Skip to the text

Articulus 29

De remediis contra superbiam.

DIES Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur. Ad detestationem, fugam ac odium universæ superbiæ primo valet quod Christus in toto Evangelio verbo et exemplo summe detestatus est, vituperavit atque damnavit superbiam. Nam ipse in tota vita sua in sæculo isto in omni humilitate, pauperate dejectioneque vixit; et ceteris prædicavit: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur. Quum ergo non sit servus major domino suo, cur superbit peccator vilis, vas fœtidum, homo inanis, defectuositatis plenus, propter quem Deus majestatis tantum exinanivit se ipsum?1

Secundum contra superbiam remedium est, considerare quam multa et magna mala inferat homini. Facit etenim eum Dei inimicum, quia (ut ait Scriptura) Deus superbis resistit;23 et Deo hominibusque odibilem, juxta illud Ecclesiastici: Odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Facit etiam hominem specialiter abominabilem, vilem ac aspernabilem coram Deo, qui ait:4 Arrogantiam et superbiam et os bilingue detestor.5 Unde apud Lucam asserit Christus: Quod altum est hominibus, abominabile est coram Deo. Insuper superbia non solum privat hominem omni gratia ac virtute quam habet, sed et omni gratia efficit eum indignum, et omnis virtutis ac salutaris sapientiæ incapacem. Spoliat quoque eum cœlesti ac divino honore, beatifica et æterna exaltatione, amicitia angelorum ac omnium civium supernorum, et deprimit eum in profundissima inferorum; facitque hominem servum ac filium principis tenebrarum, qui est rex omnium filiorum superbiæ.6 Imo quemadmodum, juxta Augustinum, sola caritas distinguit inter filios Dei et filios diaboli, ita quod caritas, quæ est amor Dei, est character et signum filiorum Dei civiumque Jerusalem; et amor sui, filiorum diaboli, qui cives sunt Babylonis: ita, secundum Gregorium, sola humilitas inter istos distinguit, ita quod sicut humilitas est signum proprium electorum, ita superbia evidens signum est reproborum. Si ergo tot mala infert suo subjecto superbia, nonne infinitæ stultitiæ est eam admittere et amplecti ac intra se retinere, præsertim quum ipsa sit primum maximumque peccatum, et cetera vitia introducens? Imo, ut ait Boetius, cetera peccata a Deo fugiunt, sola superbia se Deo opponit. Itaque diligens consideratio horum ad superbiæ detestationem, evitationem odiumque inflammat.

Tertium remedium est, profunde perpendere quod a nobis ipsis nihil habemus nisi deficere et peccare, et quod omne bonum a Deo sit, cujus dona sunt etiam merita nostra: qui, juxta Apostolum, operatur in nobis velle atque perficere.7 Cui Isaias fatetur: Domine, omnia opera nostra operatus es nobis.8 Ideo Deo attribuenda sunt omnia cum humilitate et sinceritate gratissima.

Quartum remedium contra superbiam est, rite pensare quod quanto plura ac majora a Creatore suscepimus bona, tanto amplius obligamur ei esse subjecti, grati ac humiles. Idcirco rectissime in Ecclesiastico scriptum est:9 Quanto major es, humilia te in omnibus.

Quintum remedium est, solerter considerare quod quanto præstantiora et copiosiora a Deo beneficia sumpsimus, tanto districtius ac terribilius judicium Dei imminet nobis, quemadmodum apud Lucam ait Salvator:10 Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Quod qui digne attendit, ad prælationem et præsidentiam aut magistratum non adspirabit, nec inde gaudebit inaniter, sed metuet sapienter, quoniam scriptum est:11 Judicium durissimum in his qui præsunt fiet.

Sextum remedium est, efficaciter intueri quantas miserias et tormenta intulerit servis suis superbia, non in futuro dumtaxat, sed etiam in præsenti: de quo supra sunt tacta multa exempla.12 Felix ergo quem faciunt aliena pericula cautum: siquidem pestilente flagellato, stultus sapientior erit.13

Septimum remedium est, considerare quod tot et tantis periculis sumus expositi, quod tam indesinenter indigemus adjutorio Dei adversus hostes nostræ salutis, quod ignoramus an digni simus amore Dei an odio, et utrum finaliter in æternum peribimus;14 quod in medio laqueorum ambulamus, quod mille necessitatibus et ærumnis omnique pronitate ad peccandum sumus repleti. Videmus quod homines animosi cordis sui tumorem deponunt, et custoditi atque solliciti sunt, quando per loca latronibus ac prædonibus plena incedunt: quanto magis omnis Christianus universam debet elationem abjicere, quum incessanter prætactis periculis, laqueis infernalibusque latronibus ac diabolicis prædonibus involutus sit atque circumdatus, præsertim quum tam pauci effugiant illorum captivitatem et deceptionem ac rabiem, imo quum nemo queat evadere nisi vere sit timoratus ac jugiter custoditus? Hinc namque Moyses in Deuteronomio hortatur: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite, et ne obliviscaris verborum Dei omnibus diebus vitæ tuæ.15 Atque in Ecclesiastico ait Scriptura: Sapiens in omnibus metuit;16 et, Qui sine timore est, justificari non potest;17 et alibi: Beatus homo qui semper est pavidus.18

Octavum remedium est, diligenter pensare quantis sordibus, fœtoribus ac indigentiis impleta sint corpora nostra, quod ex vili et turpi spermate sunt formata, et paulo post in horrendam putredinem resolvenda et a vermibus corrodenda.

Postremo, consideratio omnium quæ inductiva sunt humilitatis, expulsiva est elationis, videlicet quod ratio nostra tot ignorantiis et erroribus patet, quod voluntas ad mala tam prona est, quod opera nostra bona sunt adeo imperfecta, quod quotidie tam graviter multipliciterque peccamus: de quibus et consimilibus infra, tractatu de humilitate, tangetur.

Footnotes

  1. Philipp. II, ↩

  2. Eccl. X, 7. ↩

  3. Jacob. IV, ↩

  4. Prov. VIII, ↩

  5. Luc. XVI, ↩

  6. Job XLI, 25. ↩

  7. Philipp. II, 13. ↩

  8. Is. XXVI, 12. ↩

  9. Eccli. III, 20. ↩

  10. Luc. XII, 48. ↩

  11. Sap. VI, 6. ↩

  12. art. XXIV, XXV. ↩

  13. Prov. XIX, 25. ↩

  14. Eccle. IX, 1 ↩

  15. Deut. IV, 9 ↩

  16. Eccli. XVIII, 27. ↩

  17. Eccli. I, 28. ↩

  18. Prov. XXVIII, 14. ↩

Chapter 31 of 143