Articulus 9
Qualiter peccati enormitas ex parte Dei multipliciter attendatur.1
DISPERDAM eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non exquisierunt Dominum, nec investigaverunt eum. Objectum appetitus est bonum : ideo unumquodque tantum habet de appetibilitate et amabilitate quantum habet de bonitate. Porro appetitus intellectivi (videlicet voluntatis) objectum est bonum intellectualiter apprehensum seu cognitum. Quum igitur Deus gloriosus ac sempiternus sit bonum increatum, incommutabile et immensum, imo bonitas pura, incircumscriptibilis, perfectionaliter infinita, constat quod ipse sit præ omni creatura infinite desiderabilis atque amabilis. Sed quanto ipse omnibus amabilior desiderabiliorque consistit, tanto major fit ei irreverentia ac injuria, dum aliquod bonum creatum caducum ei præfertur, et præ ipso appetitur, honoratur sive amatur. Quumque in omni mortali hoc fiat peccato, consequens est quod gravitas culpæ mortalis, per comparationem ad superexaltatam infinitamque Dei bonitatem, amabilitatem ac honorabilitatem, sit quodammodo infinita.
Secundo idem probatur ex consideratione divinæ sanctitatis atque justitiæ. Certum est namque quod quanto quis in se ipso vere sanctior exstat ac justior, tanto plus detestatur, exhorret, odit ac ponderat perversitatem turpitudinemque peccati. Quum itaque Deus sit substantialiter et interminabiliter in se ipso sanctus ac justus, ita quod suæ sanctitatis et æquitatis nulla mensura est nec aliquis terminus, patet quod omnem impietatem et culpam mortalem abominetur, abhorreat ac odiat infinite. Rursus, quo Deus in se ipso est sanctior, justior ac sapientior, eo peccati turpitudo, insipientia, perversitas est dissimilior ac displicentior ei, et ipse peccator quasi immensam dissimilitudinem, displicentiam ac odibilitatem coram Deo incurrit peccando, et ea intra se diligendo ac retinendo quæ Deus sic reprobat. Amplius, quanto quis ad aliquid naturaliter magis afficitur, et quanto illud est ei magis placitum atque conveniens, tanto illius oppositum est sibi magis displicens atque contrarium. Deus autem naturaliter diligit bonum virtutum : ideo malum culpæ odit et reprobat vehementissime.
Tertio idem ostenditur ex parte divinæ auctoritatis ac majestatis immensæ. Quum etenim Deus legifer noster sit summæ et incomparabilis auctoritatis ac majestatis, gravissimum est legem ejus contemnere, ejus præcepta transgredi nec curare, ejusque auctoritatem dissimulare. Ideo ipse per Jeremiam locutus est : Audi, popule stulte, qui non habes cor : me non timebitis, qui posui arenam terminum mari ? Et sanctus Moyses testatur quod Deus aversatur impium.2
Quarto illud innotescit ex consideratione sapientiæ Dei omnia intuentis.3 Ad magnam quippe legislatoris seu præceptoris irreverentiam vilipensionemque pertinet, si subditi ejus, eo præsente ac intuente, ipsius præcepta audeant violare et sine timore ipsum offendere. Quumque sciamus Deum universa, etiam intima cordis, inspicere, ineffabiliter eum inhonorat ac aspernatur quicumque ejus præcepta transgreditur.4 Hoc pensans Propheta, ait ad Dominum : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo ;5 et denuo :6 Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Unde, ut scribit Boetius, grandis nobis indicta est bene agendi necessitas, quoniam ante oculos Judicis cuncta cernentis est tota conversatio nostra.7 Ideo vereamur ac verecundemur aliquam cogitationem habere immundam, et omnem illicitam appetitionem vitemus, quatenus Omnipotenti jugiter exhibeamus cor purum. Væ his qui humanam præsentiam amplius quam divinam attendunt, formidant ac venerantur.
B Quinto idem monstratur ex parte copiosissimæ munificentiæ et beneficiorum Altissimi. Ipse namque est liberalissimus benefactor : qui ex sua mera bonitate et pietate tot et tanta bona nobis largitus est ; qui a tantis periculis ac peccatis eripuit nos ac præservavit; qui de necessariis vitæ indesinenter providet nobis ; qui in tantis excessibus nostris tam longanimiter ac misericordissime nobis pepercit. Denique beneficia ejus generalia ac specialia, corporalia ac spiritualia, naturalia ac supernaturalia, et gloriosissima ejus promissa, prorsus innumerabilia sunt et ineffabiliter magna. Maximæ ergo improbitatis, perversitatis, insipientiæ ingratitudinisque consistit, benefactorem istum inhonorare, offendere, oblivisci, relinquere, cujus beneficiis jugiter indigemus, et sine cujus pietate ac dono nec ad momentum subsistere unquam valemus.
C Sexto id ipsum innotescit ex parte dilectionis ac dignationis Dei ad nos.8 Ipse enim prior dilexit nos, non propter com-
Ps. xv, 2. modum suum, quia bonorum nostrorum non eget, sed ut nos suæ beatitudinis simus participes, et gloriæ suæ consortes. Et ita dilexit nos ab æterno sine meritis nostris, estque dilectio ejus ad nos summe gratuita, pura et maxima. Nam et Pater æternus unigenitum Filium suum maluit incarnari ac crucifigi, quam nos damnari; similiter Filius Dei tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Patri in odorem suavitatis.9 Quam enorme est ergo, quam ingratum, impium ac perversum, talem ac tantum amatorem, tam piissimum præamatorem saltem non redamare, sed relinquere, inhonorare, abjicere, non observando præcepta ipsius, sed consentiendo adversariis sui honoris ac nostræ salutis?
Quum itaque tam abominabilia, enormia ac odibilia sint peccata, et ipsi peccatores similiter propter ea, juxta quod ait Osee propheta, Abominabiles facti sunt sicut ea quæ dilexerunt, utputa vitia quæ gesserunt;10 hinc merito Dominus per Jeremiam de impiis protestatur: Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum.11 De quibus et Psalmista fatetur:12 Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.
Ex prætactis ergo considerationibus totis præcordiis detestemur ac fugiamus peccata; nec Deo aliquid præferamus, sed fideli ac integro corde ei super omnia adhæreamus ac obsequamur.
Footnotes
Chapter 11 of 143