Skip to the text

Articulus 13

De turpitudine, odibilitate et fugibilitate peccati in se ipso.

QUASI a facie colubri fuge peccata.1 Quemadmodum virtute nihil splendidius, ita peccato nihil turpius. Denique, quum peccatum sit recessus atque aversio, dissimilitudo ac lapsus a pura et infinita Dei bonitate ac sanctitate, et a supersplendidissima sapientia ac justitia ejus, constat quod peccatum in se ipso sit ineffabiliter turpe, fugibile atque odibile : et sicut Creator omnipotens, qui per peccatum inhonoratur, offenditur ac relinquitur, est amabilitatis, pulchritudinis ac honorabilitatis penitus infinitæ; sic peccatum per respectum ad ipsum infinitam habet fugibilitatem, odibilitatem ac deformitatem. Propterea magis deberet homo propriam vitam et omnia mundi bona, imo et cuncta creata, velle amittere, quam peccare mortaliter. Imo nec veniale peccatum committendum est aut admittendum pro conservatione propriæ vitæ aut alienæ, ut Augustinus disseruit : imo, ut Thomas declarat, non debet homo venialiter peccare ut valeat proximum a mortali culpa eripere.

Præterea, minimum malum culpæ seu minima culpa, pejus est ac turpius, odibilius fugibiliusque consistit quocumque malo pœnæ seu omni supplicio : idcirco pro nulla adversitate, tribulatione aut morte vitanda, pro nulla prosperitate aut commoditate adipiscenda debet quis culpam quantumlibet parvam committere. Rursus, quum homo debeat Deum in infinitum magis diligere quam se ipsum et totum mundum, non debet Deum offendere pro quocumque bono creato habendo, nec pro aliquo malo pœnali vitando.

Amplius, unumquodque mortale peccatum tanto est pejus ac turpius, quanto virtus ei contraria præstantior atque splendidior comprobatur. Merito igitur etiam unus gentilium sapientium perhibuit : Seneca. Quamvis scirem deos mihi ignoscituros, tamen nollem peccare, propter ipsam peccati fœditatem in semetipso. Hujus exemplum habemus in sanctis martyribus, qui universorum tormentorum genera perpeti maluerunt quam a veritate et via æquitatis rectaque fide recedere, aut Deum aliquo modo inhonorare.

Verumtamen præinductis objici posset, quod sanctus propheta Michæas ait :2 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ; et quod Paulus optabat anathema esse a Christo pro fratribus suis Judæis ;3 itemque quod Moyses locutus est Deo :4 Aut dimitte populo hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti. Hieronymus quoque prætacta Michææ verba ita exponit : Utinam verus propheta non essem, sed pseudo, et Spiritu Sancto carerem, quatenus multitudo Judæorum converteretur et crederet in Filium Dei.

Respondendum ad omnia ista, quod præfati Sancti verba præhabita sunt locuti ex ardentissima caritate salutis populi sui : idcirco per modum hyperbolicæ locutionis recte intelliguntur, quoniam vehementiam ardoris quo ad fratrum salutem accendebantur, acerbitatem quoque doloris quo de illorum perditione atque periculo affligebantur, aliter tam convenienter ac plene nequibant exprimere nisi utendo hoc modo loquendi quo aliquid dicitur per excessum. — Postremo, in verbis illis Michææ, Utinam mendacium potius loquerer, mendacium accipi potest materialiter, non formaliter, utputa pro sermone sine intentione fallendi prolato, qui tamen ex aliis causis ab adimpletione rationabiliter impeditur, quemadmodum in prophetiis ac verbis comminationis contingere solet.

Totis itaque viribus integrisque præcordiis omne peccatum odiamus ac devitemus propter fœditatem sui ipsius, et propter ceteras causas prætactas. Nec timore nec adulatione nec ulla affectione flectamur ad culpam, cum virili illa Susanna dicentes :5 Melius est mihi incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu Domini.

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 2. ↩

  2. Mich. II, 11. ↩

  3. Rom. IX, 3. ↩

  4. Exod. XXXII, 31, 32. ↩

  5. Dan. xiii, t. ↩

Chapter 15 of 143