Skip to the text

Articulus 30

AN PRO REDEMPTIONE ET LIBERATIONE GENERIS HUMANI FUERIT NECESSARIUM, VERUM DEUM INCARNARI, PATI AC MORI, ET ITA PRO HOMINIBUS SATISFACERE.

RIDICULUM et absurdum visum est A Judæis et Sarracenis, multis quoque hæreticis, quod nos Christiani asserimus Deum verum incarnatum et crucifixum ad redimendum genus humanum. Credunt tamen Sarraceni Jesum Nazarenum fuisse summum prophetam, sapientissimum virum, et Messiam in lege ac Prophetis promissum, atque Judæos idcirco a Deo usque in finem abjectos, quoniam noluerunt Jesum Nazarenum suscipere pro rege Messia eis promisso: prout omnia ista in Alcorano evidenter habentur. Sed obtenebrati sunt omnes illi sapientia sua carnali, mundana prudentia, et propriæ rationis stultitia, quibus magis innituntur quam auctoritati Scripturarum sanctarum.

Itaque, secundum doctores catholicos, quamvis Deus infinitæ potentiæ et sapientiæ prorsus immensæ, potuerit genus humanum multis modis liberare, iste tamen modus quo redempti sumus per incarnationem mortemque Filii Dei, qui Filius verus est Deus, convenientissimus fuit; nec de condigno potuit fieri liberatio ista per hominem purum seu aliquam puram creaturam.

Unde super tertium Sententiarum, distinctione vicesima, Petrus scribit: Secundum quantitatem culpæ oportet fieri quantitatem emendæ. Culpa vero qua corrupta erat tota natura humana, infinita erat tripliciter. Primo, ex parte ejus cui facta erat injuria, utpote Dei, qui infinitæ est dignitatis ac majestatis. Ideo eum offendere et ei injuriari ac esse rebellem, est gravitatis quodammodo infinitæ: pensatur namque quantitas offensæ ex parte personæ in quam peccatur. Secundo, culpa qua corrupta erat natura humana, fuit infinita ex parte boni quod per peccatum fuit ablatum, quod est Deus seu gloria fruitionis æternæ. Tertio, ex parte naturæ quæ per peccatum erat corrupta, quæ quamdam habet infinitatem in quantum de se multiplicabilis est per infinita supposita. Quum ergo injuria fuerit quodammodo infinita tribus (ut dictum est) modis, nec pura creatura posset infinitam emendam exhibere aut solvere, non potuit pro peccato humani generis satisfacere, ipsumve reparare.

Præterea, secundum Alexandrum et Bonaventuram super tertium, de duobus satisfactio solet fieri et requiri, videlicet de injuria et de damno. Si ergo Deus requirit satisfactionem ab humano genere, aut requirit pro utroque, aut pro horum alio tantum. Si pro utroque, planum est quod impossibile sit aliquam puram creaturam satisfacere Deo pro genere humano: pro eo quod tam gravis est injuria quæ Deo infertur ob ejus excellentissimam dignitatem, quod nulla pura creatura potest ei recompensare aliquid æquale pro tanta injuria. Si vero exigat satisfactionem de solo damno recompensando, nec sic potest pro toto genere humano aliqua pura satisfacere creatura. Aut enim creatura illa esset homo, aut non esset homo. Si homo, quum nullus homo purus possit æquivalere toti generi humano, talis homo offerendo se ipsum Deo, nunquam recompensaret damnum quod intulit Adam corrumpendo totum genus humanum. Si autem non esset homo, non satisfaceret, quia ad illud genus spectat satisfactio ad quod pertinet transgressio. Necessarius ergo fuit satisfactor, redemptor et liberator dignitatis immensæ: qui non potuit esse nisi Deus. Sed Deo in deitatis natura non competit promereri, satisfacere aut liberare per modum mediatoris, quia hoc penitus derogaret majestati ipsius: hinc decuit Deum assumere naturam humanam, quatenus ex assumpta natura sibi conveniret promereri, satisfacere et pretio sanguinis sui redimere, atque ex unita deitate esset infinita idoneitas, dignitas et efficacia ad promerendum ac redimendum.

Amplius de ista materia scribit etiam Durandus de S. Portiano super tertium, dicens: Satisfactio potest dici sufficiens dupliciter. Uno modo simpliciter, quia condigna per adæquationem et recompensationem culpæ commissæ. Alio modo imperfecte, videlicet per acceptationem ejus qui contentus est de hujuscemodi satisfactione. Loquendo ergo de satisfactione condigna, nulla creatura pura potuit satisfacere pro peccato humanæ naturæ seu propriæ personæ. Cujus duplex est ratio: una de qualibet creatura, alia specialiter de descendentibus ab Adam. Prima talis: Non minus obligamur Deo ratione delicti quam beneficii; sed nemo potest Deo reddere aliquid condignum pro beneficiis acceptis: ergo nullus potest Deo exhibere satisfactionem condignam pro peccatis commissis. Specialiter quoque probatur istud de posteris Adæ, quia nec Adam nec aliquis per viam naturæ ab eo descendens, potuit habere gratiam ante suam reparationem. Si autem loquamur de satisfactione secundo modo accepta, quæ vocatur satisfactio de congruo: aut loquimur præsupposita Dei ordinatione, aut absolute. Si primo modo, sic adhuc dicendum est quod nulla pura creatura potuit satisfacere pro natura humana, nec aliqua persona pro se ipsa, nisi virtute satisfactionis per Christum exhibitæ: quoniam Deus ipsum solum præordinavit esse redemptorem et propitiatorem pro peccatis nostris, ut dicitur ad Romanos, Justificati per gratiam

A (id est redemptionem) quæ est in Christo Jesu, quem Deus posuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius.1 Si autem absolute loquamur quid potuit fieri, sic probabiliter videtur dicendum quod pura creatura potuit satisfacere hoc modo, quamvis non ita sufficienter et congrue sicut Christus. Primum patet sic: Quando duo actus ita se habent, quod bonitas unius æquatur malitiæ alterius, bonus actus potest esse satisfactorius pro actu malo, saltem de congruo; sed possibile est quod actus puri hominis a Deo creati, æquaretur in bonitate malitiæ peccati Adæ, vel eam excederet, quantum ad habitum, quoniam bonus ille actus ex majori procederet caritate quam fuit malitia ex qua processit peccatum Adæ, et quantum ad objectum, quoniam esset respectu ejusdem objecti, ex quo objecto unus actus sortiretur tantam finitatem et infinitatem in bonitate quantam alius actus in pravitate: ergo actus talis puri hominis posset tantum satisfactorius esse de congruo, quantum peccatum Adæ fuit demeritorium pro persona et natura. Secundo patet idem sic: Peccatum Adæ redundavit in totam naturam, quantum ad condemnationem. Ergo ejus pœnitentia potuit redundare saltem de congruo in totam naturam, quantum ad satisfactionem et reparationem: quia peccatum Adæ non redundavit in totam naturam nisi quia tota natura originaliter fuit in ipso, propter quod donum originalis justitiæ ei collatum pro se et tota sua posteritate, peccando amisit pro se et pro posteris; sed eodem modo, quando pœnituit, tota natura virtualiter erat in ipso: ergo quando satisfecit pro se, potuit satisfacere pro tota posteritate, nisi Deus aliter ordinasset. Et ponit exemplum de milite cui datur a rege castrum pro se et sua posteritate, qui per peccatum suum meruit castro privari in se et in posteris suis; nihilo minus si mereatur castrum recuperare pro se, meretur etiam recuperare illud pro sua posteritate. Istud ex Durando recitative magis quam assertive induco, quoniam multa objici possent positioni ipsius: quæ brevitati studens dimitto.

Verumtamen, sicut Thomas in tertia parte Summæ suæ, et super tertium Sententiarum, atque in Summa contra gentiles tertio libro declarat, convenientissimus modus liberationis humanæ fuit per incarnationem et passionem unigeniti Filii Dei. Nam tanto modus aptior est ad finem obtinendum, quanto per ipsum plura concurrunt expedientia ad finis consecutionem. Per hoc autem quod genus humanum liberatum est per incarnationem et passionem Filii Dei, multa concurrerunt atque collata sunt ad salutem hominis pertinentia, præter liberationem a peccato. Primo namque per hoc ipsum cognoscitur quantum Deus diligat hominem, et per id provocatur homo ad Deum rediligendum: in quo perfectio humanæ salutis consistit. Secundo per hoc datur nobis exemplum perfectius totius humilitatis, obedientiæ, constantiæ, justitiæ, et ceterarum virtutum in Christi passione ostensarum, quæ sunt necessariæ ad salutem. Tertio, quoniam Filius Dei per suam passionem non solum liberavit hominem a peccato, sed etiam promeruit ei gratiam justificantem et gloriam æternalem. Quarto, quia per hoc indicitur homini major necessitas præservandi se immunem a vitiis. Propter quod ait Apostolus: Empti estis pretio magno;2 glorificate et portate Deum in corpore vestro. — Insuper in Jerusalem voluit Christus pati, quia Jerusalem fuit locus sacrificiorum, et urbs electa ad holocausta Deo immolanda: Christus autem per modum sacrificii obtulit se pro nobis, et pro nobis factus est hostia pro peccato, atque se totum obtulit Patri. Verumtamen crucifigi voluit extra portam, ut veritas responderet figuræ. Nam hircus et vitulus pro peccato et vacca rufa, quæ erant præcipua sacrificia pro peccatis Israelitici populi expiandis, extra castra comburebantur, quemadmodum in Levitico legitur.34 Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus: Quorum animalium sanguis infertur in sancta pro peccato per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret populum, extra portam passus est.5 Secundo, ut per hoc daret nobis exemplum exeundi a conversatione mundana. Unde addit Apostolus:6 Exeamus ergo ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Et item, quia ad litteram extra portam occidebantur iniqui, præsertim qui cruci appendebantur, inter quos Sanctus Sanctorum voluit reputari, ut nos peccatores inter Dei filios computemur, et meritis patientiæ, humilitatis passionisque Christi, justi efficiamur.

Footnotes

  1. Rom. III, 24, 25. ↩

  2. 1 Cor. vi, 20. ↩

  3. Num. xix, 3. ↩

  4. Lev. xvi, 27; ↩

  5. Hebr. xiii, 11, 12. ↩

  6. Ibid. 13. ↩

Chapter 30 of 34