Skip to the text

Articulus 11

De vitiorum enormitate ex parte objecti seu materiæ circa quam.

LONGÆVUS et honorabilis, ipse est caput. Quum Deus gloriosus ac adorandus sit principium ac summum bonum honorabile, rationalis creatura tanto est honorabilior quanto fuerit Deo similior, propinquior sive divinior. Quemadmodum ergo peccata in Deum absolute sunt graviora propter incomparabilem atque immensam Dei excellentiam in omni sapientia, sanctitate ac dignitate ; sic peccata in proximum tanto graviora censentur quanto sapientior, virtuosior dignior que exstiterit proximus in quem peccatur.

Primo igitur enormitas culpæ in proximum perpenditur ex parte sapientiæ proximi in quem peccatur. Sapientia namque, ut ait Philosophus, est divina possessio. Salomon quoque : Pretiosior (inquit) est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.1 Per sapientiam namque assimilatur homo Deo ac angelis. Ideo honorabilem facit habentem, quemadmodum Sapiens ait : Propter sapientiam habebo claritatem ad turbas, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : propterea habebo per hanc, immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.234

Hinc et alius sapiens fatetur : In duobus contristatum est cor meum : vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus.5 Unde et rursus hortatur :6 Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.

Secundo enormitas peccati in proximum sumitur ex auctoritate, prælatione seu jurisdictione ejus in quem peccatur, et præsertim si præsit ei qui peccat in ipsum. Hinc Paulus apostolus suis scribit discipulis :7 Qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum. Moyses quoque inobedientibus filiis Israel dixit :8 Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Nempe quantum displiceat Deo rebellio contra superiores, omnipotens Deus evidenter terribiliterque monstravit in Dathan et Abiron, Core et Hon, quos propter hoc vitium terra vivos absorbuit cum tabernaculis eorumdem, ut in Numeris legitur.9 Hinc in spiritualem patrem seu pastorem peccare est valde enorme, quum dicat Apostolus : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit ;10 qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.

Tertio pensatur hæc gravitas ex parte virtuositatis ejus in quem peccatur. Quum enim honor debeatur virtuti, quanto quis virtuosior fuerit, tanto iniquius est ipsum inhonorare.

Quarto, ex parte propinquitatis et consanguinitatis. Enormius est enim proprium fratrem quam alienum occidere, et magis contra legem naturæ. — Quinto, ex parte beneficiorum quæ quis ab eo in quem peccat accepit. Et propter has duas causas valde enorme est in proprios peccare parentes. Ex hac etiam causa specialiter grave est peccare in proprios instructores. Nam et Philosophus ait : Parentibus et magistris ac diis non potest reddi æquivalens. Propter quod in Ecclesiastico Sapiens loquitur : Danti mihi sapientiam dabo gloriam.11 Et Augustinus fatetur : Si me doceres quod nescio, libentissime te ferre deberem non solum verbis corripientem, sed etiam fustibus me cædentem.

Sexto, ex parte simplicitatis et innocentiæ aut etiam insipientiæ ejus in quem peccatur. Specialiter namque crudele est injuriari simplicibus, innocentibus et his qui rationis usu privati sunt.12 Sic et pupillos scandalizare iniquius est.

Septimo, ex parte religionis, gradus seu ordinis sacri. Idcirco in religiosos et clericos (præcipue in sacerdotes) delinquere, est multum enorme.

Octavo, ex parte caritatis seu confidentiæ quam is in quem peccatur, habet in eo qui peccat in se, præsertim si peccanti id innotescat. Ideo in Proverbiis dicitur : Ne moliaris amico tuo malum, quum ille fiduciam habeat in te.13 Apud Job quoque scriptum est :14 Qui deridetur ab amico suo, invocabit Dominum, et exaudiet eum.

Nono, ex eventu contrario proximi. Ideo gravius est forefacere infortunatis, afflictis, oppressis, tentatis, captivis, quum non sit afflictio addenda afflictio, sed impendenda compassio, sicut Apostolus ait : Flete cum flentibus.15 Et sanctus Job protestatur : Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.16 In Ecclesiastico quoque admonetur : Non desis plorantibus in consolatione.17

Decimo, ex parte miserabilitatis eorum in quos peccatur. Propter quod specialiter grave est in pupillos, orphanos, viduas, inopes, peregrinos advenasque peccare. Unde per Moysen Dominus jussit :18 Advenam non contristabis ; et per Isaiam : Subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.19 Salomon quoque :20 Qui calumniatur (inquit) egentem, exprobrat factori ejus.

Undecimo, ex parte monstruositatis seu naturalis defectuositatis. Hinc in Levitico Dominus jussit : Non maledices surdo, Lev. xix, 14. nec coram cæco pones offendiculum. Itaque in naturalibus defectuosi, ut claudi, balbi, obtusi, non sunt propter hoc deridendi.

Duodecimo, ex parte ætatis. Propter quod in Levitico dicitur : Coram cano ca- Ibid. 32. pite consurge, et honora personam senis. Quocontra in libro Sapientiæ impii dicunt : Non revereamur veterani canos multi temporis.

Tertiodecimo, ex parte nocumenti quod peccans infert ei in quem peccat. Hinc inter peccata in proximum, homicidium, mutilatio, adulterium exstant gravissima. Detractio quoque gravior est furto : quoniam aufert bonam famam, quæ præponenda est argento et auro. Seminatio vero discordiæ est pejor detractione : quoniam tollit caritatem et pacem, quæ præferendæ sunt famæ.

Quartodecimo, ratione consecrationis materiæ : sicut enormius est vasa divino cultui consecrata, ecclesias monialesve violare.

Itaque juxta prætacta unusquisque diligenter vitam suam discutiat, conscientiam suam examinet, excessuumque suorum in proximos commissorum enormitates digne perpendat, emendet fugiatque deinceps. — Hoc quoque pensandum, quod frequenter in eodem peccato concurrunt multæ enormitates præfatæ.

Footnotes

  1. Prov. III, 15 ↩

  2. Sap. VIII, 10, 11, 13. ↩

  3. II Mach. VI, 18-20, 23-25, 27, 28. ↩

  4. I Cor. xiv, 20. ↩

  5. Eccli. xxvi, 25, 26. ↩

  6. Eccli. vi, 36. ↩

  7. 1 Thess. iv, 8. ↩

  8. Exod. xvi, 8. ↩

  9. Num. xvi, 32. ↩

  10. Rom. xiii, 2. ↩

  11. Eccli. li, 3. ↩

  12. Matth. xviii, 6. ↩

  13. Prov. iii, 29. ↩

  14. Job xii, 4. ↩

  15. Rom. xii, 15. ↩

  16. Job xxx, 25. ↩

  17. Eccli. vii, 38. ↩

  18. Exod. xxii, 21. ↩

  19. Is. i, 17. ↩

  20. Prov. xiv, 31. ↩

Chapter 13 of 143