Articulus 31
AN JUDÆI CHRISTUM PERSEQUENTES, ET EJUS CRUCIFIXIONEM ILLI PROCURANTES, COGNOVERINT EUM ESSE CHRISTUM IN LEGE PROMISSUM AC DEI FILIUM.
QUÆSTIO ista difficultatem habet ex verbis Scripturæ canonicæ, quæ de hac re videtur diversimode loqui; et item ex sanctorum verbis Doctorum, super re ista variis modis loquentium. Nam Christus in parabola de vinea locata agricolis, ad quos paterfamilias misit primo ministros, deinde proprium filium (quam parabolam Matthæus, Marcus et Lucas describunt), ait quod agricolæ videntes filium, dixerunt intra se:1234 Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas.
Ubi per vineam intelligitur Synagoga; per agricolas, principes sacerdotum et seniores ac Scribæ; per filium, Christus, quem occiderunt ne terram et principatum amitterent, quia dixerunt: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem. Ergo pontifices5 et superiores Judæorum noverunt Jesum esse Filium Dei et Christum in lege promissum, verumque regem et Dominum Synagogæ. Præterea super eadem verba scribit S. Hieronymus: Manifestissime Dominus probat his verbis, Judæorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam, Dei Filium crucifixisse. Præterea (sicut præhabitum est) super illud, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, dicit Glossa, quod inter Judæos quidam erant majores, et pro illis Christus non oravit, quia sciverunt Jesum esse Christum;67 alii erant minores ac imperiti, qui non cognoverunt hoc ipsum, et pro illis oravit. Idem dicunt Beda atque Chrysostomus. In Libro quoque novi ac veteris Testamenti asseritur, quod principes Judæorum et majores noverunt, sicut et dæmones, Jesum esse Christum, quia viderunt in eo omnia signa quæ Prophetæ prædixerunt de ipso. — Sed hujus oppositum probatur ex eo quod ait Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Petrus quoque princeps Apostolorum, in Actibus:8 Scio (inquit), fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.9
Ad istud aliqui responderunt, quod majores Judæorum noverunt quod Jesus esset Christus in lege promissus, sed nescierunt quod unigenitus Dei Filius exsisteret. Et hoc videtur super Lucam sentire Ambrosius, dicens: Noverunt eum esse Christum, sed ignoraverunt divinitatis suæ mysterium. Idem habetur in præallegato Libro novi ac veteris Testamenti. — Sed contra hoc objici potest, quia Prophetæ evidenter docuerunt Christum esse Filium Dei. Nam et Jeremias prædixit:
Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.10 Et Isaias: Puer natus est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.11 Insuper Hieronymus protestatur, quod cognoverunt Jesum esse eum cui Pater dicit in Psalmo: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam.12 Sed de illo in eodem psalmo præmittitur immediate: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, etc.13 Ergo ita noverunt Jesum esse Filium Dei, quemadmodum Christum. Adhuc autem, non videtur apparentiam ullam habere, quod ausi fuissent Jesum occidere, si cognovissent eum esse regem Messiam in lege et Prophetis promissum.
B Hinc arbitror respondendum, quod non cognoverunt eum esse Christum certa et stabili agnitione, sed aliquando hoc putabant ex testimoniis beatissimi Joannis Baptistæ et ex Scripturis atque ex præclaris ac copiosis Christi miraculis. Verum tempore procedente, dum Christus cœpisset eorum scelera acriter et publice increpare, paupertatem docere, et vitam inter eos humillimam ducere, conceperunt adversus eum vehementissimum odium, et quotidie crevit in eis invidia; sicque propria excæcati malitia, interpretari cœperunt omnia documenta et opera ac signa ejus in pejus, nec credere voluerunt quod esset Filius Dei aut Christus, imo excogitaverunt multa vana et frivola ad probandum oppositum, dicentes: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit;14 ac multa similia, ut ex Evangelio constat. Sicque tandem inter se concluserunt quod non esset Christus nec Filius Dei. Nempe, ut patuit supra, quum dixisset se Christum, dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium?15 ipsi enim audivimus de ore ejus. Verumtamen, secundum Augustinum, concluserunt hoc cum aliquali formidine aut suspicione de opposito.16 Unde et tradiderunt eum Pilato, ut ipsi viderentur quasi immunes de morte ejus: prout de ista positione Augustini dictum est plenius supra. Quod vero non fuissent ausi occidere Jesum si scivissent eum esse Christum, patet ex verbis Augustini dicentis, quod primum Christi adventum oportuit esse occultum, ut judicaretur et occideretur. Quis enim ausus fuisset majestatem occidere? Verumtamen ignorantia ista Judæorum majorum non eos excusavit, quoniam fuit ignorantia affectata, quia veritatem intelligere noluerunt, ipsoque facto dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.17 Hinc passione instante, Christus post Cœnam dixit Apostolis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Itemque:18 Si opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem viderunt et oderunt me et Patrem meum gratis.19
Footnotes
-
Matth. xxi, 33 et seq.; ↩
-
Marc. xii, 1 et seq.; ↩
-
Luc. xx, 9 et seq. ↩
-
Marc. xii, 7. ↩
-
Joann. xi, 47, 48. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Cf. p. 497 C. ↩
-
1 Cor. ii, 8. ↩
-
Act. iii, 17. ↩
-
Jer. xxiii, 6. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Ps. ii, 8. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Joann. ix, 16. ↩
-
Luc. xxii, 71. ↩
-
Cf. p. 491 B et s. ↩
-
Job xxi, 14. ↩
-
Joann. xv, 22. ↩
-
Ibid. 24, 25. ↩
Chapter 31 of 34