Articulus 24
Quam detestabile, odibile et enorme peccatum exsistat superbia.
INITIUM omnis peccati est superbia; qui tenuerit illam, implebitur maledictis, et subvertet eum in finem.1 Hucusque de peccato tractatum est in communi; nunc ad particularia descendendum est vitia, præsertim ad septem peccata mortalia, ad quæ alia reducuntur : de quibus etiam in hoc opere non nisi brevissime reor dicendum, quia in aliis quasi infinita inde habentur, et ea quæ in præsenti scribuntur opusculo, quasi per modum succincti memorialis tanguntur.
In primis ergo dicendum quid sit superbia. Atque, ut asserit Augustinus, superbia est perversus celsitudinis appetitus, hoc est inordinatus affectus propriæ excellentiæ, præsertim in potestate seu præsidentia obtinenda aut certe obtenta. Hæc autem superbiæ descriptio proprie datur de superbia voluntatis, et de ipsa superbia stricte sumpta, prout fuit in primo illo apostata angelo malo. Porro superbiam plenius ac latius seu communius describendo, dicere possumus, quod superbia est inordinata excellentia seu magnificatio sui ipsius. Non enim dumtaxat superbi sunt qui cupiunt aliis præsidere aut eminere sive præferri, sed etiam qui inaniter complacent sibi, et magna mendaciter aut fallaciter sentiunt de se ipsis, aut alios spernunt : imo accidere posset quod aliquis ex superbia renueret aut abjiceret ipsam qua aliis præest ac eminet potestatem, quasi reputans illos præsidentia sua indignos.
Itaque advertendum quia (ut scribit Albertus libro de IV Coæquævis, loquens ibi de casu Luciferi) superbia tripliciter sumitur. Primo enim dicitur generaliter appetitus altitudinis in quacumque materia, utputa in scientia, potentia, fama, honore, opulentia, aut consimilibus; et hæc superbia proprie appellatur tumor, secundum quod ait Gregorius : Tumor mentis est obstaculum veritatis. Secundo superbia magis specialiter nuncupatur amor proprii boni in ratione aversionis a Deo : quia per hoc quod mentem a Deo avertit, induit quamdam rationem superbiæ. Tertio superbia specialissime dicitur appetitus propriæ excellentiæ in potestate ad dignitatem pertinente : quod est speciale peccatum, ac primum peccatum diaboli. Hinc duodecimo de Civitate Dei Augustinus disseruit : Causa miseriæ angelorum malorum est, quod ab illo qui summe est aversi, ad se ipsos conversi sunt : et hoc vitium quid aliud quam superbia nuncupetur? Noluerunt enim ad Deum custodire fortitudinem suam ; et qui magis essent si ei qui summe est adhærerent, præferendo se illi, id quod minus est prætulerunt. Hic fuit primus defectus, prima inopia primumque vitium. Hæc Augustinus.
Denique, sicut in Profectu religiosorum inducitur, superbia triplex est. Prima, sibi ipsi nimis placere, et majorem se reputare quam sit in veritate : quod est initium omnis culpæ. Nam et diabolus ex inordinata complacentia sui ipsius in se, prorupit ad desiderium prælationis iniquæ, juxta illud Ezechielis : Elevatum est cor tuum in decore tuo : hoc est, ex consideratione pulchritudinis et eminentiæ tibi innatæ et concreatæ, tibi in te inaniter complacuisti et te extulisti, sicque et aliis, recto præsidentiæ ordine derelicto, præesse optasti. Hinc hortatur Apostolus Romanos : Non debemus nobis placere : etenim Christus non placuit sibi. Apud Job quoque dicitur hac elatione infecto : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Ex his demum verbis probatur, quod non omnis superbia sit essentialiter appetitus : quia se ipsum reputare tam inordinate, est actio intellectus. Secunda superbia est, studere atque appetere aliis complacere et velle reputari ab eis, non ad Dei honorem et proximorum ædificationem (juxta illud : Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem), sed propter sui ipsius commodum, laudem, honorem aut famam : quod est valde iniquum et enorme peccatum, et contra debitam reverentiam ei ubique et in omnibus atque ab omnibus exhibendam qui per Isaiam testatur : Ego Dominus, et gloriam meam alteri non dabo. De quo Apostolus : Soli (inquit) Deo honor et gloria. Idcirco qui istum superbiæ actum committit, sibi vitiose usurpat quod Deo debetur, sicque divini efficitur fur honoris. Quocontra dixit vir justus : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Tertia est, ambire et alios velle præire subditosque habere, sicut de quodam in tertia sua Canonica scribit Joannes apostolus : Is qui amat primatum gerere in fratribus, Diotrephes, non recipit nos.
Hæc triplex superbia potius esse videtur triplex actus triformisque gradus superbiæ, quam tripartita superbia : quia in triplici ista elatione prima parit secundam, secundaque tertiam. Nempe ex hoc quod aliquis complacet sibi in se et nimis se reputat, sequitur quod aliis quoque optat ac studet placere ac reputari ab eis ob proprium commodum aut honorem : ex quo ultra contingit quod et proximis appetit præsidere ac imperare, quemadmodum in libro de Institutis Patrum et octo prin-
Rom. xv, 1, 3.
Job xv, 12.
Rom. xv, 2.
Is. XLII, 8.
1 Tim. I, 17.
Ps. cxiii, 1, sec. Hebræos.
III Joann. 9.
Ps. I, 10.
Ezech. cxiii, 17. cipalibus vitiis Cassianus testatur. Quod quam grave, stultum atque damnabile sit, pandit Gregorius, dicens : Toties Deum meum præire desidero, quoties præesse hominibus concupisco ; et denuo : Unusquisque toties ad apostasiæ crimen delabitur, quoties aliis præesse cupit aut delectatur.
Præterea, qui subtilius cupit prospicere unde superbia habeat rationem peccati, et cur tantum contrarietur ac displiceat Deo, perpendat quod divinus Dionysius ait in libro de Angelica hierarchia : Nullus, inquiens, angelorum audet legem sibi divinitus præstitutam transgredi, nec quidpiam agere nisi quod sibi a Deo præfixum est. Hinc ergo peccat superbus, quod ultra mensuram, legem ac regulam desuper sibi præfixam extollit se, et ea præsumit quæ vires et virtutes suas ac statum suum excedunt.
Est itaque superbia ineffabiliter detestabile, odibile et enorme peccatum : quoniam tam præcipue contrariatur majestati divinæ, et id quod Deo debetur, sibi usurpat, atque aversionem a Deo et contemptum præceptorum includit præ ceteris vitiis. Imo ipsa vocatur regina et mater omnium vitiorum. Propter quod Climacus ait : Superbia est Dei negatio, dæmonum inventio, despectio hominum, mater temerarii judicii condemnationisque aliorum, signum infructuositatis, effugatio adjutorii Dei, præcursatrix amentiæ, fons furoris et iræ, porta hypocrisis, vitiorum custodia, inviscerositatis et incompassionis adductrix, luctatrix Deo contraria, blasphemiæ radix.2
Insuper, quia superbia est tam specialiter Deo contraria, præsertim quia et inobedientiam parit, eo quod superbus subjici et subesse dedignetur ; idcirco Deus justus fatetur sibi proprium esse omnem superbum dejicere, humiliare, comprimere, loquens ad sanctum Job : Si habes brachium sicut Deus, et si simili voce tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia ; respice cunctos superbos, et confunde eos ; absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
Postremo, quanta mala intulit maledicta superbia hominibus miseris, et quam terribiliter ac multipliciter Deus omnipotens eam vindicavit in illis, compendiose tangit Innocentius, loquens : Superbia turrim Babylonis evertit, linguas hominum ibi confudit; prostravit Goliath, suspendit Aman, interfecit Nicanorem, peremit Antiochum, Pharaonem cum exercitu suo submersit, Sennacherib interemit. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et radices gentium superbarum arefecit.
Footnotes
Chapter 26 of 143