ↩

  19. Ibidem. ↩

  20. Matth. xxvi, 15. ↩

  21. Joann. xiii, 34. ↩

  22. Joann. xiii, 35. ↩

  23. Joann. xv, 12. ↩

  24. Ephes. v, 1, 2. ↩

  25. Ephes. IV, 3. ↩

  26. I Cor. XIII, 4-6. ↩

  27. Ibid. 25. ↩

  28. Luc. XXII, 26. ↩

  29. *minor* ↩

  30. Eccl. III, 20. ↩

  31. Luc. XXII, 27. ↩

  32. Sap. vi, 6. ↩

  33. Luc. xxii, 28. ↩

  34. Joann. xi, 16. ↩

  35. Luc. xxu, 29. ↩

  36. Joann. xiv, 2, 3. ↩

  37. Luc. xxiv, 26. ↩

  38. Luc. xxii, 30. ↩

  39. Matth. xix, 27. ↩

  40. Luc. xxii, 31. ↩

  41. Joann. I, 42. ↩

  42. Luc. XXII, 32. ↩

  43. I Petr. IV, 10. ↩

  44. II Tim. II, 5. ↩

  45. II Cor. I, 7. ↩

  46. Ps. XCIII, 19. ↩

  47. Matth. xi, 28. ↩

  48. Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩

  49. Tob. ii, 12. ↩

  50. Luc. xxii, 33. ↩

  51. Ibid. 34. ↩

  52. Marc. xiv, 30. ↩

  53. Luc. xxii, 35, 36. ↩

  54. Luc. x, 3, 4. ↩

  55. Luc. xxii, 38. ↩

  56. Luc. xxii, 38. ↩

  57. Matth. xxvi, 52. ↩

  58. Joann. xviii, 6, 10, 11. ↩

  59. Luc. xxii, 37. ↩

  60. Is. liii, 12. ↩

  61. Joann. xviii, 30. ↩

Chapter 5 of 34