Skip to the text

Articulus 17

QUOMODO A MALIS CHRISTIANIS NUNC GRAVIUS QUAM OLIM A JUDÆIS AFFLIGATUR CHRISTUS; ET DE SENTENTIA INGRATIS AC IMPIIS METUENDA.

PRÆTEREA, tricesimo septimo capitulo primi libri loquitur beatissima Virgo ad Brigittam: Conqueror tibi quod Filius meus nunc amarius crucifigitur a perversis et impiis Christianis, quam eum tunc crucifixerunt Judæi. Nam quamvis Filius meus in se ipso sit impassibilis, modo tamen propriis vitiis crucifigunt eum. Quemadmodum enim si aliquis contumeliam faceret imagini alicujus, quamvis imago non sentiret, tamen propter malam voluntatem lædendi, læsor ille quasi pro opere argueretur; sic vitia talium Christianorum, quibus spiritualiter crucifigunt Filium meum, abominabiliora et graviora sunt ei, quam illorum qui crucifixerunt eum in corpore. Hi etenim Christiani iniqui ponunt Filium meum in cruce, quando de præceptis Domini Dei sui nil curant; et dehonestant eum, quando irrident servos ipsius per quos hortatur eos ad viam salutis. Deinde crucifigunt dexteram ejus, quando tenent injustitiam pro justitia, dicentes peccatum non esse tam grave ut dicitur. Deinde crucifigunt sinistram, quando virtutem vertunt in vitium. Crucifigunt quoque pedes Filii mei, quando delectantur in vitiis. Coronant eum corona derisionis, quando derident servitores ipsius. Dant ei fel bibere, quando delectantur in pessimis actibus suis. Perforant latus ejus, quando habent voluntatem perseverandi in malis. Vere dico tibi, quod tales sunt injustiores coram Filio meo crucifixoribus ejus, et impudentiores venditore ipsius, et major pœna illis debetur. Pilatus namque bene scivit Filium meum nil dignum morte egisse: tamen quia timuit amissionem temporalis potestatis, seditionemque Judæorum, judicavit quasi invitus Filium meum ad mortem. Quid autem haberent isti timere, si Filio meo servirent? Aut quid de honore suo aut dignitate amitterent, si Salvatorem suum ac Dominum honorarent?

Hinc rursus primo libro, capitulo tricesimo, Dominus Jesus Christus in spiritu ait ad Brigittam sanctam: Impii Christiani affigunt me patibulo per voluntatem peccandi; flagellant me per iram et impatientiam suam, quia nullus eorum vult unum verbum durum propter me aut pro me sustinere; coronant quoque me spinis per suas ambitiones atque superbias; pungunt manus et pedes meos ferro indurationis suæ, quia gloriantur de vitiis suis et mentem suam indurant ne timeant me.

Postremo, secundo libro, vicesimo primo capitulo, sacratissima Virgo S. Brigittæ ait: Duo illi qui Filium meum deposuerunt de cruce, scalas tres applicabant. Una protendebatur usque ad pedes, secunda subtus ascellas et usque ad brachia, tertia ad medietatem corporis. Primus ascendit et tenuit eum per medium; secundus ascendens per aliam scalam, excussit primo unum clavum de una manu, deinde applicata scala, excussit clavum alterius manus: qui clavi longe ultra stipitem crucis protendebantur. Descendente itaque illo qui sustentabat onus corporis, paulatim et modice prout poterat, ille alius ascendit scalam quæ tendebatur ad pedes, et excussit clavos de pedibus. Quumque appropinquaret ad terram, unus eorum tenuit corpus per caput, et alter per pedes; ego autem quæ mater eram, tenui eum per medium. Et ita nos tres portavimus eum ad quamdam petram, quæ linteo mundo a me fuit operta, in quo obvolvimus corpus; sed non consui linteum, quoniam certa eram quod non putresceret in sepulcro.

Tunc Maria Magdalene et aliæ sanctæ feminæ accesserunt. Aderant quoque innumerabiles angeli sancti quasi atomi, suo Creatori obsequium exhibentes. Qualem autem et quantam tristitiam tunc habui, non est qui dicere possit. Eram enim sicut mulier pariens, cujus omnia membra post partum sunt tremula: quæ licet præ dolore vix valeat respirare, gaudet tamen interius, quoniam peperit filium non rediturum in angustiam uteri de quo exivit. Sic ego, quamvis de morte Filii mei fuerim incomparabiliter tristis, attamen quia cognovi Filium meum non amplius moriturum, sed in æternum feliciter esse victurum, gaudebam in corde meo: sicque cum tristitia mea versabatur quædam lætitia.

Hæc ex Revelationibus S. Brigittæ viduæ, principissæ Nericiæ, de semine regum Suetiæ, sumpta sunt: quæ a prædicantibus dominicam passionem possunt opportunis inseri locis.

Chapter 17 of 34