Articulus 16
De veniali peccato et ejus effectibus.
JUSTUS septies cadet et resurget.1 Quum tanta sit pronitas hominum ad peccandum, atque tam valide et instanter ab invisibilibus hostibus impugnentur ac incitentur ad mala, constat quod sine grandi custodia non valeant diu peccata vitare mortalia. Propter quod Scriptura protestatur : Qui spernit modica, paulatim decidit.2 Est enim veniale peccatum inordinatio mentis in cogitando, appetendo, loquendo aut operando, non directe contraria caritati neque præcepto, sed aliqualiter inde abducens. Rursus, veniale peccatum est deviatio quædam ab ultimo fine, non tamen totalis recessus ab eo. Iterum, veniale peccatum est adhæsio inordinata circa bonum creatum, tamen citra Deum : idcirco non aufert totaliter caritatem.
Primus itaque venialis peccati effectus et primum ipsius damnum est, quod mentem aliquo modo obscurat et aliqualiter maculat, ita ut tota pulchra non exstet. Unde propter admixtionem venialium cum nostris operibus bonis apud Isaiam habetur : Facti sumus ut immundi omnes nos ;3 quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Hinc dicit Gregorius, quod sicut mortale peccatum mentem obtenebrat, sic veniale eam obscurat. Gratia namque gratum faciens et caritas ac virtutes causant habitualem splendorem spiritualem in anima : qui splendor per actus virtuosos augetur, sed ex venialis admixtione peccati quodammodo offuscatur. Nam ipsum veniale tantum habet de ratione immunditiæ quantum de ratione peccati. Potissime quoque venialia admiscent se nostris actibus bonis, et eos suo modo commaculant, nisi cum ingenti cordis custodia fiant. Ideo in divino obsequio, præsertim in oratione, coercendum est cor ab evagationibus suis et stabiliendum in Deo.
Secundus venialis peccati effectus est, quod caritatem ceterasque virtutes aliqualiter lædere ac debilitare videtur, quia subjectum earum aliqualiter trahit et assuefacit ad mala. Quemadmodum enim actio bona caritatem confortat, sic veniale peccatum lædit eamdem (quamvis quidam aliter dicant, asserendo quod veniale non attingat caritatem, idcirco nec lædat eam). Veniale enim est realiter in voluntate, eamque aliquo modo lædendo, debilitat caritatem. Nempe, ut etiam Bonaventura testatur, sicut se habet vulnus letale in corpore, sic mortale peccatum in anima ; et sicut se habet in corpore læsio non letalis, sed tamen aliquo modo nociva atque pœnalis, ita se habet in anima venialis culpa.
Tertius ejus effectus est, quod caritatis actualem fervorem diminuit, infrigidat, tollit. Hinc aliqui dicunt, quod sicut mortale peccatum opponitur caritati, sic veniale caritatis fervori.
Quartus, quod a spirituali profectu impedit hominem, quum sit deviatio quædam a rectitudine æquitatis ac sinceritate virtutis, et quia retardat atque debilitat animam ab actuum exsecutione bonorum : nam et onerat animæ vires.
Quintus, quod adstringit ad pœnam sive in præsenti sive in futuro solvendam ac sustinendam. Deus namque inultum abire non patitur, qui nullum malum deserit impunitum.4 Et quamvis veniali culpæ non debeatur per se pœna æterna, nihilo minus in damnatis punitur punitione perpetua per accidens, puta propter mortale peccatum, cui annexa est, secundum multos doctores.
Sextus, quod a spiritualis gustu dulcedinis, a consolatione interna, a familiaritate divina impedit hominem : siquidem aliquo modo elongat mentem a Deo et displicet ei, perfectionique caritatis et amicitiæ plenæ suo modo repugnat, animamque aliqualiter inquietare ac fœdare censetur. Amicorum etenim est per omnia eadem velle ac nolle, nec quidpiam mutuo offensivum ac displicens perpetrare, ut in Ethicis ait Philosophus.
Septimus, quia retardat a gloria quousque debite puniatur. — Octavus, quoniam gloriam cœlestis felicitatis diminuit, non eam quæ caritati ac virtuosis debetur operibus, sed quæ obtineretur si venialia vitarentur, quia tunc actus meritorii ex caritate procederent ferventiori. — Nonus, quia per venialia tempus infructuose consumitur, et multa bona opera omittuntur.
Decimus ac periculosissimus ejus effectus est, quod ad mortale peccatum disponit. Cujus rationem Thomas in prima secundæ, quæstione octogesima octava, assignans:5 Per veniale (inquit) peccatum assuescit voluntas propriæ acquiescere affectioni ac libertati, et rectum relinquere ordinem: per quod paulatim fit contumax et ad mortale proclivis. Veniale quoque peccatum aliquo modo delectat: ideo sua delectatione allicit ad pejora, et spiritualem consolationem diminuit.
Hos ergo effectus istaque nocumenta parit veniale peccatum ex sua natura. Verumtamen in viris perfectis aut etiam fortiter proficientibus, venialia et quotidiana peccata ita quotidie consumuntur et emendantur per caritatis fervorem, per assiduam mentis ad Deum elevationem, per timoratam cordis custodiam, per confessionem et contritionem internam castigationemque pœnitentialem, ac alia supererogationis exercitia virtuosa, præsertim per orationem ac psalmodiam, patientiamque in adversis, quod non solum præservantur a præfatis venialium peccatorum nocumentis atque effectibus, sed etiam omni die mirabiliter crescunt in omni virtute ac gratia, nec colligunt lignum, fœnum ac stipulam.
Hinc Thomas in prima secundæ, quæstione octogesima nona, testatur: Peccata venialia quæ se commiscent actibus bonis procurantium seu administrantium exteriora, per lignum, fœnum ac stipulam designantur. Quemadmodum enim lignum, fœnum ac stipula colliguntur et reponuntur in domo, nec pertinent ad domus substantiam, imo ea manente possunt comburi: sic peccata venialia esse possunt in homine bono, manente in ipso spirituali ædificio caritatis; et tamen pro illis peccatis homo patietur ignem vel tribulationis præsentis, vel purgatorii, sicque salvus erit quasi per ignem.6 Porro homines spirituales, qui solis occupantur divinis, quamvis venialiter peccent, non tamen superædificant lignum, fœnum ac stipulam: quoniam per caritatis ardorem atque frequentem cordis elevationem ad Deum consumunt illa in se. Occupati autem circa exteriora, non tam ubertim, prompte ac fervide se ad Deum erigere valent: ideo dicuntur illa in se superædificare. Denique per lignum, quod diutius durat in igne, intelliguntur venialia graviora, quæ cohærent tenacius atque diutius puniuntur; per stipulam vero levissima, per fœnum autem ea quæ medio modo se habent.
Postremo, ex præhabitis innotescit quanta eorum sit insipientia, quam periculosa ipsorum sit vita, qui ad vitandum venialia non exsistunt solliciti, dicentes sibi sufficere si vitent mortalia et tormenta evadant perpetua: sicque in quodam manent torpore atque ignavia, non satagentes proficere, sed suis contenti angustiis, in quadam mediocritate secure se stare ac posse salvari stolide arbitrantur. Hinc ad risus, jocos, verbositates, levitates, dissolutiones et consimilia sunt proclives. Miseri isti non pensant quod non proficere, sit deficere, non progredi, sit regredi. Nec illud Ecclesiastici rite perpendunt, quo legitur: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur7 domus tua, id est cor tuum, in quo per cogitationem affectionemque habitas.8 Etenim timor Dei retrahit a peccato. In quo timore oportet instanter persistere, et coram Omnipotente sollicite ambulare:910 aliter homo non potest mortalia vitia evitare.11
Hinc ait Gregorius: Dum parva vitia non cavemus, in magna delabimur. Hieronymus quoque: Mens (inquit) Deo dicata sic debet vitare peccata minora sicut majora. Nempe, quum Augustino testante, ipsa irrefrenata venialium consuetudo a mortali non excusetur, quomodo poterit mortalia peccata diu evadere, qui omni cum diligentia non cavet venialia mala, præsertim quum venialia sint via ac dispositio ad mortale ?
Advertant ergo ac paveant negligentes et pigri quod in Apocalypsi loquitur Christus uni eorum, et per illum omnibus eis: Scio opera tua, quia nec calidus es nec frigidus: utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.12 Nemo igitur palpet, nemo fallat se ipsum.13 Arcta est via salutis. Atque, ut scribit Gregorius, quidam tanto periculosius jacent in peccatis minoribus, quanto illorum periculositas vitiorum minus percipitur: vitia namque secretiora, et quæ virtutum similitudinem quamdam gerunt, difficilius solent curari atque facilius excusari.
Footnotes
Chapter 18 of 143