Skip to the text

Articulus 30

Exhortatio ad evitationem omnis superbiæ, ex Scripturis ac sanctorum Patrum doctrinis.

INITIUM superbiæ hominis est apostatare a Deo: quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia; qui tenuerit illam, subvertet eum in finem.1 Quam summe ac diligentissime vitanda sit omni Christiano superbia, constat ex hoc quod sacra Scriptura tam copiosissime ac frequentissime hoc ipsum hortatur ac præcipit:2 et de hoc jam introductæ sunt multæ auctoritates.3 Quibus addendum est quod in Numeris Moyses scripsit:4 Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Deum rebellis fuit, peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit. t. xxiv et

Reg. xv,

Legitur quoque in libro Judicum quemadmodum Jephthe judex Israel cum populo suo interfecit una die de tribu ac filiis Ephraim quadraginta duo millia virorum, quia propter eorum superbiam Deus tradidit eos in manus Jephthe.5 Similiter in primo Regum Deus per Samuelem dixit ad Saul: Nonne quum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? quasi Dominus dicat: Sicut propter humilitatem tuam judicavi te dignum imperio et regem te feci, ita nunc propter tuam superbiam judico te regno indignum ac principatu privandum. Quod Dominus dixit ad Saul, dum Amalecitis devictis erexit sibi fornicem triumphalem.6

Hinc bonus ille Tobias suum carissimum docuit filium: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas:789 in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio. Ex quo sapientiali documento elicitur, quod si aliquis elationis motus oriatur in anima, reprimendus est protinus, ne erumpat, et ne per verba aut signa monstretur. Venerabilis quoque Judith ait: Neque superbi placuerunt tibi, Domine, ab initio, sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit oratio.10 Ex quo verbo probatur, quod orationes superborum sint specialiter coram Deo inefficaces et inacceptæ. De hac superbiæ abominabilitate Salomon in libro Proverbiorum multa expressit:11 Abominatio (inquiens) est Domini omnis arrogans. Et ibidem Sapientia: Arrogantiam (ait) et superbiam detestor.12

B Denique superbia facit hominem ad societatem ineptum, nec unus superbus alium ferre potest: quia, ut in Proverbiis legitur, ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Et rursus Salomon contestatur: Inter superbos semper sunt jurgia. Idcirco superborum societas et præsertim familiaritas sunt vitandæ, quoniam in Ecclesiastico ait Scriptura: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam.13 Rursus, superbia ita obtenebrat atque inebriat mentem, ut propriam superbiam non advertat, nec dici velit quod vult esse, juxta illud Habacuc: Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur.14 De cujus dejectione per Jeremiam locutus est Dominus: Ecce ego ad te, superbe, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ; et cadet superbus et corruet, et non erit qui suscitet eum.15 Et per Abdiam:16 Si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te.

C Hinc in Ecclesiastico admonetur: Non extollas te in cogitatione tua velut taurus.17 Hinc sanctus David considerans se ipsum, studuit se humiliare: Ero (inquiens) humilis in oculis meis; et, Ego sum vir pauper et tenuis; et in Psalmo: Non veniat mihi pes superbiæ; et, Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt

II Reg. vi, 22. oculi mei.18 His et consimilibus auctoritibus sacra Scriptura est plena.

Denique, quantum etiam sapientes gentilium abhorruerunt superbiam, patet in libris eorum, atque in Gestis Alexandri, ubi inter cetera recitatur qualiter Darius rex Persarum propter superbiam suam victus ac letaliter vulneratus, docuit Alexandrum ut nunquam superbiret: quod etiam regina illa in cujus manus incidit Alexander, docuit eum. Unde sapiens quidam Alexandrum esse superbum considerans, dixit ad eum: Deus paratus est sapientiam dare, sed tu non habes ubi suscipias eam. Quod utique omni dici potest superbo, quia superbia facit hominem spiritualis ac salutaris sapientiæ incapacem, sicut in Evangelio asserit Christus: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus (id est superbis, qui sibi sapientes ac prudentes esse videntur), et revelasti ea parvulis, hoc est humilibus, qui se parvos ac viles esse fatentur. Hinc Antisiodorensis ait in Summa sua, quod superbia non permittit hominem illuminari a parte superiori, quia videlicet intellectum et voluntatem potissime inficit; luxuria autem non permittit eum illuminari a parte inferiori, quoniam partem animæ sensitivam inficit et corrumpit.

Præterea, contra superborum fatuitatem loquitur Origenes: Quid superbit terra et cinis, ut homo per arrogantiam intumescat, oblitus quod erit, atque quam fragili vasculo contineatur, quibus stercoribus sit immersus, et qualia purgamenta de corpore suo ejiciat?19 Contra superborum autem ingratitudinem ait Hieronymus: Quid tam superbum tamque ingratum videri potest, quam vivere contra illius voluntatem a quo ipsum vivere accepisti, et illius præcepta despicere qui ideo præcipit, ut habeat causam remunerandi? Iterum dicit: Multo deformior est illa superbia quæ latet sub signis humilitatis. Nam et tunc turpiora sunt vitia, dum specie et colore virtutum celantur.

Rursus, de periculositate et malo effectu latentis superbiæ scribit Gregorius: Dum minus turpis esse superbia creditur, minus vitatur; luxuriam vero homines eo plus erubescunt, quo omnes eam esse turpem noverunt. Hinc plerumque contingit ut quidam post superbiam corruentes in luxuriam, ex aperto casu pravitatem culpæ latentis erubescant; tuncque majora vitia corrigunt, dum in minoribus prostrati, gravius confunduntur. Frequenter quippe latet superbia, et castitas innotescit; atque idcirco castitas diu tenta circa finem vitæ amittitur, quia latens superbia usque in finem incorrecta servatur. Insuper, teste Gregorio, superbi ad irrogandas contumelias atque injurias sunt robusti, sed ad tolerandas infirmi; ad obediendum sunt pigri, atque ad lacessendos alios importuni; ad ea quæ facere debent ignavi, ad illicita vero parati: qui tanto profundius jacent prostrati, quo altius erigunt se decepti. Hæc superbia angelos convertit in dæmones, et homines quoque dæmonibus efficit similes.

Hinc loquitur Cassianus libro de Institutis Patrum: Nullum est vitium quod ita omnes virtutes exhauriat, omnique sanctitate ac justitia spoliet hominem, sicut superbia: quæ tanquam generalis ac pestifer morbus non solum impugnat ac destruit unam virtutem, puta humilitatem sibi oppositam, sed totam virtutum machinam demolitur, si admittatur, et perfectos expugnare conatur; reliquorum vero quodlibet vitiorum virtutem sibi contrariam specialiter impugnat ac opprimit. Iterum ait: Si angelum ob suæ lucis splendorem atque decorem Luciferum nuncupatum, potuit superbia tam repente de cœlo in infernum præcipitare, cum quanta diligentia nos fragili carne circumdatos oportet eam cavere? Huic vero consonat quod Augustinus profatur: Quam densissimis putamus in terra superbiæ tenebris lutum involvi, si potuit in cœlo stella quæ mane oriebatur, lucis suæ globos per superbiam perdere?20

Matth. x1, 25.2122

Climacus quoque : Superbia, inquit, inducit propriorum peccatorum oblivionem;23 estque superbia extrema et summa cordis penuria, divitias gratiæ inesse sibi phantasticans, et lumen in tenebris videre se arbitrans. Nec solum impedit a processu, sed etiam longe ab altitudine projicit. Superbus est æger intus putrescens, foris autem visione nitescens. In cordibus superborum generantur verba præsumptionis atque blasphemiæ, in cordibus autem humilium verba ex Deo cœlestia. Sicut abominatur fur solem, ita superbus mitem et humilem. Plurimi superborum latent se ipsos, et arbitrantes se esse sine vitio ac passionibus animæ, penuriam suam vident in exitu. Qui se ipsum coram Deo incessanter ac integre vituperat et accusat, superbiam quasi filum araneæ spernit, vincit ac rumpit.

Postremo S. Bernardus disseruit : Scimus superbis non esse partem aut societatem in sorte Sanctorum. Quid tu superbis, terra et cinis ?24 Superbientibus angelis Deus non pepercit :25 quanto magis tibi, putredo et vermis, non parcet ? Nihil ille fecit, tantum cogitavit superbiam, et in momento irreparabiliter præcipitatus est. Si sic actum est cum angelo, quid fiet de homine vili superbo ? Ille superbivit in cœlo, homo in sterquilinio. Quis nesciat superbiam intolerabiliorem esse in paupere quam in divite ? Iterum ait Bernardus : Dico vobis, quod omnis superbus extollitur supra Deum. Deus enim vult suam fieri voluntatem, superbus vero vult propriam voluntatem impleri; et Deus vult fieri suam voluntatem solum in his quæ sunt justa, superbus vero vult fieri suam etiam in injustis. Superbus ergo Dominum omnium inhonorat; non colit Deum, sed adversus eum extollitur, impius plane et infidelis. Quis etenim colit Deum, nisi qui ejus voluntati sponte humiliterque subjectus est ? Cur autem miser homo superbit, nisi quia se ipsum ignorat, id est, proprias miserias et excessus non pensat ?

Hinc in Stimulo amoris ait Bonaventura : O superbe, o Luciferi imitator, dic mihi, an putas te Deum esse ? an nescis omnia esse a Deo ? Si autem putas te aliquid esse aut habere a te ipso, Deum te esse testaris. Si autem hoc æstimare abhorres, unde superbis, quum a te ipso nihil sis nihilque habeas ? Sed amplius vide, ut tua reprimatur insania : nonne de alienis bonis stultum est gloriari ? Quum igitur omnia sint a Deo, si de aliquo in te inaniter gloriaris, stultum te esse ostendis.

At vero pauperibus specialiter est pensandum quod Sapiens dixit : Tres species odivit anima mea : pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum.26

Hæc contra primum mortale peccatum, facinorosam superbiam, in tantum breviter dicta sufficiant.

Footnotes

  1. Eccli. x, 4, 15. ↩

  2. Eccli. xi, 2. ↩

  3. Eccli. xiii, 10. ↩

  4. Vum. xv, 1, 31. ↩

  5. Judic. xii, 6. ↩

  6. Eccli. vi, 12. ↩

  7. Ps. xxxv, 12. ↩

  8. I Reg. xviii, 23. ↩

  9. Jub. iv, 14. ↩

  10. Judith ix, 16. ↩

  11. Prov. xvi, 5. ↩

  12. Prov. viii, 13. ↩

  13. Eccli. xiii, 1. ↩

  14. Habac. ii, 5. ↩

  15. Jer. l, 31, 32. ↩

  16. Abd. 4. ↩

  17. Eccli. vi, 2. ↩

  18. Ps. cxxx, 1. ↩

  19. Eccl. x, 9. ↩

  20. Is. xiv, 12. ↩

  21. Matth. xi, 25. ↩

  22. lib. xii. ↩

  23. Seal.parad. grad. xxii. ↩

  24. Eccli. x. 9. ↩

  25. Petr.ii, 4. ↩

  26. Eccli.xxv, 3, 4. ↩

Chapter 32 of 143