Skip to the text

Articulus 4

De nocumentis effectibusque peccati.

NISI timueris nomen ejus gloriosum et terribile, augebit Dominus plagas tuas.12 Quum Deus sit essentialiter et incircumscriptibiliter bonus, et ipsum peccatum separet peccantem a Deo, patet quod peccatum infinitum et prorsus incomparabile damnum inferat peccatori, quoniam privat eum bono hoc infinito. Hoc ergo est primum et maximum nocumentum peccati, et odibilissimus ejus effectus. Unde Isaias asserit: Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Et Salomon ait: Longe est Dominus ab impiis.

Si ergo, o homo, tam diligenter caves temporalia damna, si thesaurum pecuniæ tam vigilanter custodis: cur tanta cæcitate mentis deciperis, cur tanta insipientia obscuraris, quod mortale peccatum incidere non vereris, quod summo bono, vero et amabilissimo Deo privari, quod ab eo separari non metuis nec abhorres? Cur Deum majestatis immensæ sic vilipendis, ut magis formides parvum denarium, capitium aut caligam perdere, quam eum peccando amittere, quam mentiendo, fallendo, torpendo separari ab ipso? Imo cur ita festinas ad mala agenda?3 Cur gloriaris in malis, et in pessimis rebus exsultas? Audi, inique, intimorate, ausculta quid exclamet Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?4 Redite ergo, prævaricatores, ad cor; et quanto Deus creator melior, dignior ac amabilior est omnibus rebus creatis, tanto formidolosius sollicitiusque cavete pro posse ne ipsum peccando perdatis.

Secundum nocumentum peccati est, quod peccatorem facit Deo odibilem, aspernabilem ac displicentem, sicut Psalmista loquitur Deo: Odisti omnes qui operantur iniquitatem.567 Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est : Odio sunt Deo impius et impietas ejus.8 Peccatum namque est pura ac summa malitia : idcirco summe odibile est. Est quoque peccatum maxime Deo contrarium ac difforme, vile ac turpe. Ex quo patet quam ineffabiliter et infatigabiliter sit peccatum omne vitandum. Quemadmodum enim nihil appetibilius est quam esse amabilem Deo, et ei placere et ejus amicum consistere, atque in ejus conspectu dignum pretiosumque consistere, ei quoque uniri ac quietari in ipso; ita nil odibilius, fugibilius aut horribilius exstat, quam esse odibilem Deo, displicere eidem et ipsius exsistere inimicum, coram ejus præsentia vilem et contemptibilem esse ac separari ab ipso.

Ecce quantum conantur milites ceterique satellites regum ac principum mundanorum, dominis suis terrenis esse dilecti, familiares, propinqui et collaterales. Denique qui obtinent hoc, quantum a suis conservis ac commilitonibus reputantur ?

Quæ est ergo ista insania nostra, quod tam parum aut nihil curamus, satagimus, affectamus Domino Deo nostro, regi cœlorum ac principi universorum, esse amabiles, complacentes, amici, pretiosi ac digni; quod item tam parum veremur ejus odium, displicentiam inimicitiamque incurrere? O quam vilis creatura es, o transgressor, qui Creatorem tuum sic parvi pendis! Utinam saperes ac intelligeres, atque novissima provideres. Quid dices, quid ages, ubi latebis in die furoris Domini Dei, quando consurrexerit de solio sancto suo, vel potius quando pro tribunali resederit, ut in furore suo arguat contemptores, et in ira sua corripiat et condemnet perversos ac reprobos ?910

Tertium nocumentum ac opus peccati est, quod facit peccatorem esse servum et membrum, captivum quoque filiumque diaboli, imo et servum propriæ iniquitatis et corruptionis. Peccatum equidem dominatur peccanti, quoniam superat rationem ipsius, et subjicit eum diabolo, ejusque corpori, hoc est impiorum congregationi et ecclesiæ malignantium, incorporat peccatorem. Nam improbus ac privatus amor sui in se crescens usque ad Dei contemptum, omnes connectit iniquos, et eos in unum corpus commassat : quemadmodum amor Dei crescens usque ad contemptum sui, virtuosos conjungit, et unum mysticum Christi corpus efficit eos. Hinc apud Joannem ait Salvator : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Princeps quoque Apostolorum in sua secunda testatur Canonica :11 Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.12 Talibus rursus loquitur Christus : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere.13 Joannes quoque apostolus in prima sua fatetur epistola : Qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat.14 Porro quod tales sunt captivi ipsius diaboli, constat ex eo quod Paulus scribit apostolus :15 Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Sed et Salomon protestatur :16 Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

Nunc ergo, o peccatores, vim horum verborum solerter videte; et si est in vobis ullus sensus, horrete. Ecce quid peccata vestra vobis faciunt in præsenti. Servos utique ac captivos, membra ac filios vos reddunt diaboli. Quid tam vile ac miserum ut esse diaboli servum et captivum, membrum ac filium? Nonne qui talis est, omni bruto est vilior? Ideo Jeremias propheta ait ad eum : Leva in directum oculos tuos, et vide ubi non prostratus sis, hoc est, ad quantam deveneris ruinam, quam viliter sis dejectus, quam infeliciter superatus.17

Vere, ut Salomon dicit, via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt :18 nesciunt, inquam, id est, non advertunt. De quibus ait Psalmista : Fiat via illorum tenebræ et lubricum. Nempe, si casus sui calamitatem adverterent, nequaquam se ita conculcari, ligari ac vinci ab hostibus suæ salutis permitterent.19 Quid autem est hæc via impiorum tenebrosa, quæ etiam tenebræ lubricumque vocatur, nisi conversatio eorum vitiosa, omni luce veræ sapientiæ carens, nec aliquo virtutum splendore refulgens?

Quartum peccati nocumentum ac opus est, quod peccantem spoliat omni gratia ac virtute, omni profectu ac merito, omni dono ac fructu Spiritus Sancti, quibus ante peccatum fuerat decoratus, ditatus ac sublimatus. Ex quo alii multi consequuntur effectus, videlicet quod peccantem denudat, deturpat, vulnerat, spiritualiterque interimit: ita quod coram Deo et angelis sanctis est quasi fœtidissimum turpissimumque cadaver, nec aliquem facit meritorium actum, quia nec spiritualiter vivit. Quod totum designatur per hominem qui ab Jerusalem in Jericho descendens, incidit in latrones, etc. Quocirca narrari potest exemplum illud in Vitaspatrum, de angelo qui in specie pulcherrimi juvenis ambulavit cum quodam sancto eremita in eremo.20 Quibus quum occurrisset quidam adolescens equester lætus ac cantans, angelus sanctus se ab illo avertit, et nares obstruxit, etc. Hinc in Apocalypsi loquitur summus Judex ad peccatorem: Tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus: suadeo itaque tibi emere aurum ignitum probatum (id est caritatem ferventem), ut locuples fias (opulentia spirituali in anima), et non appareat confusio nuditatis21 tuæ, hoc est erubescibilis, fœda et inhonesta tua interior nuditas, quæ est virtutum carentia.

Quintum peccati nocumentum ac opus est, quod privat hominem beatitudine æternali. Per quod ostenditur summa et infinita fatuitas transgressorum, quod propter tam viles ac breves vitæ præsentis ac sordidæ carnis delectationes amittunt beatitudinem illam æternam, tutissimam, plenissimam, omni opulentia ac cunctis deliciis inæstimabiliter supereffluentem, beatificam Deitatis fruitionem, splendidissimam divinæ essentiæ fruitionem, omnium civium supernorum jucundissimam societatem. Quæ plane beatitudo æterna talis ac tanta est, tam præstantissima, abundantissima ac deliciosissima, quod propter eam una die habendam, rectissime despicerentur universæ divitiæ, deliciæ et honores vitæ præsentis quantumlibet diuturnæ.

Sextum peccati opus ac nocumentum est, quod peccantem trahit deorsum, et efficit eum tardum ac debilem, durum atque insipidum ad bona agenda. Comparatur enim peccatum gravissimo ponderi, quoniam deprimit mentem ad intuendum, appetendum et appretiandum inferiora, carnalia et terrena, in tantum quod ea præponit altissimis, spiritualibus ac divinis. Sicque peccatum assimilatur gravitati lapidum ac lignorum, et comparat hominem porco, qui talem habet oculorum effigiem, quod nunquam adspicit sursum. Propter quod hortatur Apostolus: Deponamus omne pondus et circumstans nos peccatum.22 Unde apud Zachariam habetur: Misit massam plumbeam in os ejus.23 Ubi per plumbeam massam designatur ad litteram enormitas vitiorum Israeliticæ plebis. Hinc de peccatore in libro Sapientiæ terribiliter legitur: Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ipsius, quia a Deo recessit mens ejus.24

Idcirco peccatum est simile febri, et frigido, corrupto superfluoque humori. Nam sicut febricitanti dulcia videntur amara, sic peccatori spiritualia exercitia virtuosaque opera, ex sua natura vere suavia, apparent acerba, molesta et pene intolerabilia. Rursus, quemadmodum febris corrumpit judicium gustus, et facit eum nociva appetere; ita peccatum inficit et evertit rationis judicium, facitque eam illa desiderare, approbare, amplecti et intra se retinere quæ maxime nocent. Ideo recte loquitur Spiritus Sanctus per Isaiam: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.25 Insuper, sicut humor frigidus, superfluus et corruptus corpus gravat, debilitat, atque a motu ac opere impedit; sic peccatum obruit animam, et naturalem ejus inclinationem ad bonum aptitudinemque ad virtutes, ingenitam quoque probitatem ac indolem, inficit, minuit ac retardat.

Septimum peccati nocumentum ac opus est, quod suo pondere ac demerito mox trahit ad alia vitia, et sæpe ad graviora. Nam quanto quis frequentius ac enormius peccat, tanto plus meretur a Deo relinqui, diabolo subdi, obtenebrari et intimoratior fieri. Certumque est quod quanto amplius a Deo relinquitur, tanto ad plura ac enormiora peccata delabitur. Idcirco Osee asserit: Judicium Domino cum habitatoribus terræ: non enim est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra; maledictum et homicidium et mendacium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.26 In Sapientiæ quoque libro fertur: Omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus, bonorum Domini immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.27

Octavum peccati nocumentum et opus est, quod mentem peccantis indurat et quasi congelat, ac pessima consuetudine afficit, ita quod emolliri et aperiri vix potest ad pœnitentiam, nec receptiva de facili est compunctionis et gratiæ, sed insensibilis exstat ad ea quæ sunt suæ salutis, nisi benignissimus animarum medicus, Deus omnipotens, per pietatem et misericordiam suam immensam præveniat, compungat atque emolliat mentem. Propterea in Proverbiis Salomon loquitur: Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.28 Et in Jeremia de impiis dicitur:29 Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. De quibus ad Ezechielem loquitur Deus:30 Filii indomabili corde sunt, omnes attrita fronte. Unde et per Isaiam Dominus habituato in vitiis ait: Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.31

Nonum peccati opus ac nocumentum est, quod peccatorem facit inferno consimilem. Quemadmodum enim infernus est habitatio dæmonum, profundissimus locus, tenebrosa mansio; ita iniquus homo est subjectum iniquitatum, habitaculum dæmoniorum, barathrum vitiorum, et qui esse deberet templum Dei pulcherrimum, domus est errorum ac pravitatum caliginibus plena. Et sicut infra seu intra terram non est turpior locus inferno, sic supra terram non est res turpior peccatore. Iterum, sicut in inferno sunt ignis et frigus, caligo et fœtor, vermis, sitis, confusio; sic in peccatore est concupiscentiæ ignis, iracundiæ fervor, impatientiæ ac avaritiæ flamma, acediæ torpor, invidiæ gelu, infrigidatio caritatis, sitis cupiditatis, fœtor luxuriæ, vermis conscientiæ, inordinatio animi, detestatio boni et honesti.

Decimum peccati opus ac nocumentum est æterna damnatio, quæ sola merito omnem induceret hominem ad diligentissimam peccati vitationem.

Sunt autem et alii multi effectus ac damna peccati. Et breviter, ex hoc solo potest perpendi inæstimabilis gravitas peccati mortalis, quod quamvis homo centum annis Deo in omni sanctitate servisset, imo et beatissimo Joanni Baptistæ in sanctitate par esset, tamen si vel unam mortalem incideret culpam, protinus efficeretur Deo odibilis, diaboli servus; et si absque contritione decederet, æternaliter esset damnandus secundum divinam justitiam.

Denique, si unum mortale peccatum ita deturpat, condemnat, subvertit, ignobilitat hominem, quam turpes et condemnabiles, quam perversi atque ignobiles sunt, qui peccatis peccata quotidie addunt, qui sine timore perpetrant mala, quorum corda implentur malitia?3233 Ideo primo Regum ait Altissimus: Qui contemnunt me, erunt ignobiles;3435 et item per Jeremiam:36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Ideo quasi a facie colubri, quasi a veneno ac morsu diaboli, quasi a morte æterna atque infernali incendio fugiamus peccata, resiliamus a vitiis, abhorreamus Dei offensam.

Footnotes

  1. Is. LIX, 2. ↩

  2. Deut. XXVIII, 58, 59. ↩

  3. Is. II, 1 ↩

  4. Ps. IV, 3. ↩

  5. Is. XLVI, 8. ↩

  6. Prov. XV, 29. ↩

  7. Ps. V, 7. ↩

  8. Sap. xiv, 9. ↩

  9. Soph. ii, 3. ↩

  10. Deut. xxxii, 9. ↩

  11. Joann. viii, 34. ↩

  12. II Petr. ii, 19. ↩

  13. Joann. viii, 44. ↩

  14. I Joann. iii, 8. ↩

  15. II Tim. ii, 26. ↩

  16. Prov. v, 22. ↩

  17. Jer. iii, 2. ↩

  18. Prov. iv, 19. ↩

  19. Ps. xxxiv, 6. ↩

  20. Luc. x, 30. ↩

  21. Apoc. iii, 17, 18. ↩

  22. Hebr. xii, 1 ↩

  23. Zach. v, 8 ↩

  24. Sap. xv 10, 11. ↩

  25. Is. v, 20 ↩

  26. Osee. IV, 1, 2. ↩

  27. Sap. XIV, 25, 26. ↩

  28. Prov. XVIII, 3. ↩

  29. Jer. V, 3. ↩

  30. Ezech. II, 4; III, 7. ↩

  31. Is. XLVIII, 4. ↩

  32. Eccle. VIII, 11. ↩

  33. Eccli. V, 5. ↩

  34. Eccle. IX, 3. ↩

  35. Reg. II, 30. ↩

  36. Jer. II, 36. ↩

Chapter 6 of 143