Articulus 27
QUOMODO PASSIONIS TEMPORE, CHRISTI DOLOR QUUM INTERIOR TUM EXTERIOR, INTER OMNES FUERIT MAXIMUS.1
QUEMADMODUM in tertia parte Summæ suæ, quæstione quadragesima sexta, asserit S. Thomas, in Christo tempore passionis fuit verus atque sensibilis dolor, qui causatur ex corporali nocivo, dolor quoque interior, qui causatur ex apprehensione alicujus nocivi ac mali, qui tristitia dicitur; et uterque dolor in Christo maximus fuit inter omnes vitæ præsentis dolores. Quod contigit propter quatuor.
Primo, propter causas doloris. Nam exterioris sensibilisque doloris causa fuit læsio corporis: quæ in Christo præcipuam acerbitatem habebat propter generalitatem suæ passionis. Passus est enim aliquid a gentilibus, a Judæis, a mulieribus (puta ancillis Petrum interrogantibus) et a viris, a principibus et ministris, a familiaribus et a notis, puta a Juda eum vendente, a Petro negante, atque a discipulis ab ipso diffugientibus. Idem patet ex parte eorum in quibus homo potest aliquid pati. Passus est namque in suis amicis ipsum deserentibus; in fama, sustinendo blasphemias; in gloria et honore, patiendo irrisiones ac contumelias; in rebus, quia spoliatus est vestibus suis; in anima, per tristitiam, tædium et dolorem. Insuper passus est in omnibus principalibus corporis membris. Passus est enim in capite coronationem spinarum pungentium, in manibus et pedibus clavorum fixuram, in facie sputa ac alapas, in corpore toto flagella, et super humeros crucis bajulationem, totiusque corporis sui violentissimam extensionem. Passus est etiam in singulis corporis sensibus: in tactu, per flagellationem et clavorum perforationem; in gustu, aceto et felle potatus; in olfactu, quia in fœtido loco mortuorum cadaverum, patibulo est affixus; in auditu, audiendo falsissimas accusationes, irrisiones, blasphemias et clamores dicentium, Tolle, tolle, crucifige eum, ac mortis sententiam a Pilato;2 in visu, quoniam Matrem suam carissimam et discipulum prædilectum aliosque amicos et devotas matronas vidit maxime flentes ac desolatas. Itaque, sicut sublimatus est Jesus Christus in donis gratiarum supra alios universos, ita dejectus est infra omnes per ignominiam passionis, prout per Isaiam Deus de ipso prædixit: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde; sicut obstupuerunt super eum multi, sic inglorius erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.3 Secundo, læsio corporalis habuit acerbitatem in Christo ex genere passionis, quoniam mors confixorum in cruce est acerbissima: quia configuntur in locis nervosis et maxime sensibilibus, puta in manibus et pedibus; ipsiusque pondus corporis pendentis continue auget dolorem; et cum hoc est etiam in eis diuturnitas pœnæ, quia non subito moriuntur ut qui gladio feriuntur. — Porro interioris doloris causa in Christo fuit primo congeries seu universitas omnium vitiorum generis humani, pro quibus satisfaciebat patiendo: propter quod quasi sibi ea adscribit, dicens in Psalmo, Verba delictorum meorum.4 Secunda causa hujus interioris doloris in Christo, fuit casus Judæorum et aliorum in ejus morte delinquentium, et præsertim discipulorum qui in ipsius passione scandalum passi fuerunt. Tertia causa fuit amissio vitæ corporalis: quæ amissio naturaliter horribilis est humanæ naturæ.
Secundo potest magnitudo doloris considerari ex perceptibilitate patientis. Nam et Christus secundum corpus erat optime complexionatus, eo quod corpus ejus fuerit miraculose formatum operatione Spiritus Sancti: sicut et alia miraculose facta, fuerunt ceteris potiora, ut Chrysostomus dicit de vino in quod Christus aquam convertit in nuptiis.5 Idcirco in Christo maxime viguit sensus tactus, ex cujus perceptione sequitur dolor. Anima quoque Christi secundum vires suas superiores, efficacissime apprehendit omnes causas tristitiæ. — Tertio magnitudo doloris Christi potest attendi ex puritate doloris. In aliis namque patientibus mitigatur tristitia interior et etiam dolor exterior ex aliqua consideratione rationis, per quamdam derivationem seu redundantiam a superioribus viribus ad inferiores: quod in Christo patiente non fuit. Unicuique etenim virium animæ suæ permisit agere quod sibi est proprium, ut loquitur Damascenus. — Quarto potest considerari magnitudo doloris Christi patientis, ex hoc quod passio illa et dolor fuerunt assumpta a Christo voluntarie, propter finem liberationis hominum a peccato: ideo tantam doloris quantitatem assumpsit, quod erat proportionata magnitudini fructus qui inde consequebatur.
Itaque ex omnibus causis iis simul consideratis patet quod Christi dolor exstitit maximus. Ideo, quamvis aliqui martyres graviores et diuturniores passiones sustinuerunt quam Christus, quantum ad aliquid, utpote Laurentius atque Vincentius, qui quantum ad corporalem læsionem gravius passi sunt, quia Laurentius in craticula est assatus, et carnes Vincentii ungulis ferreis laceratæ fuerunt; tamen ex aliis causis multo gravior fuit Christi dolor, qui pro omnium peccatis doluit simul: cujus etiam vita corporalis tantæ exstitit dignitatis, præsertim propter deitatem unitam, quod de ejus amissione ad modicum tempus magis erat dolendum, quam de amissione vitæ alterius hominis per quantumcumque tempus. Nam et Philosophus tertio Ethicorum testatur, quod virtuosus tanto plus diligit vitam suam, quanto scit eam esse meliorem; et tamen exponit eam periculis mortis propter bonum virtutis. Sic et Christus vitam suam maxime dilectam exposuit morti propter bonum caritatis, sicut ait per Jeremiam:6 Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. — Hæc Thomas.
Hinc etiam scribit Bonaventura: Passus est Christus passione generalissima, passione acerbissima, passione ignominiosissima et passione peremptoria. Passione, inquam, generalissima, quia non solum passus est quantum ad omnia principalia corporis membra, verum etiam secundum omnem animæ suæ potentiam. Passus est etiam passione acerbissima, quia non solum dolendo ut patiens per vulnera, sed etiam condolendo ut compatiens propter nostra delicta. Passus est quoque passione ignominiosissima, et propter patibulum crucis, quod erat supplicium pessimorum, et propter consortium iniquorum, puta latronum, inter quos fuit suspensus ac deputatus. Passus est etiam passione peremptoria, per separationem animæ a corpore, salva tamen unione utriusque cum deitate: anathema enim sit, qui dicit Filium aliquando reliquisse naturam quam semel assumpsit.
Footnotes
Chapter 27 of 34