Articulus 2
Cur omnis rationalis et intellectualis creatura ex se prona sit ad peccatum, et gratia Dei virtutibusque indigeat.
ECCE qui serviunt Deo, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:1 quanto magis hi qui habitant do- mos luteas consumentur velut a tinea? gratificante virtutibusque infusis ac donis Spiritus Sancti) est indigens, per quæ finem illum attingat, quoniam media fini proportionari oportet. Propter quod ait Apostolus: Gratia Dei vita æterna.
Quanta sit fragilitas omnis intellectualis rationalisque creaturæ, constat ex casu Luciferi:2 qui quum esset inter angelos summus, tamen statim post suam creationem irreparabiliter lapsus est; nec suffecit ei iniquitas propria, sed innumerabilia angelorum millia ad suæ impietatis consensum imitationemque traxit.
Itaque, secundum Augustinum libro de Civitate Dei in pluribus locis, omnis mens creata, tam angelica quam humana, eo ipso quo ex nihilo facta est, ex se habet quamdam innatam ac naturalem fragilitatem, defectuositatem et pronitatem ad malum culpæ;3 et nisi per supernaturalia dona gratiæ aut gloriæ roboretur, adjuvetur ac conservetur, cito labitur in peccatum: idcirco virtutibus indiget.
Ex præhabitis innotescit cur solus Deus ex sua natura sit impeccabilis. Sanctus namque est, ens independens, non ordinatum ad aliud; estque essentialiter sanctus atque beatus; nec ejus libertas mutabilis est, quippe qui purus est actus, et qui per Malachiam ait: Ego Dominus, et non mutor.
Præterea, quum omnis intellectualis creatura ordinetur ad finem ea sublimiorem et a se distantem, potest ab illo fine deficere, si ipsa secundum se ipsam consideretur: ideo potest peccare, quum peccatum non sit nisi obliquatio ac recessus ab ultimo fine, secundum Bonaventuram super secundum Sententiarum.4 Et ex hac consideratione ostendit Thomas in Summa contra gentiles, libro tertio, qualiter in angelis potuit esse peccatum.5 Hinc omnis creatura rationalis et intellectualis virtutibus eget, ne peccet: quia, ut super tertium scribit Albertus, virtus est retinaculum mentis creatæ, ne per ingenitam pronitatem ad malum ruat in illud, et robur ejusdem adversus ruinam.6
Amplius, nulla creatura est essentialiter sancta aut felix: idcirco gratia atque virtutibus indiget, quibus ad beatitudinem tendat ac perducatur.
Rursus, liberum arbitrium mentis creatæ secundum se consideratum, ad utrumque vertibile est: idcirco gratia ac virtutibus opus habet inclinari ad bonum et stabiliri in eo. Et quia ad supernaturalem finem, qui est beatifica Deitatis fruitio, ordinata et condita est rationalis creatura, supernaturalibus mediis (hoc est gratia
Footnotes
Chapter 4 of 143