Articulus 21
Introductio regularum per quas possit cognosci quæ peccata sint mortalia et quæ venialia.
NOLITE facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.1 Frequenter vitia formam virtutum prætendunt, et quæ mortifera exstant, salubria reputantur. Callidissimus etenim hostis quos per evidentia mala nequit decipere, per apparentia bona conatur circumvenire ac superare.2 Hic incursus et hoc opus est dæmonii meridiani, ut ait Bernardus, quod (teste Apostolo) se transfigurat in angelum lucis.3 Necessarium ergo est tam confessoribus quam confitentibus, et præsertim prædicatoribus verbi Dei, ut queant discernere quæ et qualiter et cur peccata exsistant mortalia, per certas ac solidas regulas. Propterea super hoc nunc documenta aliqua regularia tanquam leges judiciales, quantum Dominus dederit, introducam.
Itaque prima regula est : Quidquid est contra legem naturalem, ex suo genere est mortale peccatum : quamvis interdum propter actus parvitatem aut rationis præventionem seu subreptionem sit veniale, sicut in ceteris peccatis ex suo genere mortalibus hoc contingit. Porro naturalis lex est quam ratio pure naturalis bene disposita omnibus dictat. Quæ lex, quantum ad præcepta sua affirmativa, exprimitur apud Matthæum, ubi ait Salvator :4 Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Quantum vero ad præcepta negativa, habetur apud Tobiam, quo legitur : Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alii facias.5 Ista tamen negativa seu prohibitio satis datur intelligi in præcepto illo affirmativo prolato a Christo. Hinc, sicut præhabitum est, Thomas aliique doctores affirmant peccatum esse mortale quod est contra legem, sive sit contra legem scriptam, sive naturalem.6 Et super secundum, distinctione quadragesima secunda, scribit Durandus, quod omne peccatum est contra legem naturalem, vel inspiratam, aut ab eis derivatam. — Denique, secundum sanctos Doctores, lex scripta et etiam evangelica præsupponunt et sibi substernunt legem naturalem, et aliqua superaddunt : idcirco lex naturalis obligat ad mortale. — Insuper, lex naturalis est quædam expressio et imago ac resplendentia legis æternæ et increatæ : ideo Legislator altissimus exigit eam ab universis impleri. Nam ideo eam omnium rationi impressit et quasi inscripsit, et non solum eam in libris digessit, ut docet Isidorus. —
Amplius, super illud Isaiæ, Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum, Hieronymus per jus, intelligit jus naturale omnium cordibus inditum, propter cujus transgressionem Dominus perhibet se reprobos damnaturum.7 Ergo mortale peccatum est, contra naturalem agere legem ; et tanto iniquius atque mortalius est peccatum, quanto plus naturali legi repugnat.
Si autem objiciatur, quia secundum Ambrosium, peccatum est transgressio legis divinæ ; lex autem naturalis a lege divina distinguitur : respondendum, quod lex naturalis ac divina, quamvis formaliter distinguantur, materialiter tamen coincidunt, quia et lex naturalis potest appellari divina, in quantum exprimitur in sacra Scriptura atque immediate procedit a lege æterna.
Secunda regula est : Quidquid contrariatur justitiæ et fit contra præcepta Decalogi, ex suo genere est mortale. Ait enim Propheta ad Dominum :8 Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis, quia injusta cogitatio eorum ; et denuo :9 Neque permanebunt injusti ante oculos tuos ; itemque :10 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Istud patet ex declaratione Bonaventuræ, articulo nonodecimo introducta. Unde et super secundum, distinctione tricesima quinta, asserit quod peccatum est, sive sit contra legem naturæ, sive contra legem scriptam, sive contra evangelicam legem. Idem constat ex eo quod præcepta Decalogi sunt de jure naturali, seu naturalis dictamine rationis, secundum omnes doctores, quamvis observatio sabbati quantum ad temporis determinationem, de naturali non fuerit lege. Hinc, secundum Esitium, Decalogus fuit quædam renovatio naturalis ac inditæ legis. Præcepta quoque Decalogi sunt de actibus justitiæ. Idcirco apud Jeremiam habetur : Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter ;11 vel, ut alia habet translatio, negligenter : quod redit in idem. Opus etenim Dei facit fraudulenter, qui sine debita diligentia facit illud, sed justum honorem subtrahit Creatori ; et hoc est opus Dei facere negligenter : quod est directe contra justitiam et contra legem naturalem atque divinam, quia et naturalis ratio et sacra Scriptura dictant, Deo altissimo, principi majestatis immensæ, reverenter ac sollicite ministrandum esse.
Tertia regula est : Quidquid est contra legem evangelicam ac divinam, est mortale peccatum. In evangelica etenim lege non solum continentur præcepta Decalogi, sed alia multa eis adjiciuntur a Christo, qui non venit legem solvere, sed implere atque perficere, ut patet in Matthæo, ubi præcepta a Christo superaddita describuntur, similiter apud Lucam :1213 ubi multa habentur quæ secundum unam expositionem sunt consilia, secundum aliam vero præcepta, ut patet de reconciliatione facienda, et juratione vitanda, et inimicorum dilectione, de dando quoque omni petenti, et mutuatione, ac consimilibus.1415161718 Alia autem sunt absolute præcepta, quamvis quædam eorum non exprimantur per modum præcepti, ut illud :19 Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Porro quod illa obligent ad mortale, constat ex eo quod Christus in fine illorum locutus est : Omnis qui audit verba hæc et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam;20 ex eo quoque quod rursus apud Matthæum protestatur : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, id est præcepta ipsius.21 Unde et iterum loquitur : Si vis intrare ad vitam, serva mandata.
Denique lex divina in legem evangelicam Mosaicamque dividitur. In lege autem Moysis triplicia continentur præcepta, videlicet moralia et judicialia ac cærimonialia. Præcepta moralia erant quæ in Decalogo continebantur explicite sive implicite, ac directe; præcepta vero cærimonialia erant quasi quædam determinationes præceptorum moralium quoad ritum et modum cultus divini, seu de modo servandi justitiam per respectum ad Deum; sed præcepta judicialia erant moralium determinationes quoad modum servandi justitiam inter homines : prout Alexander de Hales in Summa sua, Thomas quoque in prima secundæ et Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus hoc declarant. Porro præcepta illa cærimonialia erant figurativa mysteriorum Christi : idcirco Evangelio Dei vulgato, fuerunt prohibita. Similiter præcepta illa judicialia cessant in evangelica lege : quamvis quædam illorum possint in novo Testamento a prælato aut principe innovari atque institui, ut in prima secundæ asserit Thomas.22 Idcirco verbum illud B. Ambrosii, Peccatum est transgressio legis divinæ et cœlestium inobedientia præceptorum, de præceptis veteris Testamenti cærimonialibus ac judicialibus non est intelligendum.
Quarta regula est : Quidquid est contra præcepta Ecclesiæ, est mortale. Probatur ex eo quod apud Matthæum asserit Filius Dei : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Potest autem nomine Ecclesiæ universalis synodus accipi, de qua in libro contra Faustum loquitur Augustinus :23 Tanta est auctoritas Ecclesiæ, quod Evangelio non crederem, nisi me auctoritas Ecclesiæ commoveret. Potest quoque nomine Ecclesiæ quicumque summus Pontifex seu dominus apostolicus designari, cui unusquisque fidelis tenetur in omnibus obedire magis quam cuicumque inferiori propriove prælato, ut Raimundus in Summa sua, et Thomas ac Bonaventura super secundum conscribunt. Chrysostomus quoque super Matthæum, et Durandus qui fuit Ordinis S. Francisci, et Thomas in secunda secundæ, per Ecclesiam in verbis prætactis ecclesiasticum prælatum intelligunt.2425 Obedire ergo oportet generalium decretis conciliorum, canonibus quoque summorum Pontificum sicut divinis præceptis: quod, proh dolor! nimis male servatur, quia contra ecclesiasticam libertatem et contra privilegia religiosorum passim peccatur, nec clerus decreta et canones statum suum regulantes et concernentes jam curat.
Quinta regula est : Quicumque non obedit suo superiori legitimam jurisdictionem super ipsum habenti, in his quæ superioris illius cathedram, jurisdictionem aut superioritatem concernunt, peccat mortaliter. Patet ex dictis. Agit enim aut omittit contra debitum justitiæ, et contra verba Christi, qui dixit:26 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et istud Petrus de Tarantasia circa finem secundi Sententiarum testatur. Hinc sæcularibus principibus, judicibus, parentibus et propriis præsidentibus est prompte obediendum, quum dicat Apostolus ad Romanos: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, damnationem sibi acquirunt. Et alibi: Servi (inquit), obedite dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Imo princeps jubet Apostolorum in prima sua Canonica: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Sexta regula est: Quidquid contrariatur caritati Dei aut proximi, est mortale. Quod jam supra copiose ostensum est, et divinus Apostolus in prima ad Corinthios clarissime docet, in tantum ut dicat: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ex quo Alexander de Hales super tertium et Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua concludunt, quod si quis ex fide informi et timore servili sustineret mortem pro fide, nihilo minus damnaretur. Caritas namque est animæ vita, nec sine ea potest esse accepta ac placita Deo. Idcirco de hoc multa affirmat Joannes apostolus in prima sua epistola, dicens: Qui non diligit, manet in morte; omnis qui fratrem suum odit, homicida est. Nec solum mortale est quidquid contrariatur caritati, sed etiam quidquid directe contrariatur cuicumque virtuti sub præcepto cadenti: quia et hoc contrariatur ipsi præcepto, debitumque justitiæ et ordinem caritatis subvertit. Septima regula est: Quicumque exponit se discrimini, peccat mortaliter. Patet hoc auctoritate S. Augustini id asserentis. Et est sensus: Quicumque dubitat de aliquo faciendo aut omittendo an sit mortale, ita quod non habet probabiliorem æstimationem pro una parte quam alia, sed stat quasi in æquilibra, vel probabilius putat esse mortale, et tamen facit sive omittit aliquid tale, peccat mortaliter, etiam dato quod illud sit veniale. Talis etenim fatue habet se, et contra veram sapientiam ac prudentiam peccat. Quocontra jubet Salvator: Estote prudentes sicut serpentes; et Paulus: Nolite fieri imprudentes. Hinc Thomas, Bonaventura ac alii dicunt concorditer super quartum, quod dubitans de quocumque peccato an sit mortale, illud confiteri tenetur: alioqui peccaret mortaliter, quamvis illud non esset mortale, quia discrimini seu periculo spiritualis mortis se ipsum committeret. Hinc casuale homicidium non excusatur, quando quis probabiliter æstimare debuit ex facto suo posse homicidium aut tale quid sequi. Imo, secundum Bonaventuram super quartum, distinctione septimadecima, homo tenetur ad confessionem venialium spontanee commissorum, ne se exponat discrimini: quia quamplures venialiter peccare putantes, peccant mortaliter. Octava regula est: Quicumque non vitat probabilem et propinquam peccandi mortaliter occasionem, peccat mortaliter. Patet ex dictis. Talis namque se exponit discrimini, præsertim si interdum expertus est se ex tali occasione mortaliter corruisse. Sicque mortaliter peccant, qui sine necessitate accedunt ad personas et loca ubi probabiliter sciunt se ruituros, et qui amplexus, tactus et oscula non devitant ex quibus per propriam experientiam sciunt se peccasse, aut stimulatos aut pollutos esse tam graviter. De talibus peccandi occasionibus ait Hugo de S. Victore: Peccatum vitare non potest, qui peccandi occasiones non vitat. Nona regula est: Non solum peccat mortaliter qui facit opus præcepto prohibitum, sed etiam qui ex deliberatione consentit in delectationem prohibitam. Patet ex dictis nonodecimo articulo. Porro, ut ait Thomas de Argentina in suo Compendio, delectatio morosa mortale peccatum est. Nec dicitur delectatio esse morosa nisi sit ex rationis consensu. Dicitur quoque morosa non ex mora temporis, sed consensu.
De hoc S. Thomas in prima secundæ, quæstione septuagesima quarta, plenius scribit, dicendo : Quidam posuerunt quod consensus in delectationem prohibitam sit peccatum tantummodo veniale.27 Alii dixerunt quod sit peccatum mortale; et ista positio verior est. Utraque tamen aliquo modo concordari potest. Potest namque quis, verbi gratia, delectari vel de cogitatione fornicationis secundum quod ipsa cogitatio habet rationem objecti, prout voluntas aut ratio super proprium actum reflectitur, vel de actu fornicationis cogitato. Cogitatio autem de fornicatione non est de se semper mortalis, sed quandoque est venialis : ut quum inutiliter menti inhæret citra præceptum. Imo interdum caret omni peccato : ut quum de ea quis cogitat ut contra eam sermocinetur, sive disputet de eadem. Porro idem judicium est de hujusmodi cogitatione atque de delectatione eam sequente : idcirco consensus in talem delectationem non est mortale peccatum. Sed consensus in delectationem quæ consequitur cogitationem de actu fornicationis, est mortale peccatum. Hæc enim delectatio non contingit nisi quia affectus hominis conformatur actui de quo cogitat : quoniam nemo delectatur nisi in aliquo quod suo affectui est conforme.
Denique his concordat quod duodecimo de Trinitate asserit Augustinus : Propter peccata (inquiens) cogitationis etiam sine voluntate perficiendi, sed cum voluntate oblectandi, totus homo damnabitur : quod enim aliquis in talem consentiat delectationem, nihil est aliud quam consentire quod affectus suus sit inclinatus in actum quem delectatio talis consequitur. — Dicitur quoque in Summa Pisana ex verbis Thomæ : Delectatio fertur morosa non propter temporis diuturnitatem, sed quoniam circa eam ratio deliberans immoratur, nec eam repellit, sed libenter amplectitur cogitationem ex qua causatur : quæ cogitationes statim ut animum tangunt, sunt repellendæ.
Decima regula est : Non solum mortaliter peccat qui exsequitur opus prohibitum, sed et ille qui firmiter proponit hoc facere. Talis enim voluntas pro opere reputatur, quum in ea sit plena a Deo aversio. Hinc quippe ait omnis conscientiæ Judex : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.28 Propterea in Epistolari suo ait Hieronymus : Vitiosa est cogitatio quæ suggestioni dedit consensum.
Undecima regula est : Omne illud est mortale peccatum quod proximo præbet directe occasionem et scandalum peccati mortalis, seu quod est proximum mortaliter scandalizans. Patet ex eo quod apud Matthæum asseruit Christus :29 Væ homini per quem scandalum venit; et iterum : Qui scandalizaverit unum de pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.30 Ideo dicit Gregorius : Qui coram alio male agit, quantum in se est illum interimit; itemque : Unusquisque tot mortibus, tot æternis damnationibus dignus est, quot scandalizantur ex eo. Hinc quoque Hieronymus fassus est : Si vir aut mulier se ornaverit, et suo ornatu aliorum in se provocaverit visum, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur : quia venenum præbuit, quamvis non fuit qui biberit. Ideo ait Apostolus : Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.31 Quamobrem ad vitandum scandalum pusillorum, vitandum et omittendum est quidquid salva triplici veritate vitari potest, videlicet veritate vitæ, doctrinæ, justitiæ, ut ait Hieronymus. Vel pusilli sunt rationabiliter informandi cur tale quid fiat, ne inde scandalizentur. Et si tunc non acquiescerent, scandalum eorum esset scandalum Pharisæorum, utpote non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex malitia magis procedens. Ideo propter illud vitandum non essent opera bona supererogationis postponenda, ut in secunda secundæ Thomas testatur.3233
Duodecima regula est : In omni peccato proximi quispiam peccat mortaliter qui peccantem loco et tempore opportuno non corripit. Talis namque transgressor est præcepti Christi jubentis : Si peccaverit in te (id est te sciente) frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.34 Hoc etenim fraterna requirit dilectio. Superiores vero etiam ex debito justitiæ obligantur ad hoc. Propter quod loquitur Augustinus : Si neglexeris delinquentem corripere, pejor eo efficeris. Sed in isto innumerabiles rei sunt, suntque paucissimi qui præceptum hoc implent. Ideo Antisiodorensis in sua asserit Summa, quod totus pene mundus perit propter duorum violationem præceptorum, quorum unum est de fornicatione vitanda, aliud de correptione agenda.
Tertiadecima regula est : Mortaliter peccat quicumque contra conscientiam agit, quamvis erronea sit : quia, ut dictum est, quidquid contra conscientiam quamvis erroneam agitur, ædificat ad gehennam.35 Quod intelligendum est de his quæ ex genere exstant mortalia. Cujus rationem Thomas de Argentina assignans : Duo, inquit, sunt in peccato mortali. Unum quasi formale, penes quod judicatur peccatum : quod est aversio mentis a Deo. Aliud est quasi materiale, puta ad creaturam conversio. Qui autem agit contra conscientiam quamvis erroneam, se avertit a Deo : nam agit et approbat quod putat Deo displicere et contrariari. Verumtamen de hoc, qualiter conscientia errans liget aut obliget, videntur Thomas, Bonaventura, Durandus et alii quidam aliqualiter dissentire, ut infra dicetur.
Quartadecima regula est : Mortale peccatum est, peccanti mortaliter comparticipare, communicare sive favere in suo peccato. Quod Antisiodorensis in Summa sua vocat currere cum fure, puta cum eo qui Deo subtrahit honorem debitum ei, juxta illud Psalmi : Si videbas furem, currebas cum eo.36 Unde ad Romanos ait Apostolus : Digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Istud autem fit novem modis, qui dicuntur novem peccata aliena. Quæ tanguntur his versibus :
Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestus.
Primus itaque modus est, præcipere alteri ut agat illicita vel agenda omittat. Secundus est, hoc ipsum consulere seu hortari. Tertius, consentire peccanti. Quartus, adulari ei in vitiis ea laudando. Quintus, recipere peccantem hospitio propter peccatum commissum aut committendum, seu eum tueri. Sextus, aliquid de injuste adeptis scienter accipere. Septimus, dolose tacere ac celare peccatum alterius quando prodendum est. Octavus, non resistere ne fiat peccatum, nec illud impedire pro posse. Nonus, nolle testimonium dare de peccato alterius quando causa, locus et tempus hoc requirunt et superior exigit. De his modo pertranseo, quia infra plenius inde dicetur.
Quintadecima et ultima regula est : Omnia illa sunt peccata mortalia quæ Scriptura canonica exprimit, perhibens æternam damnationem eis deberi. Talia autem in Epistolis Pauli potissime enumerantur; de quibus ibi interdum subjungitur : Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.37 Et quia prolixum est omnia loca Epistolarum Apostoli in quibus enumerat talia, allegare, sufficiat pro præsenti compendiosa illorum recitatio vitiorum quam Raimundus inducit, dicendo : Ista sunt mortalia quæ Apostolus nominat, idololatria, vitium contra naturam, iniquitas, malitia, fornicatio, avaritia, nequitia, invidia, homicidium, contentio, dolus, malignitas, susurratio, detractio, contumelia, superbia, elatio, inventio malorum, inobedientia, immisericordia, immunditia, impudicitia, mollities, veneficia, inimicitiæ, æmulationes, rixæ, dissensiones, sectæ, ebrietates, comessationes, et his similia, de quibus addit Apostolus : Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Interdum vero exprimit ista aut consimilia in concreto, sicut quum ait : Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes; et rursus : Neque fures, neque molles, neque rapaces regnum Dei possidebunt; neque murmuraveritis.
Itaque per regulas istas poterunt cognosci peccata mortalia, atque a venialibus culpis discerni.
Footnotes
-
Lev. XIX, 35. ↩
-
Ps. Xc, 6. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Tob. iv, 16. ↩
-
art. iii, viii, xviii, xix. ↩
-
Is. xxiv, 5. ↩
-
Ps. cxviii, 118. ↩
-
Ps. v, 6. ↩
-
Ps. cxviii, 21. ↩
-
Jer. XLVIII 10. ↩
-
Jer. v-vii. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Luc. vi, 30. ↩
-
Ibid. 44. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Matth. vii, 26. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
q. civ, a 3. ↩
-
Matth. XVIII, 17. ↩
-
q. XXXIII, a. 8 ad 4um. ↩
-
dist. XLIV. ↩
-
Matth. xix, c. cix, a. 4. ↩
-
art. 8. ↩
-
Matth. v, 28. ↩
-
Matth. xviii, 7. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
I Cor. viii, 12. ↩
-
q. XLIII, a. 7. ↩
-
Summ. th. 2æ, q. xiv, a. 6 3um. ↩
-
Matth. XVIII, 15. ↩
-
art. XIX. ↩
-
Ps. XLIX, 18. ↩
-
Galat. 21. ↩
Chapter 23 of 143