Skip to the text

Articulus 5

De abominabili enormitate peccati, ex verbis Guillelmi Parisiensis.

FILIOS enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Hæc sunt verba Dei apud Isaiam, de ingrato vitiosoque populo Judæorum : cui quanto majora et plura ac specialiora beneficia Deus contulerat in veteri Testamento, tanto ejusdem populi vitia erant tunc graviora. Et istud nunc multo plus dici potest de populo christiano impio et ingrato.

Porro, ut in libro de Pœnitentia scribit dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, doctor valde profundus et unctus, sex sunt causæ propter quas homo debet se ipsum totaliter Deo. Primo, ratione ac jure creationis : quoniam totum quod habet et est, totum quod vivit et movetur, corpus et animam, vires et membra, a Deo accepit. Ideo omnium horum est debitor Creatori, a quo indubitanter cuncta recepit, sive mutuo sive dono accepit. Magis quippe obligat liberalitas doni, quam justitia in mutuo ; magisque delinquit ingratus contra benefactorem, quam fœnerator contra commodatorem. Itaque jure creationis debet homo se totum cum omnibus suis Deo et ejus obsequio ac amori. Secundo, jure conservationis. Nam si omnia illa ab alio essent data et ab alio conservata, etiam omnia ipsa deberentur conservatori ; nec majus videtur ea largiri, quam largita tueri. Certum est quoque cuncta creata in tantum dependere a Creatore et ejus manutenentia indigere, quod nec ad momentum possent sine ejus conservatione subsistere aut durare. Propter quod libro secundo Damascenus fatetur : Omne creatum vertibile est. Tertio, jure redemptionis : quia hæc omnia homo amississet et æternis fuisset plectendus suppliciis, nisi subvenisset ei Redemptor. Quarto, ratione seu jure reformationis, videlicet propter dona gratiæ ac virtutum a Deo collata, quæ sunt naturalibus donis multo præstantiora. Quinto, propter eorumdem donorum conservationem : quæ nisi Deus custodiret ac conservaret in homine, protinus perderentur. Sexto, jure glorificationis, hoc est propter felicitatem æternam et dona gloriæ homini in cœlestibus repromissa ac præparata : quæ tantæ sunt dignitatis, quod quamvis ea quæ habet homo sibi infinities multiplicarentur in vita præsenti, tamen nullius essent momenti aut comparationis ad bona illa, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt.1 Ideo, si venalis exposita esset illa beatitudo, et omnia tibi concessa, essent omnino tua, non tamen reputares ea comparatione felicitatis illius, nisi cæcus æstimator exsisteres, instar canis, de quo vulgariter ridiculoseque dicitur : Dum tenet os ore et avide rodit illud, non pro eo acciperet centum marcas. Sic plane excæcatus est peccator et comparatus jumentis insipientibus2, qui temporalia ista vilissima quibus inhæret, ita appretiatur, quod non vult ea relinquere propter præfata gloriæ bona incomparabiliter meliora.

His ergo ex causis in tantum te totum et omnia tua debes Deo, quod nihil tui neque eorum quæ tua sunt, poteris tibi licite usurpare, nisi in quantum concesserit ille. Et quidquid amplius inde usurpas aut facis, expendis sive consumis, illius raptor es, furtique reus. Quod si aliquid esset divinis usibus consecratum, nec tamen illud violare aut polluere formidares, nonne sacrilegii crimen incurreres? Memento igitur baptismalis consecrationis, qua templum Dei sanctum in Baptismate factus es, et in honorem divini nominis consecratus. Nonne ergo coram Deo sacrilegus es, si templum istud, puta te ipsum, infernalium porcorum volutabrum fecisti per luxuriam?34 aut si istud fecisti fanum idolorum per avaritiam, quæ (teste Apostolo) idolorum est servitus?5 vel si illud fecisti arcem seu turrim diaboli per superbiam, aut cavernam reguli per invidiam, aut infernalium vulpium latibulum per dolositatem, vel cubile leonis, qui circuit, quærens quem devoret, per iracundiam?6 Sicque aliorum pestibus vitiorum considera te polluisse templum istud sacrilege.

Præterea, quid de apostasiæ crimine loquar, cujus tam manifesta est perpetratio in te, quam manifesta est fidei confessio divinique cultus promissio, diaboli quoque negatio et omnium pomparum ejus abrenuntiatio in Baptismo, quando a Deo aversus, te ipsum diaboli servitio mancipasti et servituti diabolicæ subdidisti? Quid dicam de adulterio, id est de violatione spiritualis matrimonii quod cum Deo in Baptismate contraxisti, cujus fidem fecisti irritam, quoties te vitiorum fornicationibus polluisti, hoc est, quotiescumque peccasti mortaliter?7 Fides quippe spiritualis hujus conjugii est abdicatio vitiorum. Qui ergo ad torum conscientiæ tuæ quodcumque mortale vitium admisisti, torum maritalem procul dubio violasti, et crimen adulterii incidisti. Nam animam tuam, quæ Dei exstitit sponsa per fidem, caritatem et gratiam, fecisti diaboli adulteram per culpam mortalem, in qua ei admixta est per consensum et unionem.

Insuper, quum non dubites regem te esse, quod te docet unctio baptismalis (non enim sacra unctione unguntur nisi reges et sacerdotes), et omnia tua sint quasi regnum quoddam, quod Deus fidei ac sollicitudini tuæ tradidit et commisit, tamen sub onere certi tributi : si ergo contra Imperatorem illum universalem ac summum, in cujus manu sunt omnium jura regnorum, rebellasti, et alium (puta diabolum) præsumpsisti constituere dominum regni tui, ac illi tributum solvere quod soli Deo debebas, ipso vero Domino ejecto, cui te omnem debere fidem dubitare non potes; palam est te incurrisse crimen proditionis et læsæ majestatis. Denique, si cum capitalibus Dei inimicis fœdus et amicitiam inire non timuisti, imo cum illo quem manifestum est ab initio fuisse reum læsæ majestatis divinæ, atque damnatum esse pro crimine illo, hoc est, si consensisti diabolo, qui regnum Dei in cœlo sibimet voluit usurpare : nonne eidem reatui læsæ majestatis te involvisti?

Eodem modo cogitare debes te esse constitutum a Deo custodem castri quod tu ipse es. Si ergo te ipsum diabolo subdis, nec hostibus Dei rite resistis, aut ante eorum impugnationem peccatis succumbis : nonne proditor es infidelisque custos, et totus infirmus, stultus, negligens? Amplius, clavis castri istius est cogitatio cordis. Toties ergo tradis diabolo clavem istius castri, quoties pravam cogitationem admittis, per quam patet diabolo aditus ad superandum ac possidendum te ipsum.

Iterum, Isaias docet te esse vineam excultam et ornatam diligentia providentiæ Dei. Quid ergo, si te spoliari et deturpari a dæmonibus permisisti, atque pro uvis profers labruscas?89 Rursus, omnia tibi a Deo collata sunt, ut per ea tanquam per arma atque stipendia milites Deo contra hostes divini honoris et contra hostes tuæ salutis. Quam culpabilis ergo es, qui per arma et stipendia illa militasti seu deservisti diabolo contra Dei honorem ac tuam salutem, et membra tua exhibuisti arma iniquitatis peccato?10

Adhuc autem, persecutores justorum sunt baculi ac gladii dæmonum. Si ergo consensisti et deservisti atque cooperatus es diabolo justos persequendo, fecisti te ipsum dæmonum ensem ac baculum. Similiter, si alios traxisti ad vitia, factus es laqueus et sagena infernalibus venatoribus et piscatoribus.

Postremo, quoniam Deus est veritas, debetur ei fides; et quoniam ipse est judex justus, debetur ei timor;11 et quia est Pater misericordiarum, debetur ei spes;12 quia Altissimus, debetur ei diligens cultus;13

1 Joann. v,14

Ps. XLIII, 22. quoniam omnia etiam intima intuetur, debetur ei castus sapientialisque pudor, ut in ejus præsentia erubescamus nos inhoneste turpiterque habere, de pristinis quoque turpitudinibus nostris coram eo jugiter verecundemur. Et quoniam totus Marc. x, 18. bonus ac dulcis est, debetur ei amor; quoniam Dominus est, debetur ei obedientia; Gen. xv, 7. Luc. xix, 15. quoniam dona ejus tanquam pecuniam et talenta ad negotiandum et lucrandum ab Matth. xxv, 15. eo accepimus, debemus ei rationem nostræ villicationis seu computum nostræ Act. xiv, 16. negotiationis; quia beneficus est, gratitudinem ei debemus; quoniam medicus et curator est errorum ac vitiorum, patientiam ei exhibere tenemur: impatientem namque inobedientemque ægrum impossibile est curari. — Hæc Guillelmus.

Itaque ex præhabitis elucescit quam multæ et magnæ deformitates itemque enormitates possint in omni mortali considerari peccato, et qualiter nos ubique et semper habere debeamus ad Deum.

Footnotes

  1. I Cor. II, 9. ↩

  2. Ps. XLVIII 13. ↩

  3. Is. I, 2. ↩

  4. Eccli. XXI, 2. ↩

  5. Ephes. v, 5. ↩

  6. 1 Petr. v, 8. ↩

  7. 1 Tim. v, 12. ↩

  8. Ibid. 2. ↩

  9. Is. v, 7. ↩

  10. Rom. vi, 13. ↩

  11. Ps. vii, 12. ↩

  12. 11 Cor. i, 3. ↩

  13. Ps. xci, 9. ↩

  14. 1 Joann. v, 6. ↩

Chapter 7 of 143