Articulus 7
DE TRADITIONE ET CAPTIVITATE DOMINI JESU, ET DISCIPULORUM FUGA.
SCIEBAT autem et Judas, qui tradebat eum, videlicet Christum, locum, utpote hortum in quo Christus tunc fuit, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis tempore nocturno, ad vacandum ibidem orationi, ut dictum est.12
Judas ergo, quum accepisset cohortem, id est turbam gentilium militum, quos pontifices procuraverunt a Pilato, et a pontificibus et Pharisæis ministros.3 Sicque armavit se miserrimus proditor ille satellitibus utriusque potestatis ac curiæ, utpote Judæorum ac Romanorum, ne magister suus ullo modo posset evadere, et ne Apostoli eum aliquo modo possent aut auderent defendere. Et adhuc eo, videlicet Christo, loquente cum Apostolis verba prætacta, venit illuc, et cum eo turba multa45, id est multitudo turbata et vitiis deordinata, ex gentilibus et Judæis collecta, cum laternis et facibus et armis, cum gladiis, fustibus et lignis.67 Luminaria enim apportabant, quia nox erat, ne Jesus se celaret in tenebris, atque ut ipsum ab aliis, præsertim a Jacobo Minori ei multum consimili, possent discernere. Qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum, et ducite caute.89 O quanta impietas traditoris, et quanta inverecundia ejus, qui signo pacis et amicitiæ manifestavit ac tradidit magistrum et Dominum suum in mortem, nec erubuit tantam sui pravissimi cordis falsitatem ac fraudem tanto exercitui propalare! Dedit autem eis signum hoc osculi, quoniam Jesus consuevit discipulos suos ad se redeuntes in osculo sancto ex caritate suscipere; et item ut Christus minus se observaret aut retraheret ab ipso falsissimo Juda; et ne
Apostoli in ipsum proditorem insurgerent.
Sed quum Judæi distincte cognoverunt Jesum, quem toties conspexerunt, cur Judas dedit eis hoc signum quo cognoscerent Jesum? Ad hoc aliqui dicunt, quoniam Jacobus Minor fuit valde consimilis Christo in facie, propter quod frater ejus appellabatur;10 vel quia in nocte non poterant tam bene discernere sicut in die, quamvis luminaria quædam haberent; vel (ut tangit Origenes) Judas timuit ne Christus suam faciem immutaret, prout fecit in transfiguratione, et ita non posset agnosci nisi ab iis qui eum ex aliis indiciis noverant, qui scilicet ei familiares erant, sicut et ipse Judas;1112 vel (ut scribit Chrysostomus) timuit ne Jesus per medium eorum transiret, sicut quando transivit per medium Judæorum, eum capere, præcipitare aut lapidare volentium, quibus se tunc invisibilem fecit:1314 propter quod traditor etiam dixit, « tenete eum », id est, fortiter stringite, « et ducite » eum « caute » per viam, ne manus vestras imperceptibiliter elabatur.
Et appropinquavit ad Jesum corporaliter, a quo spiritualiter fuit aversus, ut oscularetur eum:151617 sicut callidus Joab accessit quasi vultu sereno ad Amasam suum consobrinum, et tenuit mentum illius quasi osculans ipsum;18 et dicens, Salve, mi frater, effudit intestina ipsius cum gladio.
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super ipsum, processit obviam illis cum undecim Apostolis.19 Quum enim dixisset ad tres, scilicet Petrum, Jacobum et Joannem, Surgite, eamus;20 ivit cum illis tribus ad reliquos octo, et tunc omnibus illis pariter dixit: Ecce jam instat hora in qua hostibus meis tradar; eamus in occursum eorum. Et dixit eis: Quem quæritis? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ad ostendendum illorum nescientiam ac imbecillitatem. Nam quamvis ipse Dominus Jesus stetit in adspectu eorum, non tamen cognoverunt eum quousque voluit cognosci ab eis: imo nec Judas pro tunc eum cognovit. Nempe si eum cognovissent, non dubium est quin eum mox invasissent, quemadmodum solent invadi qui quæruntur ad capiendum et occidendum. Ideo dicit Chrysostomus : In medio illorum stans, eorum oculos excæcavit ne eum agnoscerent. Addit namque Evangelista : Stabat autem et Judas cum illis. Nam si soli alieni tunc Jesum minus cognovissent, mirandum non esset; sed quod nec Judas ei familiaris eum cognovit, valde mirum est. Itaque juxta ista dicendum, quod Christus percussit illos ea specie cæcitatis quæ acrisia nuncupatur : qua percussi fuerunt Sodomitæ ante januam Lot, ut in Genesi legitur, et Syri, quando Eliseus oravit, Domine, percute gentem hanc cæcitate, ut scriptum est quarto Regum.21 Talisque cæcitas non est omnimoda cæcitas, qua nihil videtur, sed cæcitas quædam, qua aliquid confuse videtur, videlicet quod sit homo aut corpus, non tamen distincte cognoscitur, utpote in persona. Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis, quia præcessor et ductor eorum fuit.22
Ut ergo, id est statim postquam, dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram, et etiam impius Judas cum eis, ut creditur. Et quod dictum est, « abierunt retrorsum et ceciderunt in terram », aliqui ita intelligunt, quod modicum retrocedentes corruerunt resupini in terram, et super dorsa sua jacuerunt. Alii dicunt, quod audito illo responso, « Ego sum », territi averterunt facies suas a Christo, et ceciderunt in facies suas. Christus autem sua divina virtute dedit voci suæ vocem23 virtutis, id est miram vim et supernaturalem potentiam perterrendi impios auditores, quorum et corda immutavit, obstupefecit ac terruit suæ deitatis omnipotentia. Est quoque credibile, quod cœlestis et igneus quidam fulgor atque terrificus apparatus resplenduerunt et apparuerunt tunc in vultu Filii Dei, sicut et tunc quando ejecit ementes et vendentes de templo.24 Quod (secundum Origenem) fuit majus miraculum quam satiatio quinque millium hominum ex quinque panibus duobusque piscibus parvis. Nam tot hominum ingenia refrenare, et eorum corda ita compescere, mirabilius fuit quam exteriora illa prodigia. Circa hæc S. Augustinus exclamat sic : O adversarii Jesu Christi, corruistis in terram ! Ubi nunc militum cohors ? Ubi terror et munimen armorum ? Ecce una vox Christi turbam vestram odiis ferocem, armis terribilem, absque telo percussit, repulit et prostravit. Quid judicaturus faciet, qui moriturus hoc fecit ? — Sed quæri potest, cur Christus sic illos dejecit, quorum manus evadere noluit. Et respondendum, quod ideo, ut impii illi suam impietatem insaniamque adverterent, vel non advertendo inexcusabiliores efficerentur, et etiam pro Apostolorum suorum consolatione, et confortatione eorum in fide : imo et pro omnium fidelium ædificatione in fidei firmitate hoc fecit, ut agnoscamus Christi potentiam, et sciamus quam sponte pro nobis sustinuit mortem.
Iterum ergo interrogavit eos. Permisit enim eos ad modicum tempus jacere in terra cum luminaribus suis et armis, deinde surgere eos permisit. Quumque obstupefacti ac tremuli starent, quæsivit secundo : Quem quœritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.25 A cujus cognitione adhuc tenebatur visus eorum per cæcitatem præfatam. Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum.26 Quo prolato, mox cœperunt eum cognoscere, quoniam cæcitatem illam abstulit ipsis. Si ergo me quœritis, sinite hos abire, id est, his discipulis meis nullam inferatis molestiam in personis eorum. Ex hoc elicitur, quod si Dominus Jesus permisisset, sceleratissimi illi Apostolos quoque cepissent et male tractassent, præsertim quia viderunt eos quasi paratos ad adjuvandum suum magistrum. Sed hoc divina virtute prohibuit Christus. Cujus rationem evangelista Joannes tangit, scribendo : Ut impleretur sermo Jesu quem dixit loquens ad Patrem post Cœnam, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam2728, id est, nullum electorum discipulorum meorum, quos tu gratiose adjunxisti mihi, permisi mecum capi aut trucidari : imo nec Judam, quantum in me fuit, permisi perire, sed ipse obstinato se perdidit animo. Denique Salvator bis interrogavit, Quem quæritis ? non ut impios illos provocaret ad inferendum violentiam sibi, sed (ut ait Chrysostomus) fecit omnia quæ merito potuerunt ac debuerunt illos revocare a tanto facinore, visum ipsorum tenendo, eosque taliter prosternendo.
Confestim Judas accedens ad Jesum, dixit :29 Ave, Rabbi, id est, sine væ sis, o magister. O falsissime Juda, cujus cor tantum distabat ab ore, ab affectu, a locutione ! Et osculatus est eum osculo proditorio, venenato, doloso. Et ecce Sanctus Sanctorum a sceleratissimo illo permisit se osculari, dans nobis totius humilitatis, patientiæ, caritatis mansuetudinisque exemplum, ut non vincamur a malo, sed studeamus vincere malum in bono ;30 nec adversariorum et iniquorum accessum, allocutionem et attactum statim despiciamus, sed patienter feramus, atque per mansuetudinis verba caritatisque signa conemur illos allicere ad virtutes. Fraudulentias ergo, simulationes et calliditates aliorum æquanimiter toleremus, reminiscentes quid propter nos pertulit Filius Dei, sicque ei propter nos passo, aliqualiter conformari nitamur ac gaudeamus. Nam (ut Rabanus loquitur) Jesus osculum proditoris accepit, non ut simulationem approbaret, sed ne traditorem fugere videretur, atque ut impium illum ad caritatem alliceret, cui amoris officium, id est osculum, non negavit.
Dixitque illi Jesus :31 Amice, ad quid venisti ? Quasi dicat : Attende tuam impietatem, et pœnitentiam age, nec putes me ignorare fraudulentiam tuam. Sed qualiter Christus appellavit hunc Judam amicum, quum esset pessimus inimicus suus ? Respondetur, quod vocavit eum amicum, quoniam Judas simulavit se esse amicum Christi atque discipulum, ipsum osculando ac magistrum vocando; vel ironice vocavit eum amicum; vel quia aliquando fuit amicus Christi, antequam per avaritiam fuit subversus. Est enim probabile, quod Judas exstitit bonus quando fuit a Christo ad apostolatum promotus, quoniam non apparet quod ad tantum officium promovisset indignum. Et hoc etiam Cassianus et Climacus videntur sensisse, ut patet in libris eorum. Juxta hunc sensum
Christus in Psalmo ait de proditore:32 Et enim homo pacis meæ, in quo speravi. Et rursus: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo; tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus.33 Ex quibus etiam verbis ostenditur, quod passio Christi ex hoc ignominiosior fuit quod a proprio discipulo venditus fuit et traditus. Christi quoque dolor hinc augebatur, quod unum Apostolorum, cui tot bona exhibuit, reperit tam ingratum ac malitiosum. Juda, osculo Filium hominis tradis?34 Dulciter eum expressit proprio nomine, et evidenter insinuavit se falsitatem ac proditionem illius cognoscere, ut vel sic erubesceret et compungeretur. Sed miserrimus ille mansit impœnitens, sicut ait Hieronymus: Judas de apostolatus fastigio in desperationis barathrum labitur, et nec familiaritate convivii, nec intinctione buccellæ, nec obsequii gratia frangitur ne hominem tradat quem noverat Filium Dei. Porro secundum Ambrosium, verba hæc, «Juda, osculo Filium hominis tradis?» interrogative legenda sunt, quia sic protulit ea Christus, quatenus amantis affectu corriperet proditorem, volens eum ad pœnitentiam revocare blando responso.
Præterea, hanc Judæ vitiositatem sequuntur omnes duplices corde et deceptores, simoniaci quoque, judicesque injusti qui prece aut pretio corrumpunt judicium, et testes fallaces, ac ceteri qui ore ac facie blandiuntur, sed nocent occulte et quærunt decipere. De quibus loquitur Jeremias propheta: Sagitta vulnerans est lingua eorum; in ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.35 A quorum omnium pravitate, falsitate, duplicitate, calliditate jugiter caveamus, cum Psalmista orantes: Ne simul tradas me, Domine, cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus ipsorum.36 Insuper discamus, et saltem aliquantulum sequi conemur mansuetudinem et patientiam Salvatoris, qui proditori suo tam blande ac dulciter loquebatur, nec erumpamus in verba iracundiæ ac furoris.37
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, id est, Apostoli prope Jesum stantes et considerantes quod Jesus esset mox capiendus, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? id est, placetne tibi quod percutiamus hos ense? Et si permittis, parati sumus hoc facere. Quæritur, unde Apostolis tanta audacia quod parati erant in tantam turbam insurgere. Respondetur, quia viderunt turbam simul fuisse dejectam solo verbo sui magistri, idcirco de ejus protectione atque potentia præsumebant.
Et ecce Simon Petrus præ fervore amoris Christi, et ex quodam zelo justitiæ, non exspectans Christi responsionem, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, videlicet Caiphæ, amputavit auriculam ejus dextram.3839
Secundum Chrysostomum, Petrus impetum fecit in caput servi, et proposuit ei caput amputare; sed servo se retrahente, aut ictu fallente, aurem illius abscidit. Atque ut ait beatissimus Ambrosius, Petrus aliqualiter in lege peritus, scivit Phinees sacerdotem fuisse divinitus commendatum pro zelo suo, quo zelatus pro Deo, perfodit sacrilege fornicantes:4041 idcirco et ipse simili zelo pro Filio Dei motus, percussit invasorem illius. Erat autem nomen servo Malchus.42 Quem ideo Petrus primo percussit, quia
(ut creditur) servus ille primus extendit manus in Jesum. Respondens autem Jesus, ait:43 Sinite usque huc, hoc est, servum istum permittite ad me accedere, ut curem eum. Et quum tetigisset auriculam ejus, id est, aurem suo loco restituisset in capite servi, sanavit eum repente ac integre, quantum ad corpus. Verumtamen quod communiter dicitur, Dominum Jesum curasse spiritualiter in anima quos sanavit in corpore, non videtur in servo hoc contigisse, propter nimiam obstinationem ipsius: imo de servo isto plures testantur, quod fuit ille qui in domo Annæ dedit primam alapam Salvatori;44 in quo maxima servi illius ingratitudo, improbitas et obduratio demonstratur. Hoc præclarum miraculum fecit Dominus Jesus: primo, ad suæ potestatis declarationem et ad Dei Patris honorem; secundo, propter intuentium conversionem; tertio, ob Apostolorum roborationem in fide; quarto, ad nostram ædificationem, quatenus Christi exemplo discamus sanctam patientiam, et persequentibus facere bona, beneficiumque pro injuriis reddere; quinto, ad satisfaciendum pro Petro, a quo servus ille videbatur læsus inordinate; sexto, ne pontifex ac Judæi viderentur habere aliquam justam querimoniam contra Christum, propter mutilationem servi pontificis factam a discipulo Salvatoris.
Dixit ergo Jesus Petro:45 Converte gladium tuum in vaginam. Omnes enim qui acceperint46 gladium, id est, qui armis seu gladio inordinate et illegitime utuntur, videlicet privata et propria potestate, non legitima ac publica auctoritate, gladio peribunt, id est, propter abusum gladii merentur damnari, et propria iniquitate quam committunt, quoniam gladio occidunt spiritualiter semetipsos, peccando mortaliter. De qua morte scriptum est in libro Sapientiæ: Os quod mentitur, occidit animam.47 Et in prima Joannis Canonica: Qui non diligit, manet in morte.48 De qua in Evangelio ait Salvator: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.49 Talis quoque peribit gladio illo de quo in Apocalypsi habetur: Ex ore ejus (videlicet Christi judicis) gladius ex utraque parte acutus exibat.50 Per quem gladium sententia judicialis seu rigor divinæ justitiæ designatur. Verumtamen talis potest in vita hac pœnitere. Juxta præinductam expositionem scriptum est in Genesi: Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius.51 Unde quicumque alteri injuriatur, gravius lædit se ipsum: quoniam propria iniquitate interficit animam suam, et sibi ipsi mercatur damnationem æternam; alteri vero non infligit nisi malum pœnæ, quod si alter patienter pertulerit, lucrum animæ inde acquirit, et æternaliter coronari meretur. Nulla enim nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Hinc Salomon contestatur: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.52 Porro qui gladio legitime utitur, ei gladius a lege donatur, et ipse proprie non occidit, sed lex, prout supra tertium Sententiarum Alexander de Hales declarat. Et sicut S. Bernardus in libro de Consideratione ad Papam Eugenium scribit, Christus dicendo ad Petrum, Converte gladium tuum in vaginam, prohibuit apostolicis viris, id est episcopis et sacerdotibus ac clericis, materiali gladio præliari. Tamen hic gladius dicitur Petri fuisse, quoniam nutu pontificis, non manu ipsius, est evaginandus.
Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Ac si dicat Filius Dei ad53
Petrum: Vis tu passionem meam impedire, ita ut eam non gustem, quam Pater æternus vult me gustare ut per eam salvem genus humanum? Deinde Christus tangit aliam rationem ad probandum quod non indiguit defensione Petri aut Apostolorum. An puta, quia (id est quod) non possum rogare Patrem, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum, per quorum auxilium possem evadere passionem?54 Ideo autem dixit, «duodecim legiones angelorum», quia duodecim erant Apostoli. Legio vero continet sex millia sexcenta sexaginta sex. Nec dubium quin in quolibet choro angelorum sint innumerabiliter plures angeli quam duodecim legiones, quum in infimo choro sint ad minus tot angeli quot sunt homines in toto jam mundo, eo quod unusquisque homo, etiam infidelis, habeat angelum proprium, qui est de infimo choro. Et juxta doctrinam divini Dionysii, quanto in cœlis chorus seu ordo angelorum est altior, tanto continet in se plures personas.55 — Sed quæri potest, quomodo Christus potuit obtinere a Patre plus quam duodecim legiones angelorum in suum auxilium, quum Pater voluerit eum pati. Et respondendum, quod Christus non dicit explicite, quod potuit tot angelos obtinere a Patre ad eripiendum eum de morte, sed ad adsistendum sibi, si vellet. Vel si intelligatur, quod poterat eos obtinere ad hoc quod per eorum obsequium (quo tamen non indigebat) evaderet passionem; dicendum, quod hoc secundum se et absolute loquendo, fuit possibile, quamvis ex conditione seu suppositione impossibile fuerit, ut supra ostensum est.56 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ?57 id est, vaticinia Prophetarum impleri non poterunt, nisi pro mundi salute hæc patiar, quia sic oportet fieri sicut est prophetatum. Et in hoc tangitur tertia ratio cur Petrus non debuit passionem Christi velle impedire, adversarios ejus lædendo.
In illa hora dixit Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores.58 Ista sunt verba Lucæ evangelistæ, qui solus hæc scribit. Ex quibus apparet, quod principes sacerdotum et magistratus templi ac seniores venerunt ad capiendum Jesum, quum tamen alii Evangelistæ scribant ministros pontificum et majorum venisse ad hoc. Ad quod respondetur, quod vel aliqui ex principibus sacerdotum (qui interdum summo sacerdotio fungebantur) atque ex aliis majoribus venerunt ad Jesum, ut ministri negotium illud audacius diligentiusque implerent; vel venisse dicuntur, non in propriis personis, sed per suos ministros; vel quantum ad suam auctoritatem, quam commiserunt ministris. Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus, cum laternis et facibus comprehendere me:596061 in quo apertissime atque gravissime injuriamini mihi, qui latroni omnino contrarius sum, quoniam latro occidit, insidiatur et nocet, ego autem mortuos vivificavi, infirmos vestros curavi, et multa ac magna beneficia vobis exhibui, salubriter instruendo, caritative corripiendo, gratiam et salutem offerendo. Quum quotidie eram apud vos in templo docens, non me tenuistis, quia non habuistis neque habetis contra me justam causam, et ibi populum timuistis, sed nec ibi, nec hic Deum timetis.62 Sed hæc est hora vestra, id est, istud est tempus passioni meæ præordinatum, in quo Deus Pater permittit vos exercere voluntatem vestram in me unigenitum Filium suum; in quo etiam tempore aeriæ potestates per vos operantur in me quod possunt ac permittuntur.6364 Itaque « hæc est hora vestra », id est hora vobis permissa ad invadendum et occidendum me, et potestas tenebrarum, id est impiorum, videlicet superiorum vestrorum, a quibus missi estis, ac dæmonum instigantium vos contra me. Impii enim tenebræ nuncupantur, juxta illud Apostoli: Fuistis aliquando tenebræ; et illud, Tenebræ eam non comprehenderunt. Rursus, « potestas tenebrarum » est abusio potestatis, opus tyrannidis, impugnatio veritatis, et virtutum oppressio.
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ Prophetarum. Non quod prophetalis prænuntiatio horum fuit causa directa ut fierent mala ista vel bona hæc: imo quia hæc erant futura, ideo Spiritus Sanctus per Prophetas ea prædixit. Idcirco in verbis istis et consimilibus, « ut » tenetur concomitanter, non directe causaliter.6566 Cohors ergo et tribunus qui præfuit cohorti, et erat minister Pilati (et dicebatur tribunus, qui præerat mille militibus), et ministri Judæorum accesserunt ad Jesum, ostendentes verum esse quod ipse jam dixit, « Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum », et manus6768 violentas atque sacrilegas injecerunt in Jesum6970, lupi rapaces et ferocissimi ursi ac rabidissimi canes, insurgentes in mansuetissimum, piissimum ac innocentissimum Agnum, sicut prædictum fuit in persona Christi in Psalmo : Circumdederunt me vituli multi ;71 tauri pingues obsederunt me ; circumdederunt me canes multi. Unde et sanctus Job in figura Christi prædixit:72 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit ; circumdedit me lanceis suis. Et comprehenderunt et ligaverunt eum, ne aliquo modo elaberetur manus eorum, et quia voluerunt eum tractare tanquam latronem, et ut reum mortis in civitatem deducere :73 tales autem solent ligari. Atque (ut refert Bernardus) miserunt ferream catenam in collum Christi, quæ postea in Jerusalem consuevit peregrinis cum magna devotione monstrari.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt ex timore humano et inordinato, quemadmodum Dominus Jesus prædixit.74757677 Fuit autem valde mirabile, quod nec Malchus a Petro tam graviter vulneratus, nec aliquis aliorum qui stabant cum Malcho, Petrum invasit. Nec dubium quin eum invasissent et occidissent, nisi Christus omnipotente sua virtute corda illorum sic refrenasset ac compescuisset quod Petrum non invaserunt. In hoc quoque apparuit mira illorum obstinatio, quod ex tam pia et miraculosa Malchi curatione nullus ipsorum fuit compunctus, aut ad aliquam pietatem circa Christum emollitus. Adolescens autem quidam sequebatur eum, videlicet Jesum, amictus sindone, id est linea veste, super nudo corpore, quia aut aliam vestem non habuit, ut aliqui dicunt, vel modice erat vestitus præter sindonem. Est enim consuetudo loquendi, ut parum vestiti dicantur nudi, juxta illud Job : Nudos spoliasti vestibus. Joannes quoque scribit de Petro in piscatione constituto :78 Erat enim nudus, id est parum vestitus, ut ibi exponitur. Nec verisimile esse videtur, quod adolescens ille non erat nisi sindonem solam indutus, quum (ut infra habetur) frigus tunc fuerit, præsertim in nocte.79 Et tenuerunt eum. At ille, rejecta sindone cum qua eum tenuerunt, nudus profugit ab eis ex timore. Hunc adolescentem quidam dixerunt fuisse juvenem quemdam ex domo in qua Christus cœnavit.80 Sed non videtur quod aliquis exivit de domo illa cum Christo usque in hortum, nisi undecim Apostoli. Alii ergo dixerunt, quod adolescens iste fuit vel Joannes apostolus aut Jacobus Minor : ita quod adolescens ille primo cum aliis Apostolis fugerit, deinde resumpta confidentia aliquali, secutus sit Christum. Et si erat Joannes, dicendum esset quod recuperata sindone sua, rursus ivit post Christum usque ad Annæ domum.
Et adduxerunt Jesum ad Annam primum, id est, antequam duxerunt Jesum ad Caipham, anni illius pontificem, duxerunt eum ad Annam, qui præcedenti anno fuerat pontifex.81 Sicque primo præsentaverunt Christum Annæ propter varias causas. Primo propter reverentiam suæ personæ. Secundo ad complacendum eidem. Tertio ex vana gloriatione, quasi exsultantes de præda quam ceperant, pro cujus captione laboratum fuit tam diu. Ideo suum triumphum voluerunt prius ostendere Annæ, cujus domus prius occurrit eis in via, quam habitaculum Caiphæ. Et hoc ipsum exstitit quarta causa, videlicet quod domus Annæ eis prius se offerebat in via, et indecens reputabant domum tanti prælati sine introitu præterire. Quinto, quoniam Annas fuit Caiphæ socer. Unde subjungitur : Erat enim Annas socer Caiphæ, qui Caiphas erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas qui consilium dederat Judæis ut interficerent Jesum :82 quia expedit unum hominem mori pro populo, id est, utile est pro conservatione totius populi nostri, ut istum occidamus (qui dicit se regem esse, et populum post se trahit), ne veniant Romani, et destruant locum nostrum ac plebem :83 prout istud tactum est supra, et Joannes describit plenius.84
Footnotes
-
Cf. p. 451 D. ↩
-
Joann. xviii, 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Marc. xiv, 43. ↩
-
Marc. xiv, 43. ↩
-
Matth. xxvi, 47; ↩
-
Joann. xviii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 48; ↩
-
Marc. xiv, 44. ↩
-
Galat. 1, 19. ↩
-
B Gen. xix, 11. ↩
-
Matth. xvii, 2. ↩
-
Joann. viii, 59; x, 39. ↩
-
Luc. iv, 30; ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Matth. xxvi, 49. ↩
-
Luc. xxii, 47; ↩
-
II Reg. xx, 9, 10. ↩
-
Joann. xviii, 4. * eum ↩
-
Matth. xxvi, 46. ↩
-
IV Reg. vi, 18. ↩
-
Joann. xviii, 5. ↩
-
Ps. lxvii, 34. ↩
-
Joann. ii, 14-16. ↩
-
Joann. xviii, 7. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Ibid. 9; xvii, 12. ↩
-
Ibid. 9; xvii, 12. ↩
-
Matth. xxvi, 49. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Matth. xxvi, 50. ↩
-
Ps. xl, 10. ↩
-
Ps. liv, 13, 14. ↩
-
Luc. xxii, 48. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Ps. xxvii, 3. ↩
-
Luc. xxii, 49. ↩
-
Joann. xviii, 10. ↩
-
Matth. xxvi, 51; ↩
-
Num. xxv, 7, 8. ↩
-
Ps. cv, 30, 31. ↩
-
Joann. xviii, 10. ↩
-
Luc. xxii, 51. ↩
-
Joann. xviii, 22. ↩
-
Ibid. 11; ↩
-
Matth. xxvi, 52. ↩
-
Sap. 1, 11. ↩
-
1 Joann. 11, 14. ↩
-
Matth. xviii, 22. ↩
-
Apoc. 1, 16. ↩
-
Gen. ix, 6. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
Joann. xviii, 11. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
-
Cf. t. XV, p. 280 A. ↩
-
Cf. p. 456 D'. ↩
-
Matth. xxvi, 54. ↩
-
Luc. xxii, 52. ↩
-
Matth. xxvi, 55; ↩
-
Joann. xviii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 55; ↩
-
Marc. xiv, 49. ↩
-
Joann. 1, 5. ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
Joann. xviii, 12; ↩
-
Joann. xviii, 12; ↩
-
Luc. xxii, 53; ↩
-
Luc. xxii, 53. ↩
-
Matth. xxvi, 50. ↩
-
Matth. xxvi, 50. ↩
-
Ps. xxi, 13, 17. ↩
-
Job xvi, 12, 14. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Joann. xvi, 32. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Job xxii, 6. ↩
-
Joann. xviii, 18. ↩
-
Marc. xiv, 51, 52. ↩
-
Joann. xviii, 13. ↩
-
Ibid. 14; xi, 49, 50, 48. ↩
-
Joann. xxi, 7. ↩
-
Cf. p. 428 B. ↩
Chapter 7 of 34