Skip to the text

Articulus 8

De septem ex quibus pensatur peccati enormitas, loquendo in generali.

IPSI fuerunt rebelles lumini.1 Quicumque mortaliter peccat, rebellis est multiplici lumini. Primo enim rebellis est lumini increato, quod est Trinitas Deus, de quo Joannes asserit: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.2 Et specialiter rebellis est Dei Unigenito incarnato, qui ait: Ego sum lux mundi. Ipse quippe est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum.3 De quo ait Joannes evangelista:4 Lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Secundo rebellis est lumini creato, videlicet angelo sancto custodi suo, cujus inspirationibus non assentit.5 Tertio, lumini atque doctrinæ evangelicæ lucis, quam aspernatur.6 Quarto, luci gratiæ ac virtutum, quæ ad bonum inclinant. Quinto, lumini rectæ rationis, quæ deprecatur ad optima. Sexto, luci seu lucidæ informationi Ecclesiæ.

Itaque quam abominanda, fœda ac gravia sint peccata mortalia, ex septem consideratur. Primo, ex parte summi Legislatoris, videlicet Dei omnipotentis, contra cujus majestatem et legem agit qui mortaliter peccat. Certum est autem, quod quanto is contra et in quem peccatur majoris est dignitatis, tanto graviora sunt peccata quæ committuntur in eum: quemadmodum gravius est peccatum contumeliam facere regi quam militum principi, et principi militiæ quam simplici militi; atque adhuc multo gravius esset peccare in Papam quam in regem vel Imperatorem; enormius quoque esset peccare in præsulem quam in principem sæcularem, et in sacerdotem quam in laicum. Quum itaque Deus excelsus ac adorandus sit prorsus interminabilis majestatis, sanctitatis ac dignitatis, cujus sapientiæ non est numerus, cujus excellentiæ nullus est finis;78 palam quod peccatum mortale, in quantum contra Deum committitur, infinitam quodammodo gravitatem sortitur. Ad quod insinuandum primo Regum habetur: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus;9 si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo? Itemque Osee ait: Noli lætari, et noli exsultare, quia fornicatus es a Deo tuo.10 Omnis enim qui mortaliter peccat, spiritualiter fornicatur a Deo, id est, mentem suam avertit a Sponso cœlesti, et animam suam, quæ per fidem et caritatem fuit aut esse potuit sponsa Dei, facit adulteram ac fornicatricem diaboli. Et ita qui peccat, animam suam exponit diabolo constuprandam. Imo cum ipso interius fornicatur: quod prorsus iniquum est. Propter quod ait Psalmista ad Dominum: Quia ecce qui elongant se a te, peribunt;11 perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

Si quis pulcherrimam ac nobilissimam virginem regis filio desponsatam, exponeret ribaldo vilissimo polluendam atque adulterandam, quam vitiosum hoc esset, et quam ægre hoc ipsum acciperet filius regis ac pater ipsius? Quam gravissime ergo offendit Dominum majestatis, amatorem munditiæ, Sponsum animarum sanctarum, qui animam suam aut proximi sui impiissimo et supervilissimo totius turpitudinis amatori diabolo inquinandam et constuprandam exponit, præsertim quum anima rationalis sit creatura tam nobilis in sua natura, utpote superbeatissimæ Trinitatis imagine insignita, et multo nobilior ac pulchrior per dona gratuita, imo et nobilissima per suam cum Sponso cœlesti desponsationem, unionem, amplexum et concorporationem?

Secundo peccati enormitas pensatur ex parte peccantis, idque dupliciter. Primo, ex parte proprietatis et status seu gradus ejus qui peccat. Nam quanto quis doctior, excellentior aut magis adstrictus est ad virtuosam exemplaremque vitam, seu plura ac majora desuper beneficia est sortitus, tanto (ceteris paribus) enormiora sunt ejus peccata, ita quod gravius peccat judex aut princeps quam subditi, et paterfamilias quam ejus domestici, scabini quoque et ceteri officiati quam simplices cives. Secundo, ex parte radicis peccati. Nam gravius est peccare ex habitu vitioso seu ex proposito et certa scientia, quam ex ignorantia, aut infirmitate seu vehementia passionis. Hinc per Danielem conqueritur Deus de iniquis rectoribus : Iniquitas egressa est de Babylone a senioribus qui videbantur regere populum.12 Et ab Esdra inducitur :13 Manus principum et magistratum fuit in transgressione hac prima.

Tertio enormitas peccati attenditur ex parte materiæ circa quam versatur. Gravius namque est furari calicem quam catinum; enormius quoque est nocere homini in propria sua persona quam in sua substantia; similiter gravius est peccare in religiosam quam in sæcularem personam. — Quarto, ex parte circumstantiarum, videlicet loci aut temporis : sicut gravius est fabulari, libidinose appetere, illicite cogitare in locis sacris ac festis diebus aut tempore pœnitentiæ, quam alibi aliisve diebus. — Quinto, ex parte finis seu intentionis. Quo enim deterior exstat finalis intentio prævaricantis, eo culpa ejus est major. — Sexto, ex propria ratione et proprietate peccati, videlicet quanto directe contrariatur altiori virtuti. Sic enim gravissimum peccatum est odium Dei, quia directe opponitur caritati divinæ, quæ est optima atque dignissima virtus. — Septimo, ex parte effectus peccati. Nam tanto peccat quis gravius, quanto iniquitas sua in plures extenditur, et quanto plures seu acrius alios scandalizat. Sicque, ceteris paribus, graviora sunt vitia quæ publice fiunt, et de quibus se aliquis jactat, quemadmodum ab Isaia dicitur de quibusdam : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Et Christus in Evangelio : Væ (inquit) homini per quem scandalum venit.14

Footnotes

  1. Job XXIV, 13. ↩

  2. I Joann. I, 5. ↩

  3. Joann. VIII, 12. ↩

  4. Joann. I, 9. ↩

  5. Joann. III, 19. ↩

  6. Dan. v. ↩

  7. Ps. CXLIV, 3. ↩

  8. Ps. CXLVI, 5. ↩

  9. 1 Reg. II, 25. ↩

  10. Osee IX, 1. ↩

  11. Ps. LXXII 27. ↩

  12. Dan. XIII, 5. ↩

  13. 1 Esdr. IX, 2. ↩

  14. Is. III, 9. ↩

Chapter 10 of 143